Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Ex his quae de apostolicae sedis iudicio et magisterio multis sanctorum patrum testimoniis firmauimus apertissime confutatur error adversariorum qui apostolicae sedis decretales sive decreta contemnunt quae in canonibus conciliorum non includuntur. Contra hunc errorem cum sit perniciosissimus, et ad infinita scismata ianua, sunt multorum sanctorum patrum argumenta praeter ea quae in superioribus diximus in hoc secundo libro circa cap. 48. et 50. In primis est argumentum quod clarissime memoriae papa Nicolaus omnibus archiepiscopis per Galliam constitutis scribens facit, ut in c. Si Romanorum distinct. 19. ita dicens: Si Romanorum pontificum decreto ceterorum opuscula tractatorum approbantur, vel reprobantur, ita quod vere sedes apostolica approbavit hodie teneatur acceptum et quod illa reppulit hactenus inefficax habeatur: quanto ergo potius quae papa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro variis et multifariis ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus diverso tempore scribit omni honore debent praeferri et ab omnibus prorsus in quibuslibet opportunitatibus discretione vel dispensatione magistra reverenter assumi, quamquam quidam nostrum scripserint non esse decretalia priscorum pontificum in toto canonum codicis corpore descripta, et ideo inter canones non assumenda, cum ipsi ubi suae intentioni haec suffragari conspiciunt omnibus illis indifferenter utantur, et solum nunc ad diminutionem sedis apostolicae potestatis et ad suorum argumentum privilegiorum minus accepta esse perhibeant. Item si ideo non decretales epistolas priscorum pontificum Romanorum admittendas esse dicant, quia in codice canonum non habentur ascriptae: ergo nec sancti Gregorii nec ullius alterius qui ante ipsum fuit vel post ipsum est aliquod institutum vel scriptum recipiendum est eo quod in codice canonum non habeatur ascriptum. Ergo doctrinam eorum et sanctiones quae ab omni lingua venerantur, quia in codice canonum non habentur ascriptae de codicibus tradant suis, ut quid membranas occupant postquam non habentur receptae? Sed quare multum immoremur cum nec ipsas scripturas divinas veteris et novi testamenti iam recipiemus si istos duxerimus audiendos, etenim neutrum horum in codice canonum ecclesiasticorum habetur insertum. Sed responsuri sunt isti qui ad resistendum potius quam ad obediendum parati sunt afferentes quod inter canones inveniatur ca. Papae Innocentii, cuius auctoritate doceatur a nobis utrumque testamentum esse recipiendum quamquam in ipsis prius canonibus nullum corum ex toto contineatur insertum quibus ad hoc asserendum est: quoniam si vetus novumque testamentum sunt recipienda non quod codici canonum ex toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis sancti Innocentii papae prolata videtur esse sententia. Restat nimirum quod decretales epistolae Romanorum pontificum sint recipiendae, etsi non sint canonum codici compaginatae: quoniam inter canones ipsos unum beati Leonis capitulum constat esse permixtum quo ita omnia decretalia constituta sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit noverit sibi veniam denegari, ait enim capitulo quinto suorum decretalium. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte credatur omnia decreta constituta tam beatae recordationis Innocentii quam omnium praedecessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit veniam sibi noverit denegari deinceps. Dicendo vero omnia decretalia constituta nullum de decretalibus constitutis praetermisit quod non mandaverit esse custodiendum, et rursus asserendo omnium praedecessorum nostrorum nullum pontificum Romanorum qui ante iam fuerunt excepit cuius illa non praeceperit decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa commiserit veniam sibi deinceps noverit denegari. Itaque nihil interest utrum sint omnia decretalia sedis apostolicae constituta necne inter canones conciliorum immixta, cum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa eis intersint quae firmitatem his quae desunt et vigorem suum assignant praesertim cum synodalia gesta inter quae ipsi canones statuti sunt in codice canonum non habentur sed a nobis omni cultu debito venerantur. Consonat autem huic beatissimo Leoni papae et facundissimus et sanctus in decretis suis Gelasius papa ita inquiens: Decretales epistolas quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Romana pro diversorum patrum consultatione dederunt venerabiliter suscipiendas decrevimus. In quo notandum quod non decretales dixit epistolas quia inter canones habentur, vel quas moderni pontifices ediderunt, sed quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma dederunt; dicens autem diversis temporibus et illa tempora vir sanctus comprehendit quae crebrescentibus paganorum persecutionibus ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum difficillime permittebat. His itaque divina favente gratia praelibatis ostendimus nullam esse differentiam inter illa decreta quae in corpore canonum habentur sedis apostolicae praesulum et ea quae praemultitudine vix per singula voluminum corpora reperiuntur, cum omnia et omnium praedecessorum suorum decretalia constituta decretales epistolas quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma dederunt fore venerabiliter venerandas suscipiendas et custodiendas eximios praesules Leonem scilicet et Gelasium mandasse probavimus. Secundo contra praefatum errorem adversariorum est dominus Aymarus archiepiscopus Remen. in libro suo de synodis c. 3. ubi pro auctoritate decretalium summorum pontificum multa sanctorum patrum testimonia inducens ait: De auctoritate autem ipsorum pontificalium decretorum nulla nobis dubitatio relinquitur cum et ipsa universalia concilia auctoritatem exinde perceperint nec aliunde synodicam firmitatem obtinere potuerint. Hoc ergo et nos irretractabiliter observare debemus, ut apostolici patres nobis ex apostolica auctoritate praeceperunt per quam et aliorum statuta nobis ad servandum canonizasse leguntur. Nempe beatissimi patres nostri Damasus et Leo papa magnus quorum alter secundum universale concilium alter quartum primo Calcedonen. apostolica auctoritate firmaverunt, ipsi inquam eadem auctoritate eadem etiam auctoritate et voce ita generaliter decreverunt. Omnia inquiunt decretalia praedecessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis ita omnibus episcopis et generaliter a cunctis sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit veniam sibi deinceps noverit denegari. Item Damasus alibi omnibus episcopis scribens: Observetur, inquit, ab omnibus, ut illa semper quae apostolica institutione et patrum traditione sunt constituta sub metu irrefragabili auctoritate teneantur. Item papa Gelasius scribens universis episcopis per Siciliam constitutis ait: Cum decreta venerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur atque sine eorum dispendio etiam illa quae pro alicuius utilitatis fortasse compendio videantur laxanda credamus: cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus favente domino quae paternis canonibus praefixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quenquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare quam beati Petri sedem et sequi videat et docere satisque conveniens sit ut totum corpus ecclesiae in hac sibi observatione concordet quam illic vigere conspiciat ubi dominus ecclesiae totius posuit principatum dicente scriptura: Ordinatae in me charitatem. Item omnia cum ordine fiant, haec ibi. Item Agatho qui sextam synodum universalem per legatos suos instituit, et institutam apostolica auctoritate firmauit, omnibus episcopis eadem auctoritate nunciavit sic inquiens: Omnes apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt tanquam ipsius Petri divina voce firmitate. Item successor eius beatus Nicolaus papa primus synodo universali praesidens generaliter eiusdem synodi iudicio decrevit ut etiam anathema esset quicunque decreta a Romano pontifice contempsisset. Sanctus quoque Adrianus papa etiam reges anathematizavit quicunque sedis apostolicae decreta violare non formidant. His ergo testimoniis satis edocemur quam indubitanter apostolicis institutis obedire debemus. Haec omnia praefatus dominus Aymarus. Tertio contra praefatum errorem adversariorum arguit papa Nicolaus scribens ad Phocium patriarcham Constantinopolitanum cuius epistola in sancta octava universali synodo fuit recepta et approbata cum omnibus gestis eius circa Constantinopolitanam et contra dictum Phocium ac Michaelem Imperatorem fautorem eius. In qua epistola prout colligitur ex ipsa actione 8. concilii sic habetur. Decretalia autem quae a sanctis pontificibus sedis Romanae ecclesiae sunt instituta cuius auctoritate atque sanctione omnes synodi et sancta concilia roborantur et inde stabilitatem sumunt, cur vos non habere, vel observare dicitis nisi quod vestrae ordinationi contradicunt. Et infra, et si ea non habetis de neglectu atque in curia estis arguendi, si habetis et non obseruatis de temeritate estis corripiendi et increpandi, et habetur in c. Si decreta distinct. 20. Quarto contra praefatum errorem est cap. in canonicis scripturis distinct. decimanona quod est beati Augustini, in quo videtur inter canonicas scripturas epistoles apostolicae sedis annumerare. Item quinto contra eundem errorem est cap. Decretales distinct. 10. ubi habetur quod decretales epistolae canonibus conciliorum pari iure exequantur, glo. Archydia. In observantia et auctoritate, et exequantur; scilicet in auctoritate, in reverentia, in observatione. Hug. Sexto contra praefatum errorem videtur esse articulus condemnatus in concilio Constantiensi, ubi inter alios articulos Ioan. Vicleff fuit condemnatus ille: Decretales epistolae sunt apocryphae et seducunt a fide Christi et clerici sunt stulti qui student eas. Quia plura dicta sunt de praeceptis apostolicis suscipiendis supra circa cap. 48. ista pro nunc sufficiant.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work