Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
CVm autem de ecclesia universali et secundum conditionem praesentis status loqui proposuerimus, quia loqui de ea et eius membris, secundum conditionem status futuri supergreditur intellectus nostri virtutem cum soli Deo cognitus sit numerus electorum in superna felicitate locandus. Ecclesia in ea significatione impraesentiarum accipimus, secundum quam ecclesia catholicorum collectio sive fidelium universitas describitur. Fidelium dico, sive sint praedestinati sive non, sive in charitate existant sive non, dum tamen catholicam fidem teneant integram, et pastoris sui censura ab ecclesia, non sint praecisi. Hic autem modus acceptionis universalis ecclesiae est convenientior quam modus ille sub quo quidam errantes dogmatizarunt, quod sancta et universalis ecclesia dicenda sit tantum universitas praedestinatorum sive charitatem habentium. Cuius convenientiae ratio multiplex assignari potest. Primo quia hic modus accipiendi ecclesiam universalem, ut s. dicat collectionem, sive universitatem fidelium, sive bonorum, sive malorum, est magis conformis sacrae scripturae, et sanctorum patrum dictis in cuius clarissimum argumentum Christus in evangelio sanctam universalem ecclesiam multis legitur comparasse rebus quae mixtura malorum, cum bonis simul patiuntur, de quibus exempla pauca proferamus in medium. ait enim Math. 13. Simile est regnum coelorum, sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti. Super quo dicit beatus Greg. in homel. Sancta ecclesia comparatur sagenae missae in mari et ex omni genere piscium congreganti, quia nunc bonos malosque communiter quasi permixtos pisces fidei sagena continet. Sed littus sanctae ecclesiae i. finis indicat sagenam quid trahat. Item idem Greg. in alia homel. Boni soli nusquam sunt nisi in caelo, et mali soli nusquam sunt nisi in inferno, haec autem vita quae inter caelum et infernum sita est, sicut in medio subsistit ita utrarumque partium communiter recipit, quos tamen sancta ecclesia, et nunc indistincte suscipit et postmodum in egressione discernit, haec Greg. et habetur. 23. q. iiii. c. haec autem vita. Item in eodem. c. evangelii Christus ecclesiam comparat agro, in quo simul cum bono semine inventa sunt orta zizania, et Math. 3. Areaque ea ratione ecclesia legitur comparata, quia quemadmodum in area simul cum granis paleaque permiscentur, ita in universali ecclesia mali cum bonis simul continentur. unde beatus Aug. de fide ad Petrum. ca. 4. ita dicitur. Firmissime tene et nullatenus dubites aream dei esse ecclesiam catholicam et intra eam usque in finem seculi frumenti paleas contineri, hoc est bonis malos sacramentorum communione misceri, et in omni professione sive clericorum, sive monachorum, sive laicorum esse bonos, simul et malos, haec Aug. Praeterea hac de causa ecclesia sancta et universalis Christo legitur comparata decem virginibus, quarum quinque erant fatuae, et quinque prudentes. Math. 25. super quo ait beatus Greg. Praesens ecclesia regnum coelorum dicitur, et quia ex utroque sexu multipliciter colligitur sancta ecclesia decem virginibus similis denunciatur, in qua quia mali cum bonis et reprobi cum electis sunt admixti, recte virginibus prudentibus, et fatuis similis perhibetur, haec Greg. Hac insuper ratione figurata dicitur ecclesia per Archam Noe, in qua immitia cum mitibus et munda cum immundis animalia locata simul fuisse leguntur, ubi gl. super Gen. c. viii. ita inquit. Quod cuncta animalium genera includuntur in archa, significat quod ex omnibus gentibus, et nationibus congregatur ecclesia. sicut in disco petri munda et immunda sunt animalia, sic in ecclesiae sacramentis versantur boni et mali. Et sub illo verbo emisit columbam post corvum, ita subiungit. Archa continet corvum et columbam, ita ecclesia bonos et malos. Secunda ratione convenientiae est quia huic modo acceptionis nominis ecclesiae magis convenit ratio universalis et catholicae discretionis, quoniam ambitu uniuersalitatis suae plures quam caeteri modi continet, immo omnes alii modi acceptionis nominis ecclesiae sunt tanquam partes eius, sicut enim apud civilitatem secularem intra ambitum totius reipub. una multitudo pars alterius est, sicut multitudo domestica pars multitudinis civilis, ut. 1. Politicorum deducitur, et civilis multitudo pars multitudinis regni, cuius ambitu omnia includuntur. Ita apud rempublicam religionis Christianae sub hac amplitudine nominis ecclesiae secundum quam dicit universitatem omnium qui in catholica fide et sacramentorum societate conveniunt, comprehenduntur omnes modi alii, secundum quos particularius nomen ecclesiae accipitur, et ita huic modo acceptionis ecclesiae nomen et ratio universalis et catholicae discretionis plenius convenit. Tertia ratio convenientiae est quoniam ex hoc amplior et extensior manifestatur essentia populi Dei, quoniam in gloriam ipsius Dei cedit secundum illud Proverb. 14. In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis, dicitur autem Baruch. 3. O Israel quam magna est domus domini et ingens locus possessionis eius. De hac autem amplissima multitudine populi dei ita dominus Abrahae loquitur Gen. 13. Faciam semen tuum sicut pulverem terrae, et infra c. 15. dicit. Suscipe caelum et numera stellas caeli si potes, et dixit ei. Sic erit semen tuum, glo. i. populus Christianus, cuius pater futurus es in fide, ubi semen Abrahae comparatur nunc arenae maris propter carnales et aridos, et a bonis operibus infecundos, nunc autem stellis coeli propter eos qui velut stellae virtutibus fulget, ut dicit gl. Hac autem Christiani populi amplitudo esse nota non posset, si sancta et universalis ecclesia universitas tantum praedestinatorum aut collectio tantum in charitate existentium censeretur. Cultus namque Christianae religionis et ipsius catholicae fidei sacramentum in quo catholica societas convenit, plus habet notitiae et experientiae apud nos quam scriptura praedestinationis et etiam quam status charitatis. Non enim nobis ita datum est cognoscere aliquem esse praedestinatum aut charitate Christo coniunctum, sicut nobis concessum est cognoscere si quis sit de religione Christiana, unde Aug. li. de bap. et habetur de conse. dist. 4. c. Est unitas ecclesiae quae late patet in sacramentorum videlicet societate et communione quae amplectitur cum granis etiam paleas, ubi gl. inquit. Est unitas quae late patet, sed ecclesiae unitas quae est in fidei charitate non ita late patet, sed haec amplectitur solos bonos, sed secundum unitatem sacramentorum etiam malos haec gl. Quarta ratio quoniam per hoc cognoscit unusquisque si ad ecclesiam pertineat an non, in quo non parum consolationis accrescit fidelibus posse habere notitiam apud se unumquemque si ad ecclesiam Christi pertineat. Scit enim unusquisque et cognoscit veraciter si fidem habeat an non, quod de praedestinatione aut charitatis statu minime concessum est cognoscere, dicit. n. Aug. Nihil est homini certius fide sua qua creditur quod longissimum est a sensu. Item Aug. in li. de tri. et ponitur a magistro in iii. sente. dist. xxiii. Fidem inquit suam videret quisque in corde suo si credit, vel non esse si non credit, non sicut corpora quae videmus oculis corporeis vel per ipsorum imagines, nec sicut animam quam coniicimus ex motibus corporis, non sic videtur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenemus certissima scientia, haec ille, et sanctus Tho. in. 3. suo super eodem passu magistri. Dicit aliud esse de charitate, et de fide, quoniam habens fidem scire potest se habere illam, quod non contingit de charitate qua ex re notum et perspicuum sit unicuique, si ipse ad ecclesiam universalem pertineat quod ad praegrandem dignitatem, et gratiam singularem habendum est a fidelibus. Quinta ratio convenientiae est, quoniam per modum praedictum acceptionis nominis ecclesiae pax, et concordia maior servatur in populo Dei. Si enim soli praedestinati, et in Christi charitate existentes ad ecclesiam pertinere dicerentur, cum ignotum esset qui tales forent, non dubium quin inter fideles multa scismata, et scissurae plurime orirentur, sicut experientia cognovimus eo tempore quo dogma hoc pestiferum a quibusdam haereticis dogmatizatum est, quare dominus ait discipulis non esse eradicandam zizaniam, sed usque ad messis tempus cum tritico permittendam. Mat. 13. Et Aug. super psal. cxix. tractans illud. Cum his qui oderunt, dicit sic. Qui sunt qui oderunt pacem? Qui conciderunt unitatem. Si n. pacem non odissent, in unitate permanissent. Et infra catholica vox dicit. Non est dimittenda unitas, non est praescindenda ecclesia Dei, iudicabit Deus de bonis et malis postea. Simul mali a bonis separari non possunt, ferendi sunt ad tempus. Mali in area nobiscum esse possunt, in horreo esse non possunt. Et forte qui hodie mali apparent, cras boni erunt, et qui hodie de bonitate superbiunt, cras mali invenientur, haec ille, et Aug. in li. de bapt. habetur in. c. quantus. xxiii. q. iii. ita dicit. Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et levitatis oblivio, et arrogantiae quanta iactatio, ut quis se posse facere credat quod neque apostolis concesserit dominus, ut zizaniam videlicet a frumento putet se posse discernere.
Sexta ratio est quoniam ex hoc principatus ecclesiae magis firmatur, in mentibus fidelium et roboratur plane si soli praedestinati ad ecclesiam Dei cesserent pertinere credentibus, hominibus principatum ecclesiae tantum his qui de ecclesia sunt convenire, nulla haberetur apud fideles certitudo praelationis, nisi super hoc revelatio fieret singularis, quae incertitudo aut dubietas nullo modo habenda est circa principatum et praesidem ecclesiae, quae veluti clarissima civitas super montem posita refulget universis. Mat. 5. Ad quod optime facere videtur illud Hiero. quod habet. xxiiii. q. i. c. omnibus ubi sic dicitur. Omnibus consideratis puto me non temere dicere alios ita esse in domo Dei ut ipsi sint domus Dei, quae domus et claves accepit atque potestatem solvendi et ligandi, haec ibi. Sane si ecclesia in solis praedestinatis consisteret, eadem incertitudine vacillaret pontificium clavium ecclesiae, quae apud nos infirma est certitudo praedestinatorum. Merito ergo universitas fidelium sine alia limitatione aut determinatione nomine, et rationem obtinuit universalis ecclesiae: licet aliis modis ut dictum est, minus tamen universaliter ecclesia accipitur. Ex hoc etiam manifestissimum redditur quam rationabiliter damnatus sit error dicentium, quod sancta et universalis ecclesia sit tantum praedestinatorum sive electorum universitas.