Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Cardinalis Vitellius, Pio quarto Pontifici Maximo.
Multi quidem Pater beatissime, tam ex Graecis, quam ex Latinis doctrina et pietate praestantes viri de Apostolicae sedis, et Romani Pontificis auctoritate scripserunt: sed nemo melius, copiosius, aut efficacius scripsit quam Ioannes de Turrecremata Cardinalis tituli Sancti Sixti, cuius multa extant opera diligenter, et erudite scripta: sed omnium praestantissima est summa, quam composuit de Ecclesia, utilissimum sane opus, et ad apostolicae Ecclesiae adversariorum calumnias redarguendas valde necessarium. Sed eo minus eius libri utilitas percipitur, quo paucioribus nota est, non auctoris culpa: ille enim ad omnes scripsit, sed quod liber ipse multis abhinc annis semel impressus, aut nusquam, aut raro invenitur. Cum igitur tam utile ac plane necessarium opus a multis illud quidem desiderari, eiusque lectionem ad Ecclesiae Catholicae veritatem defendendam maxime pertinere animadverterem: his praesertim temporibus, quibus eo pluribus ac validioribus opus est armis, quo hostes ipsi plures sunt, et eorum malitia cumulatior: lucernam hanc sub modio latere passus non sum, sed super candelabrum ponendam curavi: ut luceat omnibus, qui in domo sunt: hoc est, ut liber ipse denuo impressus a multis legi possit: quem librum sanctitati vestrae dedicandum curavi, cum opus, in quo de Catholicae Ecclesiae potestate disseritur, nulli melius conveniat quam tibi, qui totius Ecclesiae et omnium Christianorum caput et rector ac magister, ut Christi Vicarius et Petri successor. Itaque dubium non est quin S. V. Summam hanc libenter sit acceptura, in qua summatim comprehensa sunt argumenta, quibus Ecclesiae dignitas ita defenditur, et adversariorum obiectiones sic diluuntur, ut nisi quis obstinatae mentis esse velit, nihil habeat quod amplius contradicere valeat.