Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Credendum est et sine aliqua haesitatione tenendum quod fides Christiana rationibus supra assignatis catholica sive universalis dicenda sit, quod etiam iterum confirmamus primo auctoritate beatissimi Pauli apostoli qui ad Titum. i. scribens ita dicit. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei, dilecto filio Tito secundum communem fidem gl. i. catholicam. Praeterea beatus Aug. in lib. de vera reli. inquit. Tenenda est nobis Christiana religio et eius ecclesiae communicatio, quae catholica est et catholica nominatur non solum a suis, verum etiam ab omnibus inimicis suis. Pro pleniori autem intelligentia huius rei notandum quod fides sicut et quaelibet alia cognitio, ut inquit sanctus Tho. super Boethium de tri. duplicem habet materiam: sc. materiam in qua qui sunt ipsi credentes, et materiam de qua. sc. ipsas res creditas. ex parte autem utriusque materiae fides Christiana catholica dici potest. ex parte quidem credentium, quia illam fidem veram asserit Apostolus ad Rom. 3. quae testificata est a lege et prophetis. Cum vero prophetarum temporibus diversae gentes diversorum Deorum cultibus insisterent, solus vero populus Israel Deo vero cultum debitum exhiberet, et sic non esset una universalis religio, praedixit per ipsos prophetas sanctus spiritus cultum veri Dei ab omnibus esse assumendum. Unde dicitur Esa. xlv. Mihi curvabitur omne genu et confitebitur omnis lingua. Quod quidem per religionem Christianam adimpletur. unde merito catholica nominatur utpote a cuiuslibet nationis hominibus iuxta illud quod dominus per Malachiam. 1. c. dicit. Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Quare illi qui ab hac fide et religione communiter promissa, et recepta in proprias quasdam sententias declinarunt, non catholici, sed quasi a communione diuisi haeretici nominantur. Sed ex parte etiam rerum creditarum in fide Christiana universalitas invenitur. Fuerunt namque antiquitus diversae artes et viae, quibus hominibus quantum ad diversa providebatur, vel provideri credebatur. quidam namque bonum hominis in solis corporalibus ponebant, vel in divitiis, vel honoribus: aut voluptatibus. quidam in solis animae bonis, ut in virtutibus moralibus, vel intellectualibus. quidam autem, ut August. in libro de civitate Dei dicit, existimabant Deos esse colendos propter temporalia bona istius vitae. quidam vero propter bona, quae sunt post vitam. Porphirius enim ponebat quibusdam gentilibus obseruationibus, animae imaginariam partem purgari, et non totam animam, dicebat, ut Aug. dicit. x. de ciui. Dei, nondum esse receptam unam sectam quae universalem contineat viam animae liberandae, haec autem est religio Christiana, ut Aug. ibidem dicit. Ipsa enim docet Deum esse colendum, non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia non solum in spiritualibus, sed etiam in usu corporalium hominem dirigit, et beatitudinem animae, et corporis repromittit. Et ideo regulae eius universales dicuntur, utpote totam vitam hominis in omne quod ad ipsum quomodolibet pertinet ordinantes. Et has duas rationes uniuersalitatis assignat Boethius, ut supra diximus in li. de tri. Quibus notatis dicendum est ad argumenta.
Ad primum2 respondetur quod quamvis Deus in se non sit universalis nec particularis, est tamen universalis omnium rerum causa et finis, et sic cognitio quae de ipso habetur ad omnia, quodammodo universalis est. Ad secundum3 respondetur quod ratio non militat, quia illa particularia facta, puta, nativitatem, passionem, resurrectionem Christi etc. tenet fides ut universalia remedia ad totum genus humanum liberandum. Iuxta illud. 1. Thymo. ii. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus g. Interli. nullum excipit qui vellet salvari. Ad tertium4 dicendum quod aliae sectae licet proponant et nitantur ea quae tradunt, ut ab omnibus universaliter observentur, hoc tamen eis non convenit, et si hoc sibi vendicare praesumant, quod est proprium fidei Christianae, nihilominus ad hoc pertingere non possunt unde eis non propriae uniuersalitatis convenit nomen. Ad quartum5 dicendum quod Idolatria licet ad omnes partes orbis pertingerit, non tamen erat una religio, sed apud diversos diversa, cum diversi diversos sibi deos colendos instituerint, nec iterum ab omnibus nationibus est recepta, cum a veri Dei cultoribus fuerit reprobata et etiam a sapientibus gentilium qui dicebant huiusmodi cerimonias esse observandas tanquam legibus iussas, non tanquam Diis placitas, ut de Seneca dicit Aug. in. 6. de ciui. Dei. Ad quintum6 dicendum quod fides Christiana non dicitur catholica vel universalis propter singula genera, sed propter genera singulorum, quia ex omni conditione hominum ei aliqui adhaerent secundum Vaticinium prophetae dicentis, psalm. 21. Convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.