Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Amplius considerandum est quorum Christus sit caput, sive qui dicantur membra Christi sive corporis eius quod est ecclesia. An videlicet omnium hominum caput dicendus sit: an aliquorum sit et aliquorum non. Pro quo notandum quod circa hoc triplicem modum loquendi reperimus inter loquentes de hac materia. Quidam autem dicere voluerunt quod soli praedestinati sint membra Christi, et per consequens quod solum electorum Christus dicendus sit caput, quorum motiva sive rationes sunt quae sequuntur. Arguunt enim primo ex illo ad Ephe. 5. Christus caput est ecclesiae Salvator corporis eius: sequitur, Christus dilexit ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret mundans eam lavacro aquae vitae, ut exhiberet eam sibi gloriosam non habentem maculam neque rugam nec aliquid huiusmodi. Ex ista auctoritate arguitur sic: Christus solum electorum salvator est secundum efficientiam, et illi soli glorificandi sunt, et absque omni macula et ruga futuri: ergo videtur quod solum praedestinatorum sive electorum Christus caput sit et soli tales membra Christi dicendi sint.
Secundo dicit apostolus ii. Thimo. ii. Novit Deus qui sunt eius. Super quo ita dicit gloss. Quos praescivit futuros conformes fieri imagini eius, id est praedestinavit, vocavit, iustificavit et glorificavit: sequitur, numerus talium est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vi[vae], paradisus cum pomorum fructibus. Ex quo videtur id quod prius.
Tertio arguitur ex illo i. Ioan. ii. ubi de malis qui a fide Christi recesserunt inquit: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Quod verbum beatus Aug. li. de correctione et gratia, et habetur de pe. di. iiii. c. si ex bono, § cum ergo tractans ita dicit: Cum ergo filii Dei dicunt de his qui perseverantiam non habuerint, ex nobis exierunt sed non erant ex nobis, et addunt, quoniam si fuissent ex nobis permansissent: quid aliud dicunt nisi non erant filii Dei, etiam quando erant in professione et in nomine filiorum Dei?
Quarto arguitur ex illo beati August. super psal. 103. Charitas est fons proprius et singularis bonorum, cui non communicat alienus. Alieni autem sunt omnes qui audituri sunt a Domino, non novi vos: ergo videtur quod praesciti non pertinent ad membra Christi, cum ut ex gloss. ad Rom. 8. patet, societas et unitas qua efficimur unum corpus unici filii Dei ipsa charitate efficitur et constituitur.
Quinto sic ex illo Aug. li. de doctrina Christiana dicentis. Non est revera corpus Christi quod cum illo non erit in aeternum, sed nullus praescitus erit cum Domino in aeternum: ergo nullius praesciti erit de corpore Domini, et per consequens nec membrum eius, et ita ex consequenti sequitur quod soli electi, cum soli ipsi regnaturi sint in aeternum cum Christo, sint membra Christi.
Sexto adducunt illam auctoritatem Aug. li. 4. contra Donatistas. Sunt etiam quidam in eo numero qui adhuc nequiter vivunt, aut etiam in haeresibus vel in gentilium superstitionibus iacent, et tamen illic novit Dominus qui sunt eius, in illa namque ineffabili praescientia Dei multi qui intus videntur, foris sunt.
Septimo per illud eiusdem in eodem li. Multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur multis bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sunt hodie videmus, quid cras futuri sint ignoramus, et Deo quidem apud quem sunt praesentia quae ventura sunt, quae futura sunt iam sunt. Ex quo arguunt quod tales dicit Aug. in praesenti meliores, non dicit erunt, et quod meliores dicit non secundum praesentem iustitiam, quia illam praesupponit non habere cum dicat quod in haeresibus lateant; debet ergo intelligi secundum divinam praescientiam, apud quam quae futura sunt iam sunt.
Octavo sic. Magister sententiarum li. iii. di. xxiii. c. ulti. et secundum doctores scholasticos ibidem simpliciter concedendum est. Deus ab aeterno dilexit electos, et odio habuit reprobos. Sed non videtur maior ratio de dilectione Dei quam de eius praeordinatione, ut electi sint membra eius. Sequitur quod sicut ista est simpliciter concedenda, Omnes electi a Deo sunt dilecti, sive ipsi electi sint in gratia sive in peccato sive in haeresi sive nondum actualiter existant in eorum natura, ita videtur quod ista debebat simpliciter concedi: Omnes electi sunt membra Christi, sive sint sive adhuc non sint actualiter existentes, et futuri sint sive in peccatis existant.
Nono sic. Ex dictis beati Aug. li. de correctione et gratia, et ponitur de pe. distin. iiii. c. Hanc societatem. Ait enim sic: Nec nos moveat quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam. Absit enim hoc ut ita sit de illis praedestinatis et secundum propositum vocatis qui vere sunt filii promissionis. Nam isti cum pie vivunt dicuntur filii Dei, sed quia victuri sunt impie et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei. Praescia enim sunt filii Dei qui nondum sunt nobiscum et sunt iam Deo. De quibus Ioan. evangelista ait: Quia Iesus erat moriturus pro gente, et non tantum pro gente sed etiam ut filios dispersos congregaret in unum, qui utique credendo futuri erant per Evangelii praedicationem, et hoc tamen antequam esset factum iam filii Dei erant; in memoria enim patris sui inconcussa stabilitate scripti sunt. Et sunt rursus quidam qui filii Dei propter susceptam temporalem gratiam dicuntur a nobis, nec tamen sunt filii Dei. De quibus ait idem Ioan.: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Multa dicit circa hoc, sed in fine capituli. Praeterea dixi vobis quia nemo venit ad me nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant. Nunquid non et isti discipuli appellati sunt loquente evangelio? Et tamen non erant veri discipuli, quia non manserunt verbo eius, secundum illud quod ait: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Quia igitur non manserunt, non habuerunt perseverantiam; sicut non vere discipuli Christi, ita nec vere filii Dei fuerunt, etiam quando esse videbantur, et ita vocabantur. Appellamus igitur nos et electos, et Christi discipulos, et Dei filios qui appellandi sunt, quos regeneratos pie vivere cernimus; sed tunc vere sunt quod appellantur, si manserint in eo propter quod sic appellantur. Haec Aug.
10 Decimo sic. Corpus Christi verum est figura corporis mystici, ut dicit Aug. et deducit magister in iiii. di. viii.; sed corpus Christi verum totum fuit glorificandum: ergo videtur quod soli ad corpus mysticum pertineant qui in futurum glorificandi sunt cum Christo, cuiusmodi sunt soli praedestinati.
11 Isti qui talem modum loquendi habent circa membra Christi asserunt sequentes propositiones.
12 Prima, quod non omnes fideles iustificati sunt membra Christi, sed soli electi finaliter regnaturi in perpetuum cum Christo.
13 Secunda, non enim aliqui cum iustificantur incipiunt esse membra Christi qui non erant membra Christi antequam iustificarentur.
14 Tertia, quod nec aliqui cum cadunt a statu iustificationis per culpam mortalem desinunt esse membra Christi qui erant membra Christi cum essent iusti.
15 Quarta, quod praedestinatus semper manet membrum Christi, licet quandoque excidat a gratia iustificationis.
16 Quinta, quod Paulus, Aug. et latro cum infideles essent et Christum persequerentur, erant oves Christi et membra Christi.
17 Sexto, quod Iudas tempore quo iustificatus cum aliis apostolis Christum sequeretur, non erat ovis Christi nec membrum Christi.