Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
IAM reliquum est respondere obiectionibus quibus adversarii nisi sunt ostendere in speciali quod curati non a papa nec ab episcopis suae iurisdictionis potestatem accipiant, sed immediate a Christo. Ubi tamen admirandum venit quod praefati adversarii voluerunt curatos non solum eximere a dependentia potestatis a papa et episcopis: sed etiam equiparare eos episcopis in iure quod in parochia habent cum tamen ipsi non sint proprie praelati, sed adiutores episcoporum quibus principaliter immo totaliter cura plebis commissa est. Unde in eorum ordinatione dicunt episcopi.
Quanto fragiliores sumus tanto magis his adiutoriis indigemus. Unde et eos apostolus 1. Cor. 13. cum dicit. Alii sunt gubernantes alii opitulantes, per opitulantes secundum glo. intelligit qui maioribus opem feret, cuiusmodi sunt archydiaconi et curati. Propter quod dicit sanctus Thom. in li. de perfectione vitae spiritualis, quod si quis recte consideret hoc modo in regimine ecclesiae comparantur archydiaconi, et plebani ad episcopum sicut in regno temporali praepositi et balivi ad regem. Quod etiam ex hoc videtur, quia cum plebs principaliter episcopo committatur isti non possunt aliquid nisi quantum eis ab episcopis committitur, unde in c. quaecunque 10. q. 1. ex concilio Antiocheno sic habetur. Quaecunque res ecclesiasticae sunt convenit cum omni diligentia gubernari et dispensari cum iudicio et potestate episcopi, cuius totius plebis animae videntur esse commissae, et in c. cunctis 16. q. 1. Clemens papa ita dicit. Cunctis vero fidelibus et summopere omnibus presbyteris et dyaconibus et reliquis clericis attendendum est ut nihil absque proprii episcopi licentia agant, non utique missas sine eius iussu quisquam presbyterorum in sua parochia agat non baptizet nec quicquam absque eius permissu faciat. Haec ibi. Plane si presbyteri curati haberent potestatem immediate a Christo et non a papa aut episcopis suis, non possent ligari ab aliquo inferiori, ut sine licentia speciali vel saltem generali episcoporum non possint agere ea quae competunt eis iure divino.
Respondendum est ergo ad rationes eorum quibus, ut apertius et plenius respondeatur, resolvemus omnem argumentationis illorum processum ad 20. puncta. Dicunt autem in primo quod scriptura sancta dicit statum curatorum institutum esse immediate a Christo et etiam ipsos curatos, hoc videtur esse falsum, ut dicit dominus Petrus de palude, quia Christus per se non fecit nisi unum curatum sanctum Petrum, quando ei dixit soli. Pasce oves meas, et prius ei promiserat dicens. Tibi dabo claves regni caelorum. Math. 16. et confirma fratres tuos. Luc. 22. Si peccaverit in te frater tuus corripe etc. Math. 18. Quae omnia pertinent ad curatum et soli Petro data sunt, unde sibi soli legitur cura animarum Christus commisisse, sed quia impossibile erat quod per se solum perfecte totius gregis curam ageret, ideo per consequens commisit illi facere alios curatos quotquot ipse pro adiutorio suo et populi salute opus esse cognosceret, nec Christus per se instituit nisi unam solam curam totius ecclesiae suae. Non enim divisit pastores suos dicens Petro. Pasce oves circuncisionis, et Paulo. Pasce oves gentium etc. sed unam curam totius ovilis instituit quam Petro commisit ut fiat unum ovile et unus pastor, sed Petrus postmodum per se et per alios divisit provincias et dioceses et parochias, ut ex ca. In illis dist. 80. colligitur. Unde status curatorum ut distinguitur a statu episcoporum et statu papae non fuit a Christo institutus immediate: cum nullas parochias aut casuum et potestatis limitationes sub episcopis distinxit nec ipsi curati sunt a Christo instituti in suis parochiis, sed solus Petrus ut dictum est.
Quod consequenter secundo loco dicunt ad probationem primi quod status in quo est iurisdictio continuatur in diversis temporibus ab illo a quo fuit institutus et conservatus. Dicendum quod verum est secundum intentionem instituentis et non contra eam et mediate et immediate. Quod autem dicunt tertio loco3 quod successor alicuius in aliqua dignitate aut officio ab illo instituitur a quo antecessor. Dicimus quod verum est quando instituens antecessorem retinet sibi institutionem successoris, et potest hoc facere.4 secus autem si non sibi retineret, sed alteri committeret. Unde quando papa exigit de novo sedem cathedralem ipse primo ibi praesulem instituit, successores autem non sibi instituendos semper reservat: sed electionem illis quos facit canonicos committit et confirmationem, et per consequens institutionem Metropolitano cui eam subiecit, sicut in balivis et praepositis: idem et unus est institutor praedecessorum et successorum, quando rex instituens sibi hoc ipsum reservat, aliter non. In prioribus etiam et abbatibus communiter consuevit primus institui ab aliquo saltem immediatius quam successores sicut beatus Bernardus praefectus est in abbate Clarevallis ab abbate Cistertien. dante subditos et simul utrosque mittente successores autem facti sunt per electionem, quo etiam modo utuntur omnes religiones in conventibus novis formandis: nihilominus tamen secundum veritatem semper institutor primi praelati in statu est etiam institutor successorum immediate vel mediate in quantum eius virtute fit institutio ab alio cui ipse commisit, sicut archiepiscopus cui papa submittit episcopum quem instituit ab ipso papa ius instituendi accepit. Quod autem dicunt quarto loco ad probandum id quod dixerant: quod non censeretur eadem persona successor cum praedecessore nisi ab eodem institueretur, non est verum: quoniam a quocunque instituatur dum tamen in idem succedat quantum ad id reputatur idem, sicut patet in exemplis positis parum ante de praelatis qui nouiter in religionibus instituuntur et eorum successoribus, qui successores eadem persona reputantur cum praedecessoribus licet a diversis sint instituti. De quo etiam exemplum ponere possumus, quod fiscus succedens non habenti alias haeredem iure suo licet non instituatur a quo institutus fuerat defunctus, tamen in haereditate in qua succedit reputatur eadem persona cum defuncto et dicitur verus successor.
Quod autem dicunt quinto loco quod status et potestas discipulorum continuatus est in curatis sicut status et iurisdictio et potestas apostolorum in episcopis, et quod succedunt curati discipulis sicut episcopi apostolis, non videtur verum intelligendo quod status sacerdotum curatorum praecesserit explicite in discipulis Christi ante Christi ascensionem et sit continuatus semper in sacerdotibus curatis. Hoc patet, quia discipuli pro tempore discipulatus Christi id est usque ad passionem, vel ascensionem non fuerunt sacerdotes nec fuerunt curati, licet post penthecostem quidam ex eis fuerunt sacerdotes, quidam episcopi, et quidam dyaconi, et quidam nec sacerdotes nec curati. Unde non habuerunt ex quo vocati sunt discipuli statum curatorum, nec quantum ad ordinem, nec quantum ad curam determinatae parochiae, et ita status eorum non est continuatus in curatis. Sed verum est quod status illorum fuit figura status curatorum quo ad statum praedicandi, et temporalia metendi, et quantum ad hoc succedunt eis, id est hanc habent potestatem sicut illi, et ita intelliguntur omnes auctoritates, quae hoc sonant. Et similiter dicendum est de apostolis quod ante passionem non habuerunt ipsi statum episcoporum et ordinum sicut supra in cap. 61. ostendimus. Quod ergo dicunt quod status apostolorum continuatur in episcopis verum est quo ad statum primum, et quoad potestatem et auctoritatem praedicandi, si tamen illa in eis non fuerit interrupta, et quo ad dignitatem super alios et quo ad statum ultimum, quia finaliter omnes apostoli fuerunt episcopi.6 Et similiter quod dicit de discipulis quod status continuatus est in curatis in parte, verum dicit scilicet quantum ad aliquid: quoniam aliquo modo status eorum continuatur in curatis, quia sicut illi sub apostolis habuerunt potestatem praedicandi sic et curati et isti post illos, unde ista successio qua episcopi succedere dicuntur apostolis et curati discipulis: licet habeat bene aliquam similitudinem successionis quo ad aliqua quae dicta sunt, non tamen habet veritatem successionis sicut nunc episcopus succedit alteri episcopo qui praecessit in episcopatu, aut curatus qui nunc est alteri curato in parochia qui ante fuit, ut patet ex dictis. Quod autem concludunt sexto loco ex praedictis, videlicet quod ab eodem a quo fuit institutus status discipulorum sit institutus status curatorum non sequitur, quia curati non sunt veri et proprii successores eorum, ut dictum est immo in quantum sacerdotes curati differunt totaliter ab eis, quia nec illi erant sacerdotes. Unde beatus Marcus qui fuit de praestantioribus discipulis, ut dicit Hieronymus in prologo super Marcum, pollicem sibi post amputavit ut indignus sacerdotio reputaretur. Nec illi erant curati, quia non habebant aliquam plebem determinatam sibi commissam sicut curati, nec poterant aliquem absolvere vel ligare, unde est totaliter alius status licet in aliquibus sit similitudo, in potestate praedicandi et temporalia metendi et in inferioritate ad apostolos. Hac ratione dicitur in gl. Luc. 10. quod discipuli figuram sive formam gerebant sacerdotum secundi ordinis.
Quod ulterius septimo loco dicunt quod ab eodem instituuntur curati a quo et discipuli. Dicendum quod non sequitur etiam si esset idem status iste et ille, quia dominus qui discipulos primo instituit dato quod fuissent primi curati sequentes curatos non sibi reservavit instituendos, sed commisit vicario suo generali cui curam omnium ovium commisit dicens. Pasce oves meas. Ioan. ult. Illas autem oves Petrus pascit quas pascendas ipse committit, quia qui per alium facit per seipsum videtur facere, sed illas Petrus non videtur pascere quas aliquis pascit non nomine Petri nec a Petro institutus, sed ab alio. Unde quicumque dicit quod aliqui pastores, vel curati in ovili Christi instituuntur non a Petro, sed immediate a Christo falsificare videtur verbum domini dicentis Petro. Pasce oves meas, sed debuit dicere. pasce oves meas una cum pastoribus quos tibi adiungo vel adiungam. Et est bene mirum si Christus erat immediate instituturus omnes alios pastores per mundum particulariter sicut successorem Petri universaliter, quare non ita dicit de aliis apostolis pro episcopis et discipulis pro curatis, pascite oves meas, et vos cum Petro, sicut pater familias omnibus operariis quos immediate conduxit dicit. Ite et vos in vineam meam, etc. Math. 20. Praeterea si eis erat daturus aeque immediate sicut Petro claves iurisdictionis sicut successori Petri: mirum est quare non ita dixit eis. Aliquando dabo vobis claves regni caelorum cum Petro sicut hoc dixit Petro. Nam de aliis quae dedit eis sicut Petro, puta intellectum scripturarum et gratiam praedicandi dixit communiter dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere. Et de potestate miraculorum inquit. Dedi vobis virtutem et potestatem, etc. Luc. 10. Unde cum non legatur Christus apostolis dedisse claves iurisdictionis, nec curam animarum aliis apostolis nec discipulis sicut Petro, dato quod episcopi succedant apostolis et curati discipulis sicut papa Petro, non sequitur quod habeant curam nec potestatem, sicut Petrus et papa a Christo immediate. 8 Quod autem octavo loco dicuntur quod sicut apostoli non habuerunt potestatem suam a Petro nec discipuli ab apostolis nec etiam a Petro sed omnes immediate a Christo, sic episcopi et curati non a papa sed a Christo in duobus peccant: sicut diximus supra in cap. 61. Primo quia sicut supra dictum est omnes apostoli et discipuli omnem potestatem iurisdictionis acceperunt a Petro. Secundo peccant, quia dato quod ita esset quod omnes illi quasi primi episcopi, et primi curati accepissent immediate a Christo, non propter hoc sequitur quod alii successores accipiunt immediate ab eo sed magis a successore suo, quia Christus hoc non sibi retinuit, sed suo vicario generali commisit. 9 Quod consequenter dicunt nono loco quod Christus immediate dedit potestatem praedicandi, et baptizandi etiam post resurrectionem et in die ascensionis, parum valet, quia ex hoc non habetur quod dedit eis potestatem iurisdictionis, ut superius habitum est in praecedenti ca. Ceterum etiam non sequitur quod si Christus adhuc praesens corpore et per se ecclesiam suam regens per seipsum dedit apostolis potestatem praedicandi et baptizandi vel aliam quamcumque potestatem, quod propter hoc det eorum successoribus, sed magis quod successor Petri det successoribus illorum, maxime quia facta paucorum communem legem non faciunt. Unde si illi propter suam sanctitatem hoc habuissent qui confirmati non poterant abuti: non oportet quod ita sit de aliis, sed debuit servari communis causa utilitatis quod ab uno capite omnes acciperent suam potestatem limitatam.
10 Quod autem decimo loco dicunt quod data sit discipulis in resurrectione potestas ligandi et solvendi simul cum apostolis, manifeste videtur falsum ex praedictis, maxime quia ipsi non erant sacerdotes. Illud autem dictum in resurrectione. Quorum remiseritis peccata, etc. non nisi de potestate solvendi et ligandi in foro conscientiae loquitur.
11 Et cum dicunt undecimo loco ad probationem iam dictorum quod quando Christus dixit. Sicut misit me pater, et ego mitto vos, quod tunc dedit potestatem praedicandi discipulis sicut apostolis, dicendum videtur quod non ita sit, quia ex quo sacramentum ordinis fuit institutum quod fuit in coena: cum ordo doctorum in ecclesia sit praecipuus: extunc non licuit nisi ordinato saltem in diaconum praedicare. Unde etiam post Spiritus sancti missionem cum erant sanctiores sancti et doctiores facti nullus nisi diaconus legitur praedicasse, unde cum tunc non essent discipuli diaconi, sed postmodum fuerunt ordinati: non est verisimile quod eis Christus dederit potestatem praedicandi et quod potestas praedicandi quam prius habuerunt expiravit: quando scilicet ventum est ad illud tempus quando soli ordinati debebant praedicare, quod fuit postquam sacramentum ordinis fuit institutum. 12 Quod autem consequenter duodecimo loco dicunt quod discipuli receperunt potestatem praedicandi in monte Galilaeae et in ascensione cum apostolis, non est verum, dato etiam quod fuissent praesentes, quia scilicet non erant capaces illius potestatis de congruitate et decentia. et quod dictum est de praedicatione appropriata ordini sacro, etiam dicendum est de baptismo, videlicet quod post institutionem ordinis ipse baptismus cum sit ianua sacramentorum debetur sacerdotibus qui habent claves, vel eorum immediate ministris, sicut diaconibus. Hi enim soli in primitiva ecclesia baptizabant, tunc enim in baptizando ivvabant levitae sacerdotes, sicut Philippus diaconus baptizavit Eunuchum et plures alios in Samaria Act. 8. Unde actus actiurum sunt in patiente et disposito. Cum ergo discipuli nondum essent diaconi et per consequens non essent apti, nec dispositi secundum exigentiam legis novae ad praedicandum, nec ad baptizandum: per consequens Christus pro tunc nullam eis potestatem dedit, dato quod essent praesentes. Unde etiam Mathaeus et Marcus ubi hoc referunt scilicet ult. ca. solum illis discipulis qui intelliguntur apostoli faciunt mentionem de aliis discipulis tacentes, quod non est nisi aut quia non erant praesentes aut si erant praesentes ad solos apostolos dirigebatur sermo Christi et illis solis dabatur potestas modo supradicto. Magister etiam Nicolaus de lyra supra ultimum cap. Math. et Marc. solum de apostolis intelligendo explanavit litteram illam. Et si quaeratur quid est de potestate quam prius ante passionem habuerunt, respondet dominus Petrus de palude in tractatu suo de potestate ecclesiastica, quod illa videtur defecisse in passione, quia non miserat eos simpliciter ad praedicandum in omnem locum, sed in omnem civitatem et locum quo ipse erat venturus. Unde postquam cessavit via Christi cessavit eorum potestas, sicut cessat virtus legalium adveniente veritate, usque ad cuius adventum erant imposita, et ut ait apostolus ad Gal. 4. et ad Heb. 11. Et eadem ratio inquit videtur de apostolis specialiter, quia in passione omnes deviaverunt a fide praeter beatam Virginem, ut videtur dicere beatus Anselmus, potestatem et auctoritatem quam habuerunt perdiderunt. Unde post resurrectionem de novo modo supradicto potestatem receperunt, et quasi contraria continentem: quia prius dictum est. In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Postea verum dictum est Math. ultim. Docete omnes gentes, et Marci ultim. Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. Act. primo. Eritis mihi testes in Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
13 Quod autem consequenter adversarii dicunt tertiodecimo loco quod sit haereticum dicere quod septuaginta duo discipuli sicut et undecim apostoli non fuerunt semper cum Christo, periculose dictum est quoniam oppositum dicere manifeste contradicit evangelio in pluribus passibus. Nam Ioan. 4. habetur quod discipuli abierunt in civitatem, ut cibos emerent quando inventus est solus cum muliere. Unde apostoli mirabantur quod cum muliere loquebatur, alias non fuissent mirati, quia aliis praesentibus saepe cum mulieribus etiam extraneis loquebatur, sicut chananaeae Math. 15. Magdalenae Luc. 7. et sic de aliis, unde tunc non fuerunt discipuli nec apostoli cum eo. Unde magister Nicolaus de Lyra super illo verbo. Da mihi bibere dicit, sic. Causa autem quare petiit a muliere subditur discipuli autem eius abierunt in civitatem et ideo non erant praesentes ad dandum sibi potum haec ille. Similiter quando pernoctabat solus in oratione discipulis in mari laborantibus. Math. decimoquarto. Item in transfiguratione, et suscitatione puellae non fuerunt secum nisi tres: Math. septimo, et Luc. nono nec in coena nisi duodecim. Math. decimosexto, et Marci decimoquarto, et Luc. vigesimosecundo. Alias frustra illi soli nominarentur. Unde etiam hoc ecclesia testatur in officio corporis Christi cum sic cantat. In supremae noctis coenae recumbens cum fratribus, observata lege plene cibis in legalibus, cibum turbae duodenae sedat suis manibus. Item in resurrectione quando ostendit eis manus, et pedes, et latus. Thomas unus ex discipulis non erat cum eis, quando venit Iesus. Non ergo omnes apostoli, et multo minus omnes discipuli semper fuerunt cum Christo. Quod ergo dicit Petrus. Oportet ex his viris qui nobiscum sunt congregati omni tempore quo intravit et exivit dominus Iesus incipiens a baptismate Ioannis usque in diem qua assumptus est, etc. non est intentionis suae quod septuaginta duo ex quibus unus erat eligendus in apostolum semper actu fuerunt cum apostolis et cum Christo in omni loco; quia hoc sicut ostensum est repugnat evangelio in multis locis, maxime Math. vigesimo, ubi dicitur. Ascendens Iesus Hyerosolimam assumpsit duodecim discipulos secreto, ubi ait magister Nicolaus de Lyra assignans rationem, quia secreta mysteria sunt tantum maioribus reuelanda et detegenda cuiusmodi erant apostoli. Sed intentionis suae fuit dicere quod semper fuerunt de eorum congregatione familiari cum Christo non abeuntes retro sicut quidam ex toto, nec sicut turba discipulorum omnium qui ibant et redibant quasi dicat Petrus non de communibus discipulis nec de turba, sed de illis qui erant de familia Christi qui erant ab ipso met Christo iam electi, et informati ad praedicandum sicut apostoli in modo vivendi consimiles ipsis apostolis, de illis inquam non de aliis erat merito eligendus apostolus, unde sensus est. Qui nobiscum sunt congregati omni tempore id est communiter, qui ut exponit Nicolaus de Lyra per experientiam noverunt conversationem Christi et opera eius.
14 Quod autem consequenter decimoquarto loco dicunt quod status curatorum, et status discipulorum sunt unus status sicut status episcoporum et apostolorum, sicut status isti non sunt alii quam ante centum annos. Licet concedatur ita esse quodam modo: non tamen necessario sequitur sicut superius saepe commemoratum est quod successores immediate habeant potestatem ab eodem a quo praedecessores: quoniam ad unitatem status hoc non requiritur, sed sufficit quod habeant a vicario illius cui ius suum plenum commisit. Praeterea falsum est quod dicunt quod Christus fecerit discipulos curatos in locis illis. Unde nunquam in novo testamento legitur quod discipuli a Christo facti sint curati: similiter nec apostoli sint facti episcopi nisi Petrus: sed immediate vel mediate a Petro facti fuerunt aliter omnes alii episcopi.
15 Quod vero 15. loco dicunt quod non potest dari ratio quare potestas Petro data sit continuata in summo pontifice a Christo, et data apostolis et discipulis non sit continuata in episcopis et curatis. Non est verum, immo ad hoc datur multiplex ratio et assignatur multiplex differentia inter papam, et alios ecclesiae praelatos. Prima quidem quia summus pontifex in eadem sede materiali succedit Petro in ecclesia Romana in qua Petrus sedit et ultimo resedit: non est autem dare aliquem episcopum alium qui in eadem succedat alicui alteri apostolo nisi forte patriarcha Hierosolymitanus qui succedit Iacobo alphei: unde non est simile. Secunda ratio quia potestas data Petro non potest dari ab homine puro, unde oportet quod ab illo a quo data est Petro potestas id est Christo continuetur cuilibet successori, sed potestas data aliis apostolis et discipulis cum sit limitata et coarctata dari potest ab homine, sicut fit saltem quando papa dat alicui episcopatum, vel curam vel de novo instituendo novum episcopatum vel curam novam, quia tunc dat illi quem promovet tantam potestatem quantam habet, alius episcopus, vel curatus etiam si a Christo esset immediate institutus. Tertia ratio, quia vicarii particulares possunt institui ab alio quam a principali scilicet a vicario generali. Vicarius autem generalis non potest institui nisi a principali domino, et ideo necessarium non est quod vicaria particularis instituatur, vel conferatur, aut continuetur immediate a principali domino sicut de vicaria generali. Quarta ratio: quia status episcoporum et sacerdotum non est annexa potestas iurisdictionis sicut est statui papatus. Cuius probatio est, quia illa quae sunt annexa iure divino homo non habet ab invicem separare. Secundum illud Math. 18. Quos Deus coniunxit homo non separet, sed papa potest facere verum episcopum, et verum sacerdotem qui nullum habet subditum nec aliquam iurisdictionem in aliquo foro nec ex hoc quod aliquis est sacerdos maior sicut episcopus, vel sacerdos minor habeat aliquam potestatem iurisdictionis nisi cum hoc aliunde sibi detur: nec econverso ut patet: sed papatui licet similiter potestas ordinis non sit annexa quasi ex debito: nihilominus potestatis plenitudo est ei annexa. Papatus enim dicit statum praelationis super totam ecclesiam cum plenitudine potestatis: unde annexa est haec potestas sibi inseparabiliter a Deo, et ideo potestas papalis continuatur ad successores quod non fit de aliis. Quinta ratio et differentia est propter determinationem communitatis ex una parte, et indeterminationem ex alia: nam communitas ad quam pertinet electio papae est certa et determinata scilicet communitas universalis ecclesiae communitas ad quam pertinet electio episcoporum non sic est determinata: quia expedit aliquando dividere episcopatus, vel multiplicare, acquiruntur etiam saepe novae gentes, ubi oportet fundare novas sedes ad quas pertineat eligere praelatos suos propter quod oportuit committere hoc vicario generali ordinare de talibus. Sexta ratio et differentia dissimilitudinis est, quia non sic succedunt episcopi apostolis aut curati discipulis sicut papa Petro: quia Petro succedit papa in determinata potestate et certa et quantum ad territorium et quantum ad casus sive extensionem potestatis, non sic episcopi apostolis nec curati discipulis prout est manifestum. Septima ratio potest dari: quia magis pertinet sive facit ad unitatem ecclesiae servandam quod potestates aliorum praelatorum immediate deriventur a generali vicario immediato quam si immediate essent a Christo, sicut est potestas papae sicut supra ostensum est.
16 Quod autem consequenter dicunt decimosexto loco quod curati sunt veri et ordinarii habentes iurisdictionem ordinariam concedendum est quod ita sit in foro conscientiae, nec tamen propter hoc sequitur quin status eorum et iurisdictio sit a papa qui potest dare ordinariam iurisdictionem non solum personae sicut legato: sed etiam ecclesiis sicut monasteriis etiam monialium quarundam quae habent officialem suum quibus solus papa potest dare claves iurisdictionis quamvis non claves ordinis.
17 Quod vero dicunt decimoseptimo loco quod curati habent iurisdictionem ordinariam non iure humano sibi datam, sed a Christo immediate a prima institutione ecclesiae, non videtur verum, quia si loquamur de iurisdictione in foro exteriori certum est quod hanc non habent curati nisi iure humano, quia nec nisi de consuetudine de qua in paucis casibus excommunicant etiam iuris ordine non servato de officio ordin. cap. secundo nec illa potestas fuit eis data in prima institutione in qua nec discipulis data fuit, ut supradictum est. Eodem modo de iurisdictione ordinaria in foro conscientiae non potest dici quod eam habeant a Christo in prima institutione id est in discipulis: quia nec illam discipuli habuerunt cum non essent sacerdotes. 18 Quod autem dicunt decimooctauo loco quod Christus hos solos ordines instituit, in parte videtur verum et in parte falsum. Verum quidem si referatur ad potestatem ordinis: quoniam Christus ordinem simplicium sacerdotum instituit in coena quando per seipsum omnes apostolos sacerdotes fecit. Similiter ordinem episcoporum instituit quando Petrum consecravit qui in hoc omnibus episcopis par fuit: non autem instituit ordinem episcoporum in apostolis aliis sicut in primis episcopis a se factis, quia non sunt ab eo facti episcopi ut dictum est, nec instituit ordinem sacerdotum in discipulis: quia nusquam fecit eos sacerdotes. Si autem considerentur isti duo ordines quantum ad potestatem iurisdictionis sibi propriam, sicut quod curatus in una parochia sub episcopo habeat populum subditum ad forum conscientiae: episcopus sub papa super suam dioecesim habet potestatem in utroque foro, sic isti duo ordines non sunt instituti in prima institutione ecclesiae: quando scilicet elegit 12. apostolos et duo de septuaginta discipulos quasi dederit apostolis pro se et futuris episcopis potestatem iurisdictionis in utroque foro, et discipulis pro se et pro omnibus futuris curatis sicut dedit Petro pro se et suis successoribus, sicut intendunt illi qui sunt contrariae opinionis, et quod ita non fuerit apparet ex praecedentibus: quia nihil iurisdictionis eis contulit sed Petro soli pro se et suis successoribus totam potestatem iurisdictionis ecclesiae distribuendam episcopis et curatis et aliis sicut expediens iudicaret. Potest tamen dici status episcoporum et curatorum institutus a Deo dupliciter. Uno modo a Christo in generali et implicite et in virtute in Petro, quia Petrus fuit verus curatus cuiuslibet parochiae et dioecesis. Unde sicut in quaternario continetur binarius et ternarius materialiter et si non formaliter, ita in Petro utrumque statum Christus instituit materialiter. Item virtualiter, quia in ipso fuit potestas dioeceses et parochias episcopis et presbyteris assignandi. Secundo modo a Spiritu sancto a quo inspirati apostoli in primitiva ecclesia per dioeceses episcopos, per parochias presbyteros posuerunt et ab illis primis vere et proprie episcopatus et rectorie continuatae fuerunt ad succedentes in illis. Quod ergo dicebatur de ordinibus illis duobus quod essent instituti a Christo, quod si intelligantur instituti praefigurative, vel praeordinative, et in generali, et implicite modo quo supra expositum est, conceditur. Sed ex hoc non sequitur quod papa in speciali et expresse non instituerit tales potestates, sed solum sequitur quod haec habeat ex commissione sive ordinatione Christi. Si autem intelligatur quod sint instituti explicite et quantum ad propria secundum tales potestates determinatas et quantum ad casus et quantum ad territoria falsum videtur, ut visum est supra.
19 Quod autem 19. loco dicunt quod si ita esset quod omnes aliae potestates penderent a papa tunc vacante sede potestates illae perirent, non est verum, nec hoc sequitur: quoniam duratio statutorum et officiorum in republica non mensuratur secundum mensuram vitae statuentis, sive statuat aliqua pertinentia ad mores sive statuat aliqua pertinentia ad iurisdictionem: alioquin principe vel praelato quocumque moriente omnia statuta sua perirent, quod falsum est. Sed duratio talium habet mensurari secundum quod vult instituens manente illa auctoritate in republica, sicut etiam patet in principibus qui fiunt per electionem: quoniam non est dubium quod talibus principibus morientibus adhuc manent statuta eorum in vigore suo et quantum ad mores et quantum ad officia et quantum ad gradus officiorum, ut per multa capitula patet q. 2. causa 25. ubi inter alia dicit Anacletus in cap. privilegia. Privilegia ecclesiarum et sacerdotum intemerata et inviolata cunctis decernimus manere temporibus. Et idem dicit Leo papa in cap. sequenti. Quod autem dicunt 20. loco quod papa non possit auferre a praelatis inferioribus potestatem eis datam et eam aliis non praelatis conferre et statum a Christo institutum mutare, verum est: sed quod ad potestatem quam episcopi receperunt immediate a Christo quae est ordinis non autem iurisdictionis, sicut saepe superius repetitum est.