Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Quanquam de unitate ecclesiae multum diffuse in superioribus, in cap. 7., et 36., locuti fuerimus, nihilominus ad pleniorem intelligentiam sacramenti unitatis ecclesiae aliqua de qualitate unionis membrorum eius ad invicem et de modo unionis membrorum ad caput disputabimus. Quod autem unio membrorum ad invicem sit unio essentiae sive essentialis arguitur sic.
Quaedam glossa pro regula ponit super illud 1. Corin. 7.: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo. Quod quando de duobus dicitur quod sint unum et non additur quid unum, intelligendum est quod sint unius essentiae; sed absolute dicitur Cantic. 6.: Una est columba mea; ergo ecclesia ipsa est una unitate essentiae.
Item Ioan. 17. dicitur: Claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus; sed Pater et Filius sunt unius essentiae; ergo etiam membra ecclesiae ad invicem sunt unum unitate essentiae.
Tertio arguitur quod fides non possit habere rationem medii quo membra ecclesiae unum corpus esse dicantur sic: Fides non habet respectum ad alterum, sed est absolute in subiecto suo, unde non comparat subiectum suum ad aliud per modum identitatis vel diversitatis; ergo non videtur habere rationem unientis.
Quarto medium debet esse commune extremis; fides autem non competit capiti ecclesiae, ut patet; ergo videtur quod per fidem non sit unitas ecclesiae, nec inter se ad invicem nec ad caput.
Quinto, prius naturali intelligentia est esse quam esse unum, et esse unum quam esse vivum; sed per fidem dicitur esse vita in membris ecclesiae secundum illud Roma. 1.: Iustus ex fide vivit; ergo fidem praecessit unitas; ergo per fidem non est unitas ecclesiae. Consequentia patet, quia causa praecedit, non autem sequitur effectum suum.
Sexto arguitur quod nec etiam charitas sit medium unionis membrorum ecclesiae, quia charitas in diversis est differentiis; et cum ex diversis numero non sit proprie unio, videtur quod ecclesia per charitatem non potest dici una numero. Consequentia patet, et antecedens etiam.
In oppositum sunt quae in superioribus diximus, et maxime in praenominatis capitulis. Est etiam illud Aug. dicentis super psal. xxxvi.: Nos in corpore ipsius sumus si fides nostra sincera sit in illo, et spes nostra certa, et charitas accensa, sic in corpore ipsius et membra ipsius sumus. Item beatus Hilarius in notulis super psal. exponens illud psalm. cxxi.: Hierusalem quae aedificatur ut civitas, dicit sic: Unum ecclesiae corpus est, non quadam corporum confusione permixtum, nec singulis in indiscretum acervum et informem cumulum unitus, sed per fidei unitatem, per capitis societatem, per operum uoluntatisque concordiam, per sacramenti unum in omnibus donum, unum omnes sumus, in quod nos hortatur Apostolus dicens: Obsecro vos, fratres, ut illud idem sapiatis, eandem charitatem habentes.
Pro declaratione praesentis difficultatis notandum quod, ut sanctus Tho. dicit in 3. Sententiarum, dist. xiii., in corpore naturali invenitur quadruplex unitas ad invicem. Prima est secundum conformitatem naturae, quia omnia membra constant ex similibus partibus et sunt unius rationis, sicut manus et pes ex carne et osse, et sic dicuntur membra unum genere vel specie. Secunda per colligationem eorum ad invicem per neruos et iuncturas, et sic dicuntur unum per continuationem. Tertia est secundum quam diffunditur vitalis spiritus et vires animae per totum corpus. Quarta est secundum quod omnia membra perficiuntur per animam, quae est una numero in omnibus membris. Et hae quattuor uniones inveniuntur in corpore mystico. Prima inquantum omnia membra sunt unius naturae, vel specie vel genere. Secunda inquantum colligata sunt ad invicem per fidem, quia sic continuantur in uno credito. Tertia secundum quod vivificantur per gratiam et charitatem. Quarta secundum quod in eis est Spiritus Sanctus, quae est ultima perfectio et principalis totius corporis mystici, quasi anima in corpore. Prima dictarum unionum non est unio simpliciter, quia illud in quo est unio hoc non est unum numero, sicut est in tribus sequentibus, quia per fidem et charitatem in uno uniuntur credito et amato. Similiter Spiritus Sanctus unus numero omnes replet homines, haec sanctus Thom.
Quibus tanquam sufficienter declarantibus qualitatem et modum unionis membrorum corporis quod est ecclesia, habitis, dicendum est ad rationes factas in oppositum.
Ad primum ubi dicitur et obiicitur quod absolute ecclesia dicitur una, respondetur quod non est ita, sed determinatur eius unitas in hoc quod dicitur: Una est columba, et una est perfecta. In nomine columbae, iuxta glossam, notatur unitas simplicitatis ecclesiae; ecclesia enim est una unitate simplicitatis, cum sit sine macula et ruga perfidiae aut erroris, in quo unitas fidei designatur. In hoc vero quod dicitur una perfecta, determinatur eius unitas ad unitatem perfectionis; quoniam unitas ecclesiae non est indivisibilitatis, qualis est unitas puncti, nec continuatis, qualis est unitas lineae, sed perfectionis, qua aliquid unum perfectione constituitur ex multis, ut habetur 5. Meth.
Ad secundum quod obiicitur ex illo Ioan. 17., et cetera, respondetur quod dictum Ioannis intelligitur iuxta glossam sic: ut sint unum suo modo per participationem alicuius similitudinis unitatis naturae. Unde “sicut” non dicit aequiparantiam, sed proportionem participatae similitudinis unitatis divinae. Unde duplex unitas est inter Patrem et Filium: una est naturae, de qua Ioan. 10.: Ego et Pater unum sumus; alia est unitas amoris in Patre et Filio, quae est unitas Spiritus; et utraque est in nobis, non quidem per aequiparantiam, sed per similitudinem quandam. Pater autem et Filius sunt eiusdem naturae numero, et nos unum in natura secundum speciem. Item sunt unum per amorem, non participatum ex dono alicuius, sed et eis procedentem nam pater et filius diligunt se spiritu sancto, nos autem sumus unum per amorem participatum ex dono superiori.
Ad tertium10 respondetur quod unire dicitur dupliciter. Uno modo per modum vinculi et connexionis, et sic videtur quod sola charitas quae est connexio et quaedam copula dicitur unire, unde apostolus. Super omnia habete charitatem quae est vinculum perfectionis. Alio modo unire per modum assimilationis, et hoc modo omnis virtus dicitur unire unum alteri in quo similis dispositio invenitur, et hoc modo fides dicitur unire, et habere ex consequenti rationem medii. Unde magister Alex. de Alis in tertio dicit, quod corpus ecclesiae dicitur unum ab una perfectione, et a consimili dispositione. Una enim perfectio est in capite et in omnibus credentibus, et amantibus Christum scilicet spiritus sanctus. Unde apostolus. Unum corpus, et unus spiritus. i. ab uno spiritu est unum corpus. ad Ephes. 4. Similiter dicitur unum a consimili dispositione, quia in omnibus sanctis est una consimilis dispositio in participatione unius perfectionis. scilicet Spiritus sancti. Et haec similis dispositio attenditur quantum ad quattuor. Primo quantum ad cognitionem rationis, et hoc per fidem, idem omnes credunt. Secundo quantum ad desiderium concupiscibilis, et hoc per charitatem unam. Idem enim omnes amant, scilicet summam bonitatem. Tertio attenditur quantum ad expectationem irascibilis, et hoc per spem unam, quia idem omnes expectant, scilicet supernam beatitudinem. Quarto quantum ad operis imitationem, et hoc per operis exhibitionem, idem enim omnes imitantur iusti, scilicet Dominum nostrum Iesum Christum. Ista quatuor tanguntur in glo. ad Colo. 2. super illud. Ex quo totum corpus connexum est, ut supra dictum est. Sic ergo patet quod corpus mysticum dicitur unum, et ab una perfectione, quae est spiritus sanctus, qui totum corpus ecclesiae vivificat, et perficiat ac adunat, et a consimili dispositione. Sunt enim omnes fideles similes in fide spe, et charitate, et operum sanctorum exhibitione.
Ad quartum11 respondetur, quod id quod est medium per modum vinculi est commune extremis, non autem id quod est medium per modum assimilationis qualis est fides omnis quae in nobis infunditur, quae non nisi fulgur sive radius quidam sive participatio est divinae perfectionis, et ideo ratio non procedit.
Ad quintum12 potest dupliciter responderi. Primo quod per fidem secundum se non dicitur proprie corpus vivificari nisi ratione charitatis perficientis eam, sed bene corpus unire. Unde Hugo de sancto Victo. li. de Sacris dicit, quod per fidem accipimus unionem, et per charitatem vivificationem. Cum ergo dicitur. Iustus ex fide vivit. intelligitur de fide formata in charitate. Secundo respondetur quod in esse naturae aliud est esse et vivere re et ratione, sicut patet quia multa esse habent quae non vivunt, et etiam in eodem alterius et alterius rationis sunt, sed in esse gratiae idem sunt re esse et vivere: nam ubi non est vita spiritualis, non est esse gratiae. Cum ergo esse et vivum sint idem, manifestum est quod vivere et esse vivum non differunt in esse spirituali sive gratuito, licet differant in esse naturali.
Ad sextum13 respondetur negando consequentiam, quoniam ut in superioribus inductum est, quemadmodum in corpore naturali vires diffusae per omnia membra differunt numero secundum essentiam, et propriam perfectionem, sed conveniunt in radice una numero et praeter hoc habent formam ultimam unam numero, ita etiam omnia membra corporis mystici habent pro ultimo complemento spiritum sanctum, qui est unus numero in omnibus, et ipsa charitas diffusa in eis per spiritum sanctum, quamvis differat in diversis secundum essentiam, conveniunt tamen in una radice secundum numerum. Radix autem operationis propria est ipsum obiectum ex quo speciem trahit. Et ideo inquantum est idem numero amatum, et creditum ab omnibus secundum hoc unitur omnium fides et charitas in una radice secundum numerum non solum prima quae est spiritus sancti, sed etiam proxima quae est proprium obiectum.