Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
FVERUNT quidam haeretici homines perditissimi qui in tantum veritati apostolici principatus, et ecclesiae sanctae honori detrahere praesumpserunt ut affirmare non verentur Romanum pontificem aliosque ecclesiae praelatos nullam coactiuam iurisdictionem super alios habere fideles nisi Imperator concederet, dicentes praelatorum ecclesiae principatum ex institutione Christi in administratione et servitio consistere aliorum et non in coactiva iurisdictione. Quem errorem damnantissimum multiplicitere confirmare nituntur, quorum motiva, ut deducit Ocham in dialogo suo sunt quae sequuntur. Primo sic. Dicitur Math. 20. Scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos non ita erit inter nos, sed quicumque voluerit inter vos esse maior erit vester servus. Ex quibus verbis dicunt dari intelligi quod maioritas et primitas illius qui est maior, et primus inter omnes fideles in ministrando, serviendo consistit. Cum ergo Papa sit maior et primus inter omnes Christianos sua maioritas in ministrando, et serviendo tantum consistit, et per consequens nullam iurisdictionem coactiuam super alios habet, cum illa omnibus ecclesiae praelatis videatur interdicta. Secundo sic, papa non habet maiorem iurisdictionem coactiuam quam habuit Christus cuius est vicarius, sed Christus inquantum homo mortalis non habuit iurisdictionem coactiuam. Tum quia iurisdictione coactiva sine divitiis aut sine adiutorio divitias habentium exerceri non potest, quas Christus non habuit. Tum quia ipso teste ministrare venit non ministrari. Ergo non venit coactiuam iurisdictionem exercere, ergo eam non habuit, ergo nec per consequens eius vicarius habet. Tertio sic auctoritate Origen. qui super illud Math. 20. Reges gentium etc. sic ait. Scitis quia principes gentium dominantur eorum, id est non contenti tantum regere suos subditos violenter eis dominari nituntur: inter vos autem qui estis mei non erunt haec: quoniam omnia carnalia in necessitate sunt posita, spiritualia autem in voluntate. Sic et qui principes sunt spirituales, id est praelati, principatus eorum in dilectione penitus debet esse non in timore. Ex quibus verbis datur intelligi inquit quod totus principatus praelatorum ecclesiae, et per consequens summi pontificis in voluntate, et dilectione et non in timore debet consistere: ergo diligi debent non timeri. Qui autem iurisdictione coactiva utuntur a malis timentur, teste Apostolo ad Roman. 13. qui ait Si autem male feceritis timete, scilicet potestatem praelati. ergo praelati ecclesiarum iurisdictione coactiva uti non debent. Quarto ad idem inducunt Chrysostomum qui ita super eundem locum ait. Principes mundi ideo sunt ut dominentur minoribus suis et eos servituti subiiciant, et expolient et usque ad mortem eis utantur ad suam utilitatem, et gloriam. Principes autem ecclesiae sunt ut serviant minoribus et ministrent eis quaecumque acceperint a Christo, ut suas utilitates negligant, et illorum procurent. Ex quibus verbis inquiunt paret distinctio inter principes seculares ecclesiarum quia principes seculares suis subditis dominantur principes autem ecclesiae minoribus suis serviunt ministrant ergo in eis iurisdictionem coactiuam exercere non valent Quintu Quinto inducunt ad idem beatum Ambro. qui ut recitatur 23. quaest. 8. etc. convenior ait sic. Dolere potero, gemere potero adversus arma milites cohortesque lachrymae meae sunt mea arma, talia enim sunt instrumenta sacerdotis, aliter nec debeo nec possum resistere. Ex quibus verbis inquiunt habetur quod sacerdos orationibus, et lachrymis debent malis resistere, et non per potentiam temporalem, et per consequens non habet iurisdictionem coactiuam. Sexto inducunt beatum Chrysost. qui in libro suo dialogorum qui de dignitate sacerdotali intitulatur lib. 2. cap. 3. super id apostoli 2. Corinth. 1. Non dominantur fidei vestrae, ita dicit. Hi qui foris sunt iudices malignos cum subdiderint ostendunt in eis plurimam potestatem, et inuitos eos a priorum pravitate morum compescunt: in ecclesia vero non coactum sed acquiescentem oportet ad meliora converti, quia nec nobis a legibus data est talis potestas quod auctoritate sententiae homines cohibeamus a delictis. Clarius inquiunt dici non posse quod ecclesia non habet iurisdictionem coactiuam, cum in ecclesia nullus ad meliora debeat cogi, nec aliquis debeat cohiberi per iudicialem sententiam a delictis. Septimo sic, ad habentem iurisdictionem coactiuam spectat negociis secularibus implicari, quia ad ipsum pertinet contentiones, et lites dirimere. Contentiones autem et lites rixae inter negocia secularia computantur extra vel mo. sectu nego. se immis. cap. 1. Sed ad summum pontificem non pertinet secularibus negociis implicari, teste Apostolo 2. ad Thimoth. 2. qui ait. Nemo militans Deo implicat se negociis secularibus. Ergo ad summum pontificem non pertinet iurisdictio coactiva.
Octavo sic. Papa non habet iurisdictionem maiorem quam beatus Petrus, sed beatus Petrus, et alii apostoli iurisdictionem coactiuam a Christo minime receperunt. ergo nec Papa habet iurisdictionem coactiuam ex ordinatione Christi. maior est manifesta, minor probatur auctoritate beati Bernardi, qui in lib. ad Eugenium papam inquit. Non monstrabunt puto qui hoc dicerent, ubinam quispiam apostolorum iudex sederit hominum. Et parum post. Stetisse namque legos apostolos iudicandos, sedisse iudicantes non lego, etiam illud non fuit. Ex quibus verbis datur intelligi quod apostoli iudices hominum non fuerunt: ergo beatus Petrus iurisdictionem coactiuam non habuit.
Nono hoc quod apostoli hominum iudices non fuerunt, beatus Grego. sentire videtur, qui tractans illa verba. Secularia iudicia si habueritis, in moralibus ita dicit. Hi terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus dotati sunt terrenis non debent negociis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere valeant bonis superioribus deservire. Cum ergo apostoli maximis bonis spiritualibus fuerint dotati, ipsi non fuerunt circa causas hominum et lites aliqualiter occupati.
Decimo hoc etiam glos. super illud ad Corinth. Secularia igitur iudicia, aperte sentire videtur. ait enim contemptibiles enim, id est aliquos sapientes, qui tamen sunt minoris meriti, constituite ad iudicandum, apostoli enim circumeuntes talibus non vacabant. Sapientes ergo qui in locis consistebant fideles, et sancti, non qui hac atque illac propter evangelium discurrebant negociorum examinatores esse voluit. Quibus verbis (inquiunt) ostenditur quod apostoli causis hominum terminandis minime insistebant. Ex quo infertur quod non acceperint iurisdictionem a Christo coactiuam, quia omne officium iniunctum eis a Christo diligentissime perfecerunt.