Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.
Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.
Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Liber III: Liber III — De universalibus conciliis
Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.
Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.
Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.
Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.
Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.
Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.
Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.
Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.
Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.
Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.
Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.
Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.
Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.
Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.
Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.
Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.
Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.
Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.
Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.
Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.
Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.
Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.
Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.
Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.
Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.
Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.
Quoniam quidam adversariorum ad probandum quod ecclesia universalis in fide deficere possit, et per consequens universale concilium illam repraesentans magnum fundamentum capere videtur ex hoc quod omnes apostoli in quibus universalis ecclesia repraesentari videbatur in Christi passione defecisse videntur, secundum illud Matth. 26. quod Dominus dixit apostolis. Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, scriptum est enim: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis, gl. interli. i. ab unitate fidei solventur. Placuit nobis de hoc aliquid tractare, ubi advertendum est quod sunt aliqui adversariorum dicentes nullo modo asserendum esse quod omnes apostoli in passione Christi defecerint timentes ex hoc sequi quod fides defecerit ecclesiae, sed istud iudicio nostro saluo semper meliori non est bene dictum propter duo. Primo, quia suppositu videtur falsum. Secundo quia consequentia quam faciunt nullas vires habet. Primum patet: quoniam suppositum illud videlicet quod omnes apostoli in passione Christi a fide eius perfecta non ceciderint, non videtur consonare, sed repugnare sacrae scripturae sanctorum patrum testimoniis et communi fidei universalis ecclesiae. Repugnare quidem videtur sacrae scripturae in pluribus locis.
Primo illi quae habetur psal. 13. Omnes declinaverunt, super quo ita inquit Hier. hunc psal. de passione Christi refert, quoniam omnes dominum reliquerunt in tantum, ut Petrus quoque qui apostolorum fuit princeps ipsum negaret. Item infra super illud: Non est qui faciat bonum usque ad unum, dicit idem Hier. sic: hic apparet quod hic psal. de passione pertineat, quia nullus de discipulis nec Petrus qui caput ecclesiae est quia et ipse negavit. Haec Hiero. Item secundo repugnat sacrae scripturae illi quae habetur psal. 68. Laboravi clamans etc. sequitur defecerunt oculi mei, ubi sic dicit glo. a Sperando in Deum verum. Alia littera habet sic, discipuli desperaverunt: unde oculi duorum discipulorum tenebantur in via Christum non cognoscentium, quoniam desperantes dixerunt. Speravimus quod esset redempturus Israel, quibus extra factum est quod intus erat, i. cecitas cordis facta est in oculis, sed spem reddidit quando cicatrices palpandas obtulit quibus tactis Thom. ad spem redit clamans: Deus meus et Dominus meus. Haec ibi. Item repugnat scripturae sequentis versus, ubi ait: Multiplicati sunt super capillos capitis mei, etc. ubi ait gl. tempore passionis recesserunt Iudaei a Christo et etiam apostoli eo vero resurgente redierunt apostoli, sed non Iudaei. Haec ibi. Item tertio repugnat scripturae illi psal. 87. Oculi mei languerunt prae inopia. Super quo beatus Greg. et habetur etiam in gl. ordinaria ita loquitur: illi oculi id est sancti apostoli quibus non revelaverat caro et sanguis, sed pater eius qui est in caelis, ut Petrus diceret: Tu es Christus filius Dei vivi, videntes eum tradi atque tanta perpeti mala, quoniam non videbant eum in virtute forte suae, sed quasi superatum atque impotentem infirmati sunt ab eius inopia velut subtracto sibi cibo, lumine suo. Haec ille.
Quarto repugnat scripturae illi psal. 88. Perfudisti eum confusione, super quo ita inquit Hiero. Confusione inquit mortis hoc dicebant apostoli ignorantes eum a morte debere resurgere et Petro quasi deliramenta visa sunt verba resurrectionis, eius Thomas: autem ait, Nisi videro non credam. Haec Hier.
Quinto contradicit scripturae illi psal. 108. Genua mea infirmata sunt a ieiunio, quod exponens beatus Aug. de apostolis ita inquit, ubi significatum esse arbitratur eos qui in membris eius fortes videbantur tanquam praesentia panis quo sustentabantur abstracta in eius passione defecisse usque ad negationem quae apparuit in ipso Petro. Et caro inquit mea immutata est propter oleum, ut eos mea morte deficiens mea resurrectione firmarem et misso spiritusancto ungerem qui non ad eos venisset nisi ego abiissem. Haec ille.
Sexto repugnat scripturae illi psalm. 138. Dies formabuntur et nemo in eis, ubi habet alia littera, per diem errabunt et nemo in eis, quod beatus Aug. exponens de apostolis ita ait. Dies hic adhuc erat Dominus Iesus Christus, unde dicebat: ambulate dum lucem habetis, sed per diem errabant, imperfecti eius putaverunt et ipsi Dominum Iesum Christum tantummodo hominem esse, non habere in se occultam divinitatem, non esse occultae Deum sed hoc solum quod videbatur: hoc et ipsi putaverunt. Nam et ipse Petrus dixerat Domino cum interrogasset quem illum dicerent homines: tu es Christus filius Dei vivi. Dixerat ei Dominus: Beatus es Symon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui est in caelis. Quare? quia dixerat illum filium Dei, ubi Paulo post in eodem loco in ipsa contexione verborum cepit Dominus de passione sua futura dicere, ille autem Petrus qui iam confessus erat illum filium Dei timuit ne sicut filius hominis moriretur, erat enim filius Dei et filius hominis timuit Petrus ne in forma servi periret forma Dei, et non potius praesumpsit, quia ex forma Dei redivisceret forma servi, et ait illi absit a te Domine, propitius tibi esto, et Dominus qui illum beatum dixerat illa voce. Vade post me inquit Sathana, neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. et infra. Christus inter illos ambulaverat, ante oculos illorum. Fluctus calcaverat, ventis imperaverat ante oculos ipsorum quatriduanum mortuum suscitaverat; ante oculos ipsorum tanta miracula fecerat, et tamen trepidaverunt in passione eius quasi amisissent eum de quo frustra praesumpserant, sed per diem erraverunt et nemo in eis. Nemo prorsus nec ipse qui dixerat Tecum ero usque ad mortem, dixerat enim illis: Veniet hora, ut me relinquatis solum et eat unusquisque viam suam. Haec Aug.
Septimo contradicit scripturae illi quae habetur Iob 19. Ubi dicitur Pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum, etc. Quod verbum exponens beatus Greg. ita ait. In osse fortitudo, in carnibus infirmitas corporis designatur; per os ergo Christus per carnem discipuli qui tempore passionis infirma sapuerunt. Haec ille. Ex quibus auctoritatibus, ut videtur, iuxta expositiones sanctorum patrum discipuli non videntur sapuisse quae Dei erant in Christo, sed tantum quae hominis erant qui dicuntur infirma.
Octavo repugnat scripturae illi quae habetur Math. 26. et Marc. 14. ubi Christus ait apostolis: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastore et dispergetur oves gregis. Gl. interli. ab unitate fidei solvuntur. Item gl. ord. habet sic: praedicit quod passuri sunt, ut cum passi fuerint non desperent, sed paeniteant qui scandalizantur nocte scandalizantur, id est mente obscurati. Item hunc locum exponens sanctus Thom. ita dicit. Apostoli propter infirmitatem carnis scandalum passi aggravatur peccatum eorum ex propinquitate temporis, quia post tantas admonitiones et sacramenti susceptionem unde obliti erant quae fecerat eis. Haec ille.
Nono contradicit scripturae illi quae habetur Luc. 23. ubi legitur quod verba mulierum nunciantium apostolis Christum resurrexisse visa sunt apostolis quasi deliramenta et non crediderunt illis.
Decimo repugnat scripturae illi quae habetur Marc. 16. legitur quod Dominus apparens apostolis exprobravit incredulitatem eorum et duriciam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt, ubi dicit gl. quae est Gregorii in homelia, quod discipuli resurrectione Domini tarde crediderunt non tam illorum infirmitas quam nostra firmitas fuit: dubitantibus enim ipsis resurrectio per multa argumenta probata est quibus et nos firmius solidamur. Ad idem beatus Amb. lib. de incarnatione c. 7. sic dicit. Discipuli quidem aliquando erraverunt ne nos postea errare possemus. Ergo illorum error nobis profecit, quasi homines erraverunt, quasi discipuli crediderunt. Haec ille.
Amplius secundo dictum etiam adversariorum repugnat sanctorum patrum doctrinis. Ait enim beatus Isidorus, ut habetur in gl. super illud Exod. 3. Ita ut fugeret Moyses virga in serpentem: Christus in morte expavit Moyses et fugit, mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerant recedentes. Haec ille. Ceterum dictum adversariorum contradicit communi ecclesiae universalis fidei, nam ut Guilielmus in rationali divinorum officiorum testatur, candela quae in diebus occultatur tenebrarum hebdomadae sanctae, per totam Christi ecclesiam designat Christi fidem quae in sola virgine remansit per quam omnes fideles docti et illuminati sunt. Item idem confirmans irrefragabilis 1 Magister Alexander de Alis in 3. senten. in expositione symboli dicit sic. Opinio quae dicit quod in sola virgine stetit ecclesia in qua sola fides mansit in passione videtur nobis vera. Item doctoris iuris canonici, unde Huguicio in apparatu suo super illud de poenitentia dist. 1. in his auctoritatibus dicit sic. Mortuo Christo Petrus et alii apostoli defecerunt in fide Christi dubitantes de eo: peccaverunt mortaliter. Idem dicit Arch. in eodem loco. Praeterea secundo dictum adversariorum non est sustinendum, quoniam consequentia quam faciunt nullius efficaciae est, apostoli defecerunt in fide, ergo fides ecclesiae defecit: quoniam in beata virgine dicitur integerrima permansisse quod non est minus credibile quam illud quod beatus Aug. inquit super illud psalm. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, et habetur in gl. ubi ita dicit. Aliquando in solo Abel erat ecclesia. Ceterum ista consequentia non valet. Petrus et alii apostoli defecerunt in fide: ergo universalis ecclesia sive concilium universale. scilicet Papa qui succedit beato Petro, et omnes alii praelati qui succedunt apostolis simul synodaliter congregati errare in fide possunt propter duo. Tum primo quia nec Petrus tunc temporis pastor erat ecclesiae, nec alii apostoli erant in aliqua praelatione iurisdictionis sublimati, quoniam ut in superioribus commemoratum saepe est per verba illa tantum: Pasce oves meas Ioan. ult. dicta Petro Petrus constitutus est actu pastor ecclesiae universalis. Unde tunc solus Christus erat pastor ecclesiae, et ideo non mirum si oves pastorem suum relinquentes erraverunt, secundum illud Zach. 13. et Math. 26. Percutiam pastorem et dispergentur oves. Tum secundo quia apostoli deficientes non defecerunt collegialiter congregati videlicet defectu qui ex communi eorum consensu emanaverit, ut patet sed defecerunt ut singuli secundum quod Dominus eis praedixerat dicens: Veniet hora ut me relinquatis et eat unusquisque in viam suam. Math. 26. Ex quibus satis patet adversariorum dicta sustinenda non esse, sed cum iam ex sanctorum patrum testimoniis habitum sit apostolos in Christi passione defecisse in fide quaerendum videtur utrum ratione illius erroris quo erraverunt poterant dici haeretici vel infideles.
Ad quod nobis videtur dicendum saluo semper meliori iudicio quod non fuerunt haeretici, quia haeresis non tantum dicit errorem in intellectu sed pertinaciam quasi formale principium, ut colligitur ex c. Haeresis 24. q. 3. unde Aug. inquit. Non qui falsas opiniones imitantur, sed qui eas contumaciter defendunt haeretici sunt censendi. Cum autem apostoli non restiterint fidei resurrectionis pertinaciter aut aliqua animositate defenderint incredulitatem eorum non poterant censeri haeretici. Infideles vero dici potuerunt utputa sine fide Christi, ut patet ex supradictis, unde Chrysost. tractans illud Ioan. 20. Maria Magdalena venit ad monumentum cum adhuc tenebrae essent, dicit quia adhuc fuit in tenebris infidelitatis. Item mulier quid ploras? non lachrymas nudas sed fidem quaero. Sed surgite hic alia quaestio, si infideles fuerunt quaeritur in qua specie infidelitatis erraverunt. Communiter enim non dicuntur nisi tres species infidelitatis, videlicet prima qua renititur fidei non susceptae, et talis est infidelitas paganorum sive gentilium. Secunda est qua renititur fidei susceptae in figura, et talis est infidelitas Iudaeorum. Tertia est qua remittitur fidei in ipsa manifestatione veritatis. Et quaecumque harum ascribantur apostolis videtur inhonorabile eis. Ad hoc respondendum nobis videtur saluo semper meliori. iudicio quod nulla specierum praedictarum infidelitatis apostoli dicendi sunt fuisse infideles tempore passionis Christi. Pro quo notandum quod infidelitas tripliciter potest accipi, duos modos ponit sanctus Thom. in 2. 2. q. 10. ar. 1. Uno modo secundum puram sive secundum simplicem negationem, ut dicatur quis infidelis ex hoc solo quod non habet fidem, et hoc modo ut dicit sanctus Thom. ubi supra in his qui nihil audierunt de fide non habet rationem peccati, sed magis poenae, quia talis ignorantia divinorum ex peccato primi parentis est subsecuta. Secundo capitur infidelitas secundum contrarietatem ad fidem, quia scilicet aliquis repugnat auditui fidei vel etiam contemnit ipsam secundum illud Esa. 5. Quis credidit auditui nostro, et in hoc perficitur ratio infidelitatis. Cum autem apostoli non sint dicendi simplicem negationem fidei habuissent, cum multa de fide et resurrectione audierint a Christo, immo etiam ipsi confessi fuerint fidem divinitatis in Christo quando a Christo interroganti, quos aut quem me esse dicitis, Petrus pro se et omnibus aliis respondit: Tu es Christus filius Dei vivi. Praeterea Aug. super Ioan. inquit quod apostoli a Christo credebantur baptizati, et per consequens habuerunt fidem Christi, et ita non possunt dici infideles per simplicem negationem fidei. Ceterum non potuerunt etiam dici infideles secundo modo secundum contrarietatem ad fidem, quia nusquam leguntur fidei contradixisse tenendo aut pertinaciter defendendo contrarium. Cum autem dicantur fuisse infideles, necesse est ponere tertium modum infidelitatis, qui est medius et inter duos modos praedictos, qui est quaedam fluctuatio inter duas partes, nec uni nec alteri firmiter adhaerendo; de qua videtur satis convenienter ad propositum loqui c. 1. extra de haereticis: dubius in fide infidelis est. Fides enim, ut inquit beatus Bern., ambiguum non habet, vel si habet, fides non est. Et isto modo possunt intelligi multa sacrae scripturae quam sanctorum patrum, ubi videntur apostoli dici increduli sive infideles. Et ex his patet quod nulla illarum trium specierum, videlicet paganorum, Iudaeorum, haereticorum, de quibus arguebatur apostoli, sunt censendi infideles, quia apostoli non dicuntur fuisse infideles secundo modo infidelitatis, secundum contrarietatem ad fidem; cuiusmodi infidelitatis sunt praefatae tres species, ut superius est explanatum.