Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Ostenso quod ecclesia una sit, superest iam ut quod sancta sit Ecclesia ostendamus. Describitur autem sancta a sanctis patribus in concilio Niceno, ad differentiam congregationis malignantium, quae non sancta est sed impia, de qua psalm. xxv. Odivi ecclesiam malignantium. De ecclesia vero Christi dicitur psalm. penul. Laus eius in ecclesia sanctorum, ubi gloss. August. Ecclesia sanctorum ecclesia catholica est, ecclesia sanctorum non est dicenda ecclesia haereticorum. Sancta autem dicitur ecclesia, quia spiritu sancto sanctificata, quam sanctitatem profudit ei spiritus sanctus, ut ait Albertus magnus in sacramentis virtutibus et donis quae dat ad sanctitatis perfectionem. Verum quia sanctum plures habet intentiones, considerandum est quibus modis ecclesia Christi sancta sit et dicatur. Pro quo notandum quod sanctum idem est, quod mundum, et huic significationi competit nomen hagios in graeco quod interpretatur quasi sine terra, quomodo beatus Dionysius diffiniens sanctitatem, xii. c. de di. no. sic dicit. Sanctitas est ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata. In hac significatione ecclesia sancta est, quia munda a foeditate, et corruptione peccati. Plane cum Christus eius sponsus speciosus sit prae filiis hominum, et sanctus sanctorum, sic sanctam habet sponsam, qui ait. Levi. 2. Sancti estote quia ego sanctus sum, unde Cant. iiii. ad ecclesiam sic loquitur. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Et apostolus. 1. ad Corinth. 3. dicit. Templum Dei sanctum est quod estis vos. Secundo sanctum idem est quod firmum unde apud antiquos sancta dicebantur quae legibus erant munita. unde etiam sanctum dicitur quod lege firmatum est. hac ratione ecclesia Christi sancta est. Tum primo quoniam a Deo aeterna praedestinatione et lege divina ordinata Paulo apostolo attestante qui ad Ephe. ii. ita loquitur, Elegit nos, gloss. praedestinando, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti, et immaculati in conspectu eius in charitate gloss. non meritis nostris, sed sua charitate. Tum secundo in hac significatione ecclesia dicitur sancta et firmata, ut violari non possit, cum a fide, et charitate quae in Christo est nunquam defectura sit. Unde psal. lxxvi. dicit propheta. Aedificavit sicut unicornium sacrificium suum in terra quam fundavit in secula, ubi gloss. Hieronym. id est, ipsam ecclesiam singulari virtute firmauit, ut immobilis in secula sempiterna consisteret. Et in psal. 103. idem propheta domino ita loquitur. Fundasti terram super stabilitatem tuam non inclinabitur in seculum seculi. Super quo verbo beatus Aug. loquitur. Terram intelligo ecclesiam, quae est firmitas eius super quam fundata est, nisi fundamentum de quo apostolus ait. Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est quod est Christus Iesus. Ibi ergo firmati sumus merito, quia ibi firmari non inclinabuntur in seculum seculi, nihil enim firmius isto fundamento. De qua ecclesiae immobili firmitate ita Christus Petro quem universae ecclesiae suae praeficere disposuerat, pollicitus est dicens Matth. 16. Tu es Petrus, et super hanc Petram id est super hanc fidei confessionem, fundabo ecclesiam meam, et sequitur, et portae inferi, id est peccata, mine, blandimenta et haereses ut dicit gl. non praevalebunt adversus eam, gl. id est, non separabunt eam a fide, et charitate mea. Cuius impermutabilis firmitatis testis est beatissimus Paulus ad Roma. 8. dicens. Certus sum quod nec mors separabit nos a charitate Christi. Tertio modo sanctum idem est, quod sanguine tinctum vel respersum sive emundatum. nihil enim sanctum apud veteres dicebatur nisi quod sanguine hostiae esset respersum. Antiquitus etiam homines qui purificari volebant sanguine hostiae tingebantur inquit Isidorus. Unde ad Heb. 9. scribit apostolus. Omnia pene secundum legem in sanguine mundantur et sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Huius significationis gratia maxime Dei ecclesia sancta appellanda venit, quae Christi sanguine respersa purificationem peccatorum suscepit, et decorem induxit sanctitatis. Unde. 1. Petri. 2. dicitur. Gens sancta populus acquisitionis. gl. i. sanguine Christi respersa. Et ad Eph. 5. ait apostolus. Christus dilexit ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, et Apoca. 1. inquit Io. apostolus, dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Quarto sanctum idem est, quod divinis obsequiis applicatum, quemadmodum homines, loca, dies, vas[a], et vestimenta quae divino cultui dedicantur, sancta dicuntur. Unde de hominibus habetur Exo. 30. Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi, et Esdre. 2. c. 11. dicit. Esdras ministris domus domini, vos sancti estis domino et vasa sunt. De loco dicitur psal. 95. Adorate dominum in atrio sancto eius. De vasis dicitur Exo. 30. Archam testamenti cum vasis suis candelabrum et utensilia, universamque supellectilem quae ad cultum eorum pertinent sanctificabis omnia, et erunt sancta sanctorum. De diebus sanctis scribitur. ii. Esdr. 10. Sanctus enim est dies domini. De vestimentis Exo. 28. dicitur. Facies Aaron fratri tuo vestimenta sancta, et filiis eius. In hac significatione merito ecclesia Dei, ecclesia sancta dicitur quae unius veri Dei famulatui, et cultui tota dedicata est, immo in ea sola verus Dei cultus est, qui fide, spe, et charitate perficitur, ut ait August. in. c. extra. i. q. i. Extra catholicam ecclesiam non est locus veri sacrificii. Quinto sanctitas dicitur religio sive obseruatio quaedam iustitiae eorum, quae ad Deum pertinent. Unde Andronicus, ut dicit sanctus Thom. ita sanctitatem diffinit. Sanctitas est virtus faciens fideles servare ea quae ad Deum iusta sunt, de qua Luc. 1. Serviamus domino in sanctitate, et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Hac ratione ecclesia sancta dicitur, quia summa in ea munda, et immaculata observatur religio, sancta est in votis, sancta in sacrificiis, sancta in ministeriis, sancta in cerimoniis, sancta in singulis obseruationibus, quae ad cultum, et reverentiam percipiunt sanctae divinitatis. Sexto ecclesia Dei sancta dicitur, quia omnibus virtutibus gratiis ac donis spiritualiter secundata est, et dotata. Unde psalm. 64. dicitur. Replebimur in bonis domus tuae; gloss. cassiodori id est praesentis ecclesiae, quae diversis munerum spiritualium exuberat bonis. Quae sunt illa bona? illa bona sunt sanctitas in se, et aequitas ad proximum. unde sequetur sanctum est templum tuum mirabile in aequitate, gloss. i. ecclesiae. ipsa enim domus et templum Dei est sanctum in se, et mirabile in aequitate quantum ad proximum. Septimo ecclesia Dei sancta dicitur, quia optimis iustissimis, et sacratissimis legibus vivit, regitur, et gubernatur, de lege divina. Ad Roma. viii. dicit Apostolus. Lex sancta, et mandatum sanctum. Et in psalm. scribitur. Lex domini immaculata convertens animas testimonium domini fidele Sapientiam praestans parvulis. Leges vero publicae, quae pro ecclesiae regimine a sanctis patribus, sanctae sunt, tanta pro earum sanctimonia veritate firmantur, ut beatus Agap. papa omnibus episcopis scribens in cap. sic distinc. xxi. dicit. Sic omnis apostolicae sedis sanctiones accipiendae sunt tanquam ipsius divina voce Petri firmata. Unde violatores sacrorum canonum, ut inquit sanctus Damasus papa in cap. Violatores. xxv. quaestio. i. graviter a sanctis patribus iudicantur. et a spiritu sancto, instinctu cuius ac dono dictati sunt damnantur. quoniam blasphemare spiritum sanctum non incongrue videtur. Octavo dicitur ecclesia Dei sancta secundum quod sanctum dicitur praeditum scientia iustorum. dicit enim Aristoteles, ut dicit Albertus magnus in libr. laudabilium bonorum. Sanctitas est virtus scientiae ea faciens quae ad Deum sunt iusta Sapien. i. Dedit illis scientiam sanctorum. Sub hac significatione potissime ecclesia sancta est quae sola scientiam sanctorum habet, et notitiam divinitatis. Unde de ecclesia dicit dominus Zach. 8. haec dicit dominus exercituum. Reversus sum ad Syon, et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis, et mons sanctificatus, quare ut ait beatus Greg. in moralibus, et habetur in cap. Quia. xxiiii. q. i. Quia ex sola catholica ecclesia veritas conspicitur apud se esse locum dominus perhibet de quo videatur: in petra Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur: quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit divinam praesentiam non agnoscit, de qua soliditate dominus dixit. Super hanc Petram aedificabo ecclesiam meam. Nono ecclesia Dei sancta dicitur, quia sacramenta habet quibus homines sanctificantur. dicitur enim sacramentum a sacrando sive sanctificando, quia divina virtute in eis operante instrumenta sunt emundationis, et sanctificationis animarum. Unde ad Ephe. 5. dicitur. Christus dilexit ecclesiam, sequitur, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo vitae, et August. super Ioan. de virtute sacramenti baptismi loquens dicit. Quae vis est aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? Decimo ecclesia dicitur sancta, quia sancta et gloriosa triumphante ecclesia quae sursum in caelestibus est mater nostra exemplata est. unde Apocalip. 21. beatissimus apostolus Ioannes inquit. Ego Ioannes vidi civitatem sanctam Hierusalem novam descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo, et audivi vocem de caelo dicentem. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis etc. Quod verbum Bernardus pertractans libro iii. de consideratione cap. xiii. Non vilem reputes hanc formam quae: in terris est habet formam in caelo vidit homo qui dicebat, vidi civitatem sanctam Hierusalem etc. Ex his apertissime confutatur error, et blasphemia quorundam pseudo prophetarum qui ore suo polluto contra sanctimoniam ecclesiae diabolica audacia loquentes dicere praesumpserunt ecclesiam non esse sanctam sed meretricem, contra quos sunt ea quae induximus parum ante, et maxime illud Cant. iiii. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, et illa continua fidei professio quam universalis ecclesia facit dicens. Credo unam sanctam ecclesiam etc.