Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
QUOD vero beatus Petrus non solum aliorum apostolorum princeps fuerit, sed in totum Christianum orbem principatum, et praelationis habuerit auctoritatem, tam sacrarum scripturarum testimoniis quam rationibus efficacibus facile ostendemus. Imprimis ex eo quod Mat. 16. inquit dominus. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni caelorum. Quod verbum beatus Chrysostomus super Math. pertractans ita inquit, prout inducit sanctus Thom. Filius quod patris est et ipsius filii potestatem Petro universaliter concessit ubique terrarum et homini mortali omnium quae in caelo sunt dedit auctoritatem, dando ei claves ad hoc ut ecclesiam ubique amplificet. Item super Actio. apostolorum idem beatus Chrysostomus ita propositum optime confirmat. Petrus apostolus a filio super omnes qui filii sunt, potestatem accepit non ut Moyses in gente una sed in universo orbe. Secundo idem trahitur ex illo Ioan. ulti. ubi Christus Petro ait. Symon Ioannis pasce oves meas inter has et illas non distinguens, sed universas eius curae commendat. Unde beatus Chrysostomus exponens hoc verbum sic ait. Pasce oves meas, id est loco mei praepositus, et caput esto fratrum, ut ipsi te in loco meo assumentes ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent, et confirment. Tertio idem ostenditur ex illo Ioan. etiam ulti. c. ubi Christus ait Petro. Sequere me. Quod verbum non tam intelligi debet de genere martyrii quam de ordine magisterii. Nam et Andreas, et quidam alii praeter Petrum in crucifixione secuti sunt Christum, sed solum sibi Petrum substituit dominus, et in officio vicarium et in martyrio successorem. Unde sanctus Thom. exponens hunc locum de utroque dicit, vel secundum Chrysostomum. Sequere me in praelationis officio, q. d. sicut ego habeo a Deo patre curam ecclesiam psal. 2. Postula a me et dabo tibi gentes etc. ita tu loco mei sis supra totam ecclesiam. Unde Theophilus super eodem verbo inquit. Per hoc quod dominus ait Petro, sequereme, cunctorum fidelium praelatum eum instituit. Et beatus Bern. ad Eugenium lib. 2. de consideratione cap. 6. ex hoc loco evangelii amplitudinem principatus apostolici probans ita illi inquit. Tu es cui traditae sunt claves regni caelorum, cui oves traditae sunt. Sunt quidem et alii caeli ianitores, et gregum pastores, sed tu tanto gloriosius quanto et differentius utrunque prae ceteris haereditasti. Habent alii assignatos greges singuli singulos tibi universi crediti sunt, unus uni nec modo ovium sed et pastorum, tu unus omnium. Unde illud probetur quaeris, ex verbo domini cui non dico episcoporum sed apostolorum etiam sic absolute et indistincte totae commissae sunt oves. Si me inquit amas, pasce oves: quas? illius vel illius populi civitatis aut regionis aut certe regni? oves inquit meas cui non planum non designasse aliquas sed assignasse omnes? nihil excipitur ubi dicitur nihil, et forte praesentes ceteri discipuli erant cum committens ecclesiam uni unitatem omnibus commendaret in uno grege in uno pastore secundum illud. Una est columba mea formosa mea perfecta mea, ubi unitas ibi perfectio, reliqui numeri perfectionem non habent sed distinctionem recedentes ab unitate. Inde est quod alii singulas sortiti sunt plebes scientes sacramentum. Denique Iacobus qui vocatur columna ecclesiae una contentus hyerosolymitana Petro universitatem cedens. Pulchre vero ibi positus est suscitare semen defuncti fratris ubi occisus est ille. Nam dictus est frater domini, porro sedente domini fratre quis se ingerat alter praerogativae Petri? ergo iuxta canones tuos alii in partem solicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es etc. Quarto eadem sententia colligitur ex illo Ioan. in eodem cap. ubi solus Petrus super mare venire iussus est, per quod dabatur intelligi, quod totum mundum per mare designatum sub una ditione obtineret. Unde beatus Bern. ubi supra ita praefato pontifici subinfert. Accipe illud quod nihilominus praerogativam tuam confirmat. Discipuli navigabant, et dominus apparebat in littore, sciens Petrus quia dominus est in mare se misit, et sic venit ad ipsum aliis in navigiis venientibus. Quid illud est? nempe signum singularis pontificii Petri, per hoc non navim unam ut ceteri quisque suam, sed saeculum ipsum susceperit gubernandum. Mare enim saeculum, naves ecclesiae. Hinc est etiam quod altera vice instar domini gradiens supra aquas unicum se Christi vicarium designavit, qui non uni populo sed cunctis praeesse deberet, siquidem aquae multae populi. Itaque cum quibusque ceterorum sua tibi una commissa est navibus facta ex omnibus ipsa universalis ecclesia toto orbe diffusa. Haec Bern. Quinto pontificatus apostolici universitas ostenditur ex eo quod consequenter in eodem evangelio Ioannis sequitur, ubi legitur Petrus solus ascendisse, et traxisse rete in terram plenum magnis piscibus. Super quo beatus Greg. rationem assignans huiusmodi inquit. Ipsi enim sancta ecclesia est commissa, ipsi dicitur spiritualiter, pasce oves meas. Hoc autem ipse nunc praefigurat in opere, nam pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Sexto idem ostenditur ex illo Act. 10. ubi soli Petro ostensum est lintheum submissum de caelo, et super eum solum submissum, in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia, et sibi soli dictum est de omnibus illis animalibus. Surge Petre occide, et manduca. Quod lintheum nemo ambigit universum mundum cum cunctis hominibus diversorum ri- tuum designare. Nec dubium quin occidere, et manducare non aliud erat quam perversos mores in ipsis praecindere, et eos in suam personam toti incorporare ecclesiae, ut satis colligitur ex glo. interli. Unde et beatus August. tractans hoc verbum super illud psalm. 30. Potabunt omnes bestiae agri, ad propositum nostrum de extensione principatus Petri in omnes homines fideles quarumcunque nationum ita loquitur. Quattuor enim linteis vas submissum est de caelo Petro ubi erant omnis generis animalia, et sonuit ei vox. Surge Petre macta, et manduca, omnes enim mactat Petrus in eo quod mali sunt, et manducat in corpus ecclesiae traiiciendo. Et infra. Omnes enim erant in archa, omnes in disco, omnes mactat Petrus, et manducat omnes. Haec August. Septimo hoc idem ostenditur ex illo quod ecclesia per totum orbem in festo beati Petri apostoli dicit ad Petrum. Tu es pastor ovium princeps apostolorum, tibi tradidit Deus omnia regna mundi. Octavo ex illo quod in eadem historia fertur dominus dixisse Petro. Symon Petre antequam de navi vocarem te novi te et super plebem meam principem te constitui. Plebs autem Christi tota universalis ecclesia dicitur. Relinquitur ergo ex inductis sacrae scripturae testimoniis clarissimum, quod beatus Petrus fuit, et nunc eius successor habet auctoritatem praelationis super totam ecclesiam Christi, ut veraciter sit servus ille de quo dicit Christus Luc. 12. Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam, glo. dicit, id est ecclesiam. Nono hoc idem ostenditur ex concilio calcedonen. quod sanctus Thomas in tractatu contra errores Graecorum in c. 67. inducit ad hoc probandum, scilicet quod praedictus Christi vicarius in totam ecclesiam universalem praelationem obtineat. Legitur enim in calcedonen. concilio quod tota synodus Leoni papae acclamavit. Leo sanctissimus apostolicus et Ycomenicus, id est universalis patriarcha, per multos annos vivat. Item inducit Cyrillo super Ioan. dicens. Iacobum localiter in loco terminat, Petrum autem totius orbis ordinat magistrum et doctorem. Hoc etiam ratione sic ostenditur. Princeps lex et finis videntur sic commensurata ut sibi invicem pares sint uniuersalitatis et extensionis principatum, scilicet regulativum, medium quo, et finis ad quem, sed sic est quod lex evangelica secundum quam pontifex ecclesiasticus regit ecclesiam, et finis quem intendit in regimine ecclesiae ipse princeps ecclesiasticus, scilicet suprema beatitudo se extendit ad omnem hominem fidelem, ad omnem sexum, et ad omnem statum. Ergo ad omnes fideles cuiuscunque conditionis et status existant congregatos simul localiter sive dispersos per orbem extenditur auctoritas regiminis et administrationis summi pontificis. Ex quibus apertissime convincitur error dicentium beatum Petrum sive Romanum pontificem non habere primatum sive principatum super totam ecclesiam. De cuius erroris gravitate beatus Thom. contra errorem Graecorum in ca. 66. ita loquitur. Similis autem error est dicentium Christi vicarium Romanae ecclesiae pontificem non habere universalis ecclesiae primatum, errori dicentium spiritum sanctum a filio non procedere. Ipse enim Christus Dei filius suam ecclesiam consecrat, et sibi consignat spiritu sancto quasi suo caractere et sigillo, ut ex suprapositis auctoritatibus manifeste habetur, et similiter Christi vicarius suo primatu et providentia universalem ecclesiam tanquam fidelis minister Christo subiectam conservat. Haec sanctus Thom.