Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.
Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.
Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.
Consummatis his quae de amplitudine Romani pontificis in spiritualibus visa sunt nobis, venit in animo nostro hunc librum claudere consideratione illa an scilicet principatus Romani pontificis non solum ad spiritualia, sed etiam ad temporalia se extendat ita quod in toto orbe Christiano iurisdictionem habeat temporalem. Perlectis autem diversis modis dicendi duos dicendi modos extremos inter alios reperimus. Primus est dicentium quod Romanus pontifex ratione sui principatus in solis spiritualibus consistat ita quod nullo modo iure papatus ad temporalia se extendat. Iure papatus dicunt, quia alias bene concedunt eum in temporalibus iurisdictionem aliquam posse habere utpote in his quae donatione fidelium, aut principum permissione acquisita sunt ecclesiae. Secundus modus dicendi est afferentium totaliter oppositum, scilicet quod Romanus pontifex iure sui principatus sive vicariatus Christi habeat in toto orbe terrarum plenam iurisdictionem non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus adiicientes quod omnium principum secularium iurisdictionalis potestas a papa in eos derivata sit. Nos vero declinantes quantum in nobis fuerit has praedictas vias quae nobis videntur minus probabiles saluo semper apostolicae sedis iudicio cuius ea quae nunc et alias scripsimus emendationi et correctioni submittimus. Incedentes ergo media via ponemus has duas conclusiones. 1 Prima est contra primum modum dicendi quod Romanus pontifex iure principatus sui habeat iurisdictionem aliquam in temporalibus in toto orbe Christiano. Haec conclusio colligitur primo ex cap. Omnes distinct. 22. in quo papa Nicolaus inquit quod Christus beato Petro vitae aeternae clavigero terreni simul et caelestis imperii iura commisit, ubi glossa inquit. Argumentum quod papa habeat utrumque gladium spiritualem scilicet et temporalem 63. dist. tibi domino et 15. q. 6. alius et ca. Nos sanctorum, et ca. Iuratos. Secundo patet conclusio auctoritate et testimonio beati Thomae qui in fine secundi libri super sententias dicit quod spirituali potestati potestas secularis in papa coniungitur qui utriusque potestatis apicem tenet scilicet spiritualis et secularis, hoc illo disponente qui est rex et sacerdos secundum ordinem Melchisedech et dominus dominantium cui potestas non auferetur et regnum eius non corrumpetur, haec sanctus Thomas.
2 Secunda conclusio contra secundum modum dicendi est, quod licet papa habeat aliquo modo iurisdictionem in temporalibus in toto orbe Christiano, non tamen ita amplam sive plenariam, aut extensam sicut illi de secundo modo asserunt sive dogmatizant, sed quantum necesse est pro bono spirituali conservando ipsius et aliorum sive quantum ecclesiae necessitas exigit aut debitum pastoralis officii in correctione peccatorum exposcit prout plenius explicabimus. Iuxta ergo has duas nostras conclusiones pro ampliori veritatis illustratione duo impraesentiarum faciemus. Imprimis assignabimus modos secundum quos Romanus pontifex non videtur dicendus habere iurisdictionem in toto orbe Christiano in temporalibus. Secundo explicabimus modos secundum quos vere Romanus pontifex ubique etiam in temporalibus habet iurisdictionem, ut in cap. proximo. Circa primum sit ista propositio.3 Papa non sic est dicendus habere iurisdictionem in temporalibus iure papatus, ut sic dicendus sit totius orbis dominus. Ista propositio licet nostro iudicio sit satis clara nihilominus potest sic probari. Nihil quod est interdictum apostolis potest dici convenire Romano pontifici iure apostolici principatus, patet: quia cum Romanus pontifex succedat Petro in potestate et officio non potest habere iure papatus id quod Petro et omnibus apostolis fuit prohibitum et interdictum, sed apostolis est interdictus dominatus in temporalibus ergo Romanus pontifex iure apostolici principatus non sic habet potestatem aut iurisdictionem in temporalibus quod sit dominus orbis. Consequentia est bona. Maior patet; minor vero habetur Math. 20. ubi Christus ait apostolis. Scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos, non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister, et quicumque voluerit inter vos primus esse erit vester servus: sic Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et animam suam dare in redemptionem pro multis. Et simile per omnia legitur Luc. 22. In quibus verbis quod dominatus fuerit interdictus apostolis patet. Ait enim beatus Bernardus in secundo libro de consideratione ad Eugenium papam sic. Nam quid tibi aliud dimisit sanctus apostolus, quod habeo inquit, tibi do. Quid illud? unum scio non est nec aurum, argentum cum ipse dicat aurum et argentum non est mecum; esto ut alia quacumque ratione hoc tibi vendices, sed non apostolico iure nec enim ille tibi dare quod non habuit potuit, quod habuit dedit solicitudinem, ut dixit super ecclesias, nunquid dominationem? audi ipsum non dominantes autem in clero, sed forma facti gregis, et ne dictum sola humilitate putes non etiam veritate vox domini est in evangelio. Reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur, et infert vos autem non sic. Planum est apostolis interdicitur dominatus istum quomodo tu et tibi usurpare audes, aut dominans apostolatum aut apostolatus dominatum. Plane ab alterutro prohiberis si utrumque simul habere voles perdes utrumque, alioquin non te exceptam illorum numero putes de quibus quaeritur dominus. Ipsi regnaverunt et non ex me et principes extiterunt et non cognovi, at si interdictum audiamus forma edictum, qui maior est vestrum fiat sicut minor et qui praecessor est sicut qui ministrat: forma apostolica haec est, dominatio interdicitur, indicitur ministratio. Haec Bernardus. Item idem Bernardus infra. Exi inquam in agrum ager mundus est tibi creditus esto exi in illum non sicut dominus, sed tanquam villicus videre et probare unde exigendus es reddere rationem. Haec ille. Patet etiam propositio praedicta ex donatione temporalium in Italia quam Constantinus dicitur fecisse beato Sylvestro Romano pontifici, quoniam si Romanus pontifex iure sui principatus fuisset dominus temporalium non fuisset aliqua donatio facta Sylvestro, sed potius restitutio eius quod suum erat, cuius tamen contrarium Romanus pontifex confitetur et Imperator Constantinus, de Constantino habetur in ca. Pi. Constantinus distinct. 96. de Romano pontifice habetur in ca. Futuram duodecima q. 1.
4 Secunda propositio. Romanus pontifex non dicitur sic habere principatum sive iurisdictionem plenariam in temporalibus in toto orbe Christiano habere ut nomen regis, aut imperatoris orbis possit sibi vere in temporalibus usurpare. Patet ista propositio ex prima. Patet etiam testimonio papae Nicolai in c. Cum ad verum distinct. 96. ubi sic inquit. Cum ad verum ventum est ultra sibi nec imperator iura pontificatus arripiat nec pontifex nomen imperatoris sibi usurpet: quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit. Haec ille. Et idem ponitur in c. quoniam distinct. 10. 5 Tertia propositio. Romanus pontifex non dicitur sic habere potestatem secularem, aut iurisdictionem plenariam in temporalibus, ut quemadmodum omnes dignitates ecclesiasticae a sede apostolica pendere dicuntur ab ea iurisdictionem sumentes iuxta ca. Omnes dist. 22. et ca. Ita dominus dist. 19. ita principatus et iurisdictiones regum et principum secularium dependent ab ea. Patet ista propositio auctoritatibus et ratione. Auctoritate primo sic de Imperio quod sit a solo Deo et non a papa. Ait enim Ioannes papa sic in ca. Si Imperator dist. 96. Si Imperator catholicus est filius est non praesul ecclesiae, quod ad religionem competit discere ei competit, non docere, habet privilegia potestatis suae quae administrandis legibus publicis divinitus consecutus est, ubi dicit glo. ergo non a papa, nam imperium a solo Deo est. Secundo idem confitetur papa Innocentius in cap. Quaesitum 21. q. 4. Item tertio idem confitetur papa Innocentius tertius in ca. Solitae de maio. et obe. ubi imperatori Constantino ita scribens inquit. Praeterea nosse debueras quod fecit Deus duo luminaria magna in firmamento caeli, hoc est universalis ecclesiae id est duas instituit dignitates, quae sunt pontificalis auctoritas et regalis maiestas. Hoc etiam habetur in auct. quomodo oportet episcopos coll. in princ. Item Iustinianus Imperator scribit. C. de veteri iure enuc. in princ. Deo auctore nostrum gubernante Imperium quod nobis a caelesti maiestate traditum est, etc. Ecce quod a caelesti maiestate sibi traditum dicit Imperium, nullus autem istorum aut pontificum, aut imperatorum confitetur quod potestas imperialis absolute dependeat a papa, et ita dicendum est de aliis dignitatibus secularibus. Ratione vero praefata propositio probatur sic. Nullum prius dependet in esse a suo posteriori, sed potestas principum secularium sive regalis sive imperialis praecedunt tempore papatum sive principatum apostolicum. Ergo non potest dici cum veritate quod a principatu apostolico dependeat potestas iurisdictionis principum secularium. Consequentia est bona. Maior est manifesta; minor etiam patet ex illo apostoli 1. ad Corinth. 15. Non prius quod spirituale, sed quod animale est. Tum ex eo quod prius fuerunt reges et imperatores antequam Petrus fuisset factus papa, et etiam antequam claves regni caelorum datae essent ecclesiae, ut manifestum est. Praeterea fortificatur ista propositio, quia si sic omnes principes Christiani qui dominia sua non recognoscunt a Romano pontifice cuiusmodi est rex Franciae, utmet testatur Innocentius tertius in cap. Per venerabilem, qui fi. sint legi superiorem in temporalibus minime recognoscit, non essent in statu salutis, cum bona fide illa non possideant: quod esset gravissimum dicere et totum mundum conturbare.
6 Quarta propositio. Romanus pontifex iure papatus non sic potestatem sive iurisdictionem in temporalibus habet quod de feudis principum secularium aut de possessionibus directe se intromittere, aut iudicare valeat regulariter. Patet haec propositio tam ex praecedenti quam ex confessione Romani pontificis Innocentii tertii, ut in ca. Novit. extra de iudi. ubi ita ait. Non enim intendimus iudicare de feudo cuius ad ipsum si regem spectat iudicium nisi forte iure communi per speciale privilegium, vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum. Patet etiam haec propositio testimonio Alexandri tertii qui in c. Causam extra qui fi. sint legi dicit sic. Nos attendentes quod ad regem pertinet, non ad ecclesiam de talibus possessionibus iudicare ne videamur iuri regis anglicorum detrahere qui ipsarum iudicium ad se asserit pertinere fraternitati vestrae mandamus quatenus regi possessionum iudicium relinquentes de causa principali, etc. Hoc etiam apertissime ostendit beatus Bernardus in libro de consideratione ad Eugenium papam dicens. In criminibus non in possessionibus potestas vestra, propter illa siquidem has accepistis claves regni caelorum. Et infra infert. Habent haec infima terrena iudices suos reges et principes terrae. 7 Quinta propositio. Papa non ita iurisdictionem in temporalibus habet quod a quocumque iudice seculari passim, et regulariter ad eum possit appellari. Ista propositio patet testimonio Alexandri papae qui in cap. Si duobus extra de appellat. Ad quaestionem qua quaeritur si a civili iudice ante iudicium vel post ad papam fuerit appellatum an huiusmodi appellatio teneat respondet. Tenet quidem in his qui sunt temporali iurisdictioni subiecti, in aliis vero etsi de consuetudine ecclesiae teneat secundum iuris rigorem credimus non tenere, ubi glo. inquit. Et ita patet quod iurisdictio temporalis non pertinet ad ecclesiam.
Sexta propositio. Papa non habet ita iurisdictionem in temporalibus, ut ipse libere disponere possit ad arbitrium suum de bonis ecclesiasticorum. Ista propositio probatur. Pro quo notandum quod bona ecclesiastica sunt concessa communitatibus et non personae singulari, et ideo in bonis ecclesiasticis nulla persona singularis habet potestatem et dominium liberum, sed sola communitas, ut ecclesia vallis oloran, vel tolletan habet dominium et proprietatem in ipsis locis sibi propriis. Persona autem singularis non ut singularis, sed ut pars et membrum communitatis habet potestatem in illis utendi ad suam sustentationem secundum exigentiam, et decentia personae et status, in quo tamen est differentia, quia aliquod membrum est simplex, ut simplex canonicus, et illud non habet nisi usum in bonis communitatis secundum exigentiam sui status modo praedicto. Est autem aliquod membrum quod habet administrationem, et dispensationem generalem omnium bonorum communitatis approprians cuilibet quod ei debetur secundum debitam iustitiae proportionem disponens etiam pro communi bono collegii bona fide, ut sibi videtur expedire, et iste est episcopus in qualibet ecclesia cathedrali. Unde in ca. Episcopus 12. q. 1. ex concilio Antiocheno ita habetur. Episcopus ecclesiasticarum rerum habet potestatem ad disponendum erga omnes qui indigent cum summa reverentia et timore Dei, verum quia non solum quaelibet congregatio ecclesiasticorum virorum est una spirituali unitate, immo omnes ecclesiasticae congregationes habent quandam generalem unitatem inquantum sunt una ecclesia habens connexionem ad unum principale membrum cui utpote omnium capiti incumbit cura ecclesiae generalis scilicet dominum papam, ideo ipse tanquam caput et supremum membrum est principalis ac universalis dispensator omnium generaliter bonorum ecclesiasticorum spiritualium et temporalium, non quod sit dominus sed sola communitas ecclesiae universalis, ut comprehendit caput et alia membra, scilicet praelatos et simplices personas ecclesiasticas est domina et proprietaria. Ex quibus non solum patet veritas propositionis praefatae, sed etiam falsitas dicentium quod nulla persona singularis alia a papa nec collegium aliquod vel communitas habet ius sive dominium in bonis ecclesiae, sed dominus papa qui non solum est administrator et dispensator, sed verus dominus et proprietarius bonorum ecclesiae et de his ordinare et distrahere potest prout vult. Nam ut ait apostolus universaliter de omnibus praelatis loquens 1. ad Corin. 15. Sic nos existimet homo, ut ministros et dispensatores, etc. Ministros et dispensatores dicit non dominos. Unde ad hoc sanctus Thomas in 2. 2. q. 100. argu. 1. dicit quod quamvis res ecclesiae sint papae ut principalis dispensatoris, non tamen sunt eius ut domini et possessoris. Et in q. 175. arg. 8. ponit quod praelatus bona ecclesiastica dispensationi suae commissa quae sunt eroganda pauperibus, vel in usum ministrorum, aut in cultum divinum exponenda si infideliter dispensat non dubium quod contra fidem dispensationis agat et mortaliter peccet et ad restitutionem teneatur. Ubi considerandum quod papa non solum pro statu universalis ecclesiae aut sustentationem ministrorum et pauperum, sed etiam pro convenienti statu personae potest dispensare de bonis ecclesiae, sicut declaravimus libro secundo c. 69. 8 Septima propositio quod papa non habet potestatem sive iurisdictionem in temporalibus, ut reges in bonis temporalibus habent dominium, nec ita ut sit regulariter eorum dispensator. Patet probatio primo quo ad dominium ex praecedenti, quia si in bonis clericorum papa non est dominus minus in bonis laicorum. Pro declaratione secundae partis est considerandum quod bona laicorum non sunt collata communitati sicut bona ecclesiastica, sed sunt acquisita singulis personis arte labore industria propria et personae singulares quarum sunt habent in eis ius et potestatem et verum dominium et potest quilibet de suo ordinare dispensare retinere alienare pro libito suo sine alicuius iniuria cum sit dominus, et ideo talia non habent ordinem et connexionem inter se nec ad unum commune caput quod habeat ea ordinare et dispensare sicut in ecclesiasticis cum quilibet rei suae sit ordinator pro libito, et ideo nec seculares principes nec papa habent dominium nec dispensationem in talibus. Unde Imperator licet sit princeps summus et quasi caput inter seculares, ut in ca. In apibus 7. q. 1. non tamen habet potestatem sic liberam dispensandi sive administrandi bona temporalia secularium sicut papa bona ecclesiastica. Et ita patet propositio quod licet papa habeat auctoritatem et rationem capitis non solum respectu clericorum, sed etiam respectu secularium, non tamen sic libere potest dispensare vel disponere de secularibus sicut de clericis.
9 Octava propositio. Romanus pontifex non habet ita plenam iurisdictionem in temporalibus, sicut in spiritualibus, ita quod sicut deponere potest praelatum ecclesiasticum etiam sine culpa sua ita possit deponere principem secularem sive laicum. Ista propositionem declarat dominus Petrus de Palude in libro suo de potestate ecclesiastica hoc modo. Unde sciendum quod cum papa possit deponere principem laicum et praelatum ecclesiasticum non tamen aequaliter, quia principem laicum sive vasallum, vel extraneum non potest deponere sine iusta causa et rationabili ita quod ille sit indignus illo principatu et meruerit perdere et privari, et si sine tali causa privat ipsum non solum peccat conando sed etiam nihil agit privando, sicut non valet sententia a non suo iudice lata, sed in praelatis ecclesiae secus est, quia non sunt domini sed procuratores. Unde sicut administrator superior qui plenam potestatem habet potest instituere et destituere inferiores administratores et tenet quicquid facit etiam quando minus bonum instituit licet in hoc ipse peccet, ita papa ponendo et deponendo personas ecclesiasticas licet peccet nisi pro meliori ecclesiae hoc faciat, tamen tenet quod facit. Intantum aut procedit ratio quae dicit eos esse procuratores non dominos, quod sine omni peccato suo et alieno potest papa deponere minus bonum et ponere meliorem, quia in officiis reipublicae quaeritur utilitas publica non privata. Unde si praelatum non delinquentem et bonum amoveat et ponat meliorem non peccat, nec ille conqueri potest sicut nec procurator quando a domino revocatur quia ab onere relevatur. Sed secus in principibus laicis qui sunt veri domini eius quod habent, res autem sua non est alicui auferenda sine culpa sua, unde nec feudum a vasallo et multo minus quod aliquis habet a nullo alio potest auferri sine culpa sua. Haec dominus Petrus de Palude.