Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Oritur autem hic quaestio quae non parum pulsare potest animos minus doctos, quia cum ante Abraham ecclesia fuerit semper Deo vinculo dilectionis coniuncta ut supra, cum de antiquitate ecclesiae tetigimus, huiusque amoris copula qua in uno spiritu anima Deo coniungitur constituat spirituale matrimonium. Dicit namque Bern. super Cant. Conformitas dilectionis maritat animam verbo, si perfecte diligit nupsit. Mirum est et quaestione dignum quomodo dictum sit quod sub Abraham primo ecclesia Deo sit desponsata. Pro cuius difficultatis solutione notandum quod dupliciter loqui possumus de desponsatione ecclesiae.
1 Uno modo ut importat simplicem copulam dilectionis cum Deo, et sic dicendum videtur quod cum semper in ecclesia fuerint aliqui iusti Deo semper electi quandiu ecclesia fuit, sponsa Dei fuisse dicenda est. Unde Orige. super Cant. dicit. Non enim tu mihi ex adventu Salvatoris sponsam dici aut ecclesiam putes, sed ab initio humani generis. Secundo loqui possumus de desponsatione prout dicit consensum aut pactionem coniugalem per verba de praesenti, aut sine certa expressum. Ut autem magister senten. in iiii. di. xxvii. ponit, causa efficiens matrimonii est consensus, non quilibet, sed per verba aut certa signa expressus. Quod autem tale pactum fuerit inter sponsam Christum, et sponsam ecclesiam egregius testis est sanctus propheta Ezech. 16. ca. ita di. Iuraui tibi, et ingressus sum pactum tecum ait dominus Deus, et facta es mihi, scilicet sponsa. Et isto modo accipiendo desponsationem, recte dictum est quod sub Abraham in circumcisione ecclesia Deo prima desponsata sit: ibi enim legitur expressa quaedam pactio facta inter Deum et populum fidelem, et expresso signo sensibili populus fidelis ab infideli est primo separatus. Unde ait dominus ad Abraham Gen. 17. Statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. Et infra dicit dominus ad Abraham. Et tu custodies ergo pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis, hoc est pactum meum quod observabitis inter me, et vos et semen tuum post te. Circuncidetur ex vobis omne masculinum, et circuncidetis carnem praeputii, ut sit in signum foederis inter me et vos, glo. interli. in testimonium, scilicet quod ego sum vester Deus, et vos populus meus a gentibus divisus. Praeterea eadem ratione recte secundo dicitur desponsata sub Moyse in datione legis, tunc enim populus fidelis expresso pacto se astrinxit ad Deo serviendum parendumque praeceptis legis illius, unde Exod. 24. Legente Moyse volumen legis audiente populo. Respondit populus. Omnia quae locutus est dominus faciemus, et erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait. Hic est sanguis foederis quod pepigit dominus nobiscum super cunctis sermonibus istis. Praeterea eadem ratione merito ecclesia tertio dicitur desponsata in adventu filii Dei in carnem, in quo fidei lumen amplius refulsit. Unde in die Epiphaniae in quo stella novi fideris. Magos gentium primitias ad Christum perduxisse legitur, et sacri baptismatis institutio commemoratur: per quod quis corpori Christi quod est ecclesia incorporatur sic cantatur a fidelibus.
2 Hodie coelesti sponso iuncta est ecclesia. De nuptiis autem huius sponsae cum Christo dicitur Mar. 22. Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo, ubi glo. interlin. dic. Qui per incarnationis mysterium ecclesiam filio suo copulavit. Tunc enim ut dicit beatus Grego. in Homelia. Deus pater Deo filio suo nuptias fecit, quando hunc in utero virginis humanae naturae coniunxit, quando Deum ante secula fieri voluit hominem in fine seculorum.
3 Et infra. Uterus autem genitricis virginis huius sponsi thalamus fuit. Unde et psal. dicit. In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Tanquam sponsus quippe de thalamo suo processit, quia ad coniungendam sibi ecclesiam incarnatus Deus de incorrupto utero virginis exivit, haec Grego. Praeterea de huius sponsae nuptiis Apoc. xix. loquitur. Gaudeamus, et exultemus, et demus gloriam ei, quoniam venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se, glo. Nuptiae, id est iuncta est ecclesia Christo, et conveniens fuit ut coniungeretur, quia ipsa ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur. Ubi considerandum, quod harum nuptiarum sponsalia contracta fuerunt in prophetarum sponsione, perfectum matrimonium fuit per verba de praesenti mutua collocutione Mariae, et angeli, ubi virgo gloriosa consensum praebens ait. Ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum. Luc. 1. Matrimonium vero consummatum fuit in carnis, et verbi unione. Unde Aug. super titulum psal. xliiii. dicit. Coniunctio nuptialis, verbum et caro, huius coniunctionis thalamus, est virginis uterus. Foecundatur coniunx in Christi passione, quia de latere Christi fluxit sanguis, et aqua, quibus significabantur sacramenta per quae fecundatur ecclesia. Solennitas harum nuptiarum inchoata fuit in ascensione domini. Unde ad Eph. 4. Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. quia beatus Aug. li. de symbolo. ita ait. Exulta sponsa ecclesia quia nisi in Christo ista fuissent tu formata non esses, venditus redemit te, occisus dilexit te, et quia te plurimum dilexit mori voluit. O magnum sacramentum huius coniugii. O quam magnum mysterium huius sponsi, et sponsae et non explicabitur huiusmodi digne humanis verbis, de sponso sponsa nascitur, et ut nascitur statim illi coniungitur, et tunc sponsa nubit quando sponsus moritur, et tunc ille sponsae coniungitur quando a mortalibus separatur, quando ille super coelos exaltatur, tunc ista in omni terra faecundatur, haec Aug.