Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.
Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.
Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.
Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.
Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.
Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.
Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.
Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.
Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.
Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.
Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.
Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.
Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.
Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.
Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.
Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.
Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.
Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.
Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.
Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.
Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.
Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.
Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.
Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.
Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.
POSTQUAM sacrae scripturae auctoritatibus iuxta sanctorum patrum, et doctorum expositiones ostendimus apostolicam sedem in iudicio eorum quae fidei sunt et ad salutem fidelium necessaria stante divina pollicitatione errare non posse: reliquum est ut etiam rationibus illud confirmemus. Primo sic ex superioribus. Sedis illius iudicium in his quae fidei sunt credendum est indefectibile ad cuius auctoritatem, et magisterium pertinet determinare, et diffinire ea quae credenda proponenda sunt populo Christiano symbolum aedere fidei dubia quae in sacra scriptura emergunt declarare, et interpretari. Hoc patet immo tanquam primum principium videtur clarissimum: quia alias nihil quod illius sedis auctoritate, et iudicio esset de fide de condemnatione errorum de sacramentis de canonizatione sanctorum de interpretationibus dubiorum difficilium foret firmum aut certum: sed dubium aut fallibile quod inconvenientissimum, et periculosissimum in religione Christiana esset. Sed apostolica sedes est ad quam pertinet determinare ea quae fidei sunt symbolum fidei aedere, et dubia in sacra scriptura emergentia interpretari ut supra in cap. 18. patet. Ergo sequitur quod eius iudicium in his quae fidei sunt errare non possit. Praeterea confirmatur ista ratio sic. Assensus omnis qui est circa aliquid cum possibilitate ad oppositum includit formidinem nec est assensus firmus nec firmiter quis assentitur per illum: quia assentit cum possibilitate ad oppositum unde firmus, et invariabilis assensus circa aliquid requirit quod oppositum eius non possit esse verum sed omnino falsum: propter quod demonstratio quae causat assensum inuariabilem est ex necessariis, et quae non possunt aliter se habere. Similiter fides virtus theologica est ex necessariis, et cui non potest subesse falsum: quia innititur primae veritati alias non faceret assensum firmum, et inuariabilem: si ergo sedes apostolica sive ecclesia Romana cuius auctoritas, et principatus in sede apostolica locatus est a Christo in his quae fidei sunt errare posset, et deviare tunc credentes illud crederent possibile tamen falsum esse, et non necessario infallibiliter verum, et per consequens cum formidine, et cum dubio erroris possibilis, et ita credentes fluctuarent, et essent dubii in fide, et ita infideles: et sic multa inconvenientia sequerentur quae unusquisque cognoscere potest. Secundo sic. Illius sedis iudicium quod nunquam in fide defecit nec defectuosum est videtur esse indefectibile iudicium in his quae fidei sunt. Sed sedis apostolicae iudicium nunquam in fide defecit nec defectuosum est. Ergo sedis apostolicae iudicium indefectibile est in his quae fidei sunt. Consequentia patet: maior etiam minor vero patet multorum sanctorum patrum testimoniis. Inquit enim Eusebius papa in c. In sede 24. q. 1. In sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. Item beatus Sixtus papa, et habetur in cap. memor. 24. q. 1. idem testatur dicens. Memor sum me sub illius nomine ecclesiae praesidere cuius a domino Iesu Christo est glorificata confessio, et cuius fides nullam haeresim fovet sed quidem omnes haereses destruit. Haec ille. Item beatus Hieronymus in ca. haec est fides 24. q. 1. ad idem est ita dicens. Sancta Romana ecclesia quae semper immaculata permansit domino providente, et beato Petro opem ferente in futurum manebit sive ulla haereticorum insultatione, scilicet praeualente atque firma, et immobilis omni tempore persistet. Hoc etiam Pelagius papa in ca. quamvis dist. 21. testatur dicens. Est ergo prima apostoli Petri sedes Romana ecclesia non habens maculam nec rugam nec aliquid huiusmodi. Haec etiam apertissime testantur auctoritates sanctorum patrum positae in praecedenti capitulo. Tertio confirmando iam factam rationem sic. Illius sedis iudicium in his quae fidei sunt est indefectibile quod nulla malitia hominum valet extingui. Sed sedes apostolica sive Romana ecclesia nulla hominum malitia valet extingui. Ergo sedis apostolicae iudicium est indefectibile. Consequentia est bona: maior vero manifesta. Minor autem probatur auctoritate Pelagii papae qui ut habetur in cap. pudenda 24. quaest. prima ita ait. Cum ecclesia una sit nulla alia esse constat nisi quae in apostolica est radice firmata, et fundata. Et infra recitans verba Augustini sic subiungit. Sed nullo modo potest dici ecclesia in qua scisma est restat, ut quoniam ecclesia nulla esse non potest ea sit quam in sedis apostolicae per successiones episcoporum radice constitutam nullorum hominum malitia etiam si nota excludi non possit sed pro temporis ratione toleranda iudicetur: ullo modo valeat extinguere, haec ille. Quarto sic. Sedis illius iudicium in his quae fidei sunt est indeviabile cui quicunque repugnans quocunque tempore censendus est haereticus, sed quicunque repugnat in his quae fidei sunt apostolicae sedi haereticus est censendus. Ergo apostolicae sedis iudicium in his quae fidei sunt est indeviabile, consequentia videtur bona: maior patet. Minor vero est beati Hieronymi in cap. haec est fides 24. quaest. prima qui ad Damasum scribens ita dicit. Haec est fides papa beatissime quam in catholica didicimus ecclesia quamque semper tenuimus; in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est a te emendari cupimus qui Petri, et sedem, et fidem tenes. Si autem haec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur quicunque me inculpare voluerit se imperitum, et malevolum vel non etiam catholicum sed haereticum comprobabit, haec ille. Item minor illa probatur auctoritate beati Cypriani martyris, qui ut habetur in cap. advocavit 24. quaest. 1. dicit sic. Advocavit ad se Cyprianus episcopum Satyrum nec ullam putavit veram nisi verae fidei gratiam percunctatusque est ex eo utrum nam de catholicis episcopis esset hoc est si cum Romana ecclesia consentiret, haec ille. Quinto sic. Illius sedis iudicium credendum est in ecclesia esse indefectibile in his quae fidei sunt, a qua quisque divisus efficitur extra ecclesiam Dei, sed divisus ab apostolicae sedis iudicio efficitur extra ecclesiam. Ergo etc. consequentia est bona: maior non indiget probatione. Minor vero est beati Cypriani, et habetur in ca. qui cathedram distinct. 94. Qui cathedram Petri super quam ecclesia fundata est deserit in ecclesia se esse non confidat. Item minor illa est beati Hieronymi in cap. quoniam vetus Oriens 24. quaest. prima ubi scribens Damaso papae ita dicit. Cum successore piscatoris, et discipulo Christi loquor: ego nullum praevium nisi Christum consequens beatitudini tuae, id est cathedrae Petri communione consentior1 super illam petram ecclesiam fundatam scio: quicunque extra hanc domum agnum comederit profanus est: si quis in archam non fuerit peribit regnante diluvio. Et infra. Non novimus vitalem: miletum respuo: ignoro paulinum, quicunque tecum non colligit spargit, hoc est qui Christi non est, antichristus est, haec Hieronymus. Item eadem sententia colligitur ex cap. scisma: 24. quaest. prima. Sexto sic. Illius sedis iudicium est censendum in his quae fidei sunt indefectibile ad quod summarum diffinitiones causarum grauioresque quaestiones cuiusmodi sunt quaestiones fidei sunt referendae, et indeterminationem sumpturae; sed ad apostolicam sedem sunt omnes causae fidei referendae, et diffiniendae. Ergo apostolicae sedis iudicium in fide deficere non potest, consequentia est bona, et maior est manifesta: quoniam sicut in disciplinalibus fit resolutio usque ad prima principia quae falsa esse non possunt ita causae fidei referendae sunt ad thronum qui in iudicio suo errare non potest: quia alias nihil diffinitum per apostolicam sedem aut terminatum teneretur firmum, et indubitatum, et ita sequeretur scisma, et haeresis inter fideles, et ita fides prima periret. Minor vero patet ex cap. quotiens 24. quaest. prima, ubi ita inquit text. Quotiens fidei ratio ventilatur arbitror omnes fratres coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctoritatem referre debere veluti nunc rettulit vestra dilectio quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. Item eadem sententia est Papae Pelagii in quadam epistola in qua in cap. multis dist. 17. ita inquit. Maiores vero et difficiliores quaestiones, ut sancta synodus statuit, et beata consuetudo exegit ad apostolicam sedem semper referantur. Item beatus Gregorius, et habetur in praeceptis distinct 12. Nulli dubium est quod non solum pontificalis causatio sed omnis sanctae religionis relatio ad sedem apostolicam quasi ad caput ecclesiarum debeat referri, et inde normam assumere, unde sumpsit exordium ne caput institutionis videatur omitti: cuius auctoritatis sanctionem omnes teneant sacerdotes qui nolunt ab apostolicae petrae soliditate divelli, haec Grego. Idem etiam habetur in cap. Maiores, extra de bap. et eius effect. Unde in Calcedonensi concilio audita epistola quam Leo papa scripsit Flaviano episcopo contra errorem Euticis episcopi ita declamaverunt: Haec est patrum fides: haec apostolorum fides: omnes ita credimus: orthodoxi ita credimus: anathema est qui non ita credit. Petrus per Leonem ita allocutus est, haec ibi. Septimo sic. Illius sedis iudicium est indefectibile in his quae fidei sunt cuius sanctiones omnes accipiendae sunt tanquam ipsius Petri divina voce firmatae sed sic est de apostolicae sedis sanctionibus. Ergo etc. consequentia est bona. Maior est manifesta, minor vero est in forma beati Agathonis in cap. sic dist. 19. Ad hoc etiam facit ca. in canonicis, ea. di. Item Adrianus papa scribens imperatori Basilio dicit sic: Quoniam tranquillissime imperator auditis vocem Dei per apostolicae sedis officium tibi delatam etc. Octavo sic. Illius sedis iudicium credendum est in his quae fidei sunt indefectibile ad quod omnes doctores quantuncunque docti aut sancti dicta sua referunt, et examini, et correctioni submittunt. Sed sedis apostolicae iudicium est huiusmodi: ergo etc. consequentia est bona. Maior manifesta, alias sancti doctores hoc facientes possent graviter errare. Minor vero patet ex multis. Primo ex submissione quam facit beatus Hiero. in cap. Haec est fides 24. quaest. prima de qua supra. Secundo ex submissione quam facit beatus August. scribens ad papam Bonifacium libellum quem contra duas Pelagianorum epistolas intitulaverat, ubi ita dicit: Haec ergo quae in istis ut dixi duabus epistolis eorum ista disputatione respondeo ad tuam potissime dirigo sanctitatem non tam discenda quam examinanda: ubi si forte aliquid displiceat emendanda constitui. Item idem legimus beatum Anselmum fecisse in epistola de incarnatione verbi, ubi ita scribit Urbano papae: Domino et patri universae ecclesiae in terra peregrinationis summo pontifici Urbano Anselmus vita peccator habitu monachus debitam subiectionem etc. Et infra: Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem cui et fidem et viam Christianam custodiendam, et ecclesiam suam regendam committeret ad nullum rectius refertur si quid contra catholicam fidem in ecclesia ut eius auctoritate corrigatur: nec ulli alii tutius si quid contra errorem respondetur ostenditur ut eius prudentia examinetur: quapropter sicut nulli dignius possum ita nulli libentius praesentem epistolam quam vestrae destino sapientiae: quatenus si quid in ea corrigendum est vestra censura castigetur: et quod regulam veritatis tenet vestra auctoritate roboretur, haec Anselmus. Idem beatus Bernardus fecisse legitur, ut patet in cap. Praecedenti. Item patet ex his quae inducit in fine epistolae cuiusdam quam super celebratione conceptionis beatae virginis scribit ad canonicos Lugdunen. Idem etiam beatus Thomas facit ut patet in principio gloss. continue super evangelia. Hanc etiam observantiam reverentiae ad apostolicam sedem quasi omnes doctores scholastici tractatores divinarum scripturarum legimus tenuisse, et tenere, ut omnia dicta sua correctioni apostolicae sedis submittant. Nono sic. Illius sedis iudicium est in his quae fidei sunt indefectibile per quod approbata non licet reprobare sed ab omnibus sunt reverenter suscipienda. Sed sedis apostolicae iudicium est huiusmodi: ergo etc. consequentia est bona. Maior etiam patet. Minor vero habetur in cap. Si Romanorum distin. 19. ubi sic dicitur: Si Romanorum pontificum cum decreto caeterorum opuscula doctorum approbantur vel reprobantur ita quod vere sedes apostolica approbavit hodie teneatur acceptum etc. haec ibi. Inducit etiam hoc glossa in c. Haec est fides 24. q. 1. et in ca. Veniam 35. q. 9. in fi. Decimo sic. Illius sedis iudicium credendum est in his quae fides sunt esse indeviabile quam omnes sancti sequuntur, et universales synodi amplectuntur, et venerantur ut magistram fidei regulam, et apicem totius ecclesiasticae disciplinae. Sed sedes apostolica est huiusmodi: ergo etc. consequentia est bona. Maior videtur clarissima: quoniam alias videretur sanctorum patrum fides vacillare nisi sedis illius magisterium, et iudicium in fide firmum esset, et inobliquabile. Minor vero colligitur ex Agapetonis papae epistola ad imperatorem Constantinum quae lecta in sexta synodo ut supra retulimus acceptata est: in qua post superiora verba ita de sede apostolica loquens inquit: Cuius auctoritatem utputa apostolorum principis semper omnis catholica Christi ecclesia, et universales synodi fideliter amplectentes in cunctis secutae sunt: omnesque venerabiles patres apostolicam eius doctrinam amplexi per quam et probatissima Christi luminaria claruerunt, et sancti quidem doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt: haeretici autem falsis criminationibus atque derogationum odiis insecuti, haec ille. Item in gestis Calcedonensis concilii sic legitur: Unde reverendissimi episcopi clamaverunt, ut Leo sic credimus: qui contradicunt anathema sunt. Leo recte exposuit, et infra universi reverendissimi episcopi clamaverunt: iustae persuasioni acquiescimus universi: hoc omnes credimus, hoc sequimur, hoc tenemus quod patris omnium nostrum Leonis confessio habet, haec ibi. Item hoc profitetur octava synodus: in qua patres lecto decreto a Romano pontifice Adriano eis transmisso ita aiunt. Quoniam sicut praediximus sequentes in omnibus apostolicam sedem, et observantes omnia eius constituta speramus, ut in una communione quam sedes apostolica praedicat esse mereamur: in qua est integra, et vera Christianae religionis soliditas, haec ibi. Item huius rei testimonium faciunt patres in concilio universali Lugdunen. ut habetur in ca. Fideli. de sum. tri. et fi. ca. lib. 6. in quo sic dicitur: Hoc firmiter tenet, et praedicat et profitetur et docet sancta Romana ecclesia inter omnia fidelium, et magistra. Unde in c. Omnis, dist. 22. beatus Ambrosius se in omnibus sequi magistram sanctam Romanam profitetur ecclesiam. Undecimo arguitur sic. Illius sedis iudicium est inobliquabile in his quae fidei sunt cuius auctoritate, et iudicio roborantur, et firmantur canones sanctorum conciliorum: sed auctoritate, et iudicio sedis apostolicae firmantur, et roborantur canones sanctorum universalium conciliorum: ergo necessario videtur asserendum quod iudicium apostolicae sedis in his quae fidei sunt sit indefectibile, consequentia est bona. Maior videtur manifesta. Minor patet etiam ex ca. Confidimus 25. q. 1. et ex §. his ergo. Ibidem et ex ca. Significasti, extra de elect. Patet etiam ex illa laudabili observantia sanctorum patrum in conciliis universalibus qua semper soliti sunt petere confirmationem canonum suorum a Romano pontifice utpote a principe totius ecclesiae: sicut nos in tertio huius operis dante Christo exemplificabimus de multis. Duodecimo arguitur sic. Cum impossibile sit sine fide placere Deo, ut inquit apostolus ad Heb. 11. sitque fides primum fundamentum totius Christianae religionis, ut ait Chrys. necesse est ut illa sit stabilis, et incommutabilis sicut firma petra in aedificio ecclesiae, unde supra petram ecclesia dicitur fundata. Matth. 16. et quoniam diversae quaestiones insurgunt et emergunt dubia inter fideles circa fidem, et impugnationes haereticorum necessarium fuit dare unum tribunal sive unum supremum iudicium notum et certum in ecclesia Dei, et duraturum cum ea usque ad consummationem seculi quandiu scilicet nobis est colluctatio adversus potestates tenebrarum: ad quod iudicium in omnibus arduis, et maxime circa fidem, et doctrinam posset facile haberi recursus: cuius iudicio, et determinationi omnes firmiter parere deberent. Hoc etiam patet: quoniam aliter nulli determinationi sive diffinitioni vel declarationi quae in ea fieret circa ea quae fidei sunt firmiter adhaereretur, et ita non videretur ecclesiae sufficienter fore provisum in his quae necessaria sunt ad salutem. Contra illud Esa. 5. Quid est quod debui facere vineae meae, id est ecclesiae et non feci? sed hoc tribunal sive supremum iudicium non videtur posse regulariter esse universale concilium. ergo videtur quod sedes sive cathedra apostolica sit huiusmodi tribunal cuius iudicio omnes causae maiores determinandae veniant, et finiendae in ecclesia Dei. Consequentia est bona, maior etiam probata est: minor vero ostenditur ex multis. Primo quia multa concilia etiam universalia in his quae fidei sunt, et necessaria ad salutem errasse leguntur, et habuisse iudicia defectibilia sicut patet de Ariminensi concilio quod fuit numerosissimum utputa DCCCXXX episcoporum, patet idem de Ephesino secundo quod Leo papa condemnavit, et in eius correctionem Calcedonense concilium instituit. Sedes autem apostolica nunquam in his quae fidei sunt errasse perhibetur ut sancti patres firmiter ac multipliciter attestantur, sicut superius induximus in hoc capitulo, et praecedenti. Dicit etiam beatus Ambro. super Mar. et habetur in cap. non turbatur 24. q. 1. Non turbatur navis quae Petrum habet, turbatur autem quae Iudam habet. Item August. in sermone quarto de sancto Petro hanc praerogativam apostolicae sedis luce clariorem faciens dicit sic: Navis Petri in altum huius seculi ita natat ut pereunte mundo omnes quos suscipit servat illaesos, cuius figuram iam videmus in veteri testamento. Sicut enim Noe archa naufragante mundo quos susceperat cunctos incolumes servavit ita et ecclesia Petri conflagrante seculo omnes quos amplectetur reservabit illaesos. Haec August. Secundo quod tribunal praefatum sit apostolica sedes regulariter, et non universale concilium ex eo colligitur quod tale tribunal debet esse fixum in ecclesia, et continue permanens cum quasi omni die sit necessarium, hoc autem non potest universali concilio convenire: quoniam raro et non modo nunc sed etiam antiquo tempore leguntur celebrata: sedes autem apostolica semper fuit fixa non moritur ut supra ostendimus iuxta cap. Gratiose, extra de rescrip. Tertio hoc idem colligitur ex illa sanctorum patrum professione catholica qua super apostolicam sedem dicunt, et praedicant ecclesiam esse fundatam ut Cyprianus, Hieronymus, Augustinus quos superius induximus. Ergo magis videtur congruere dispositioni divinae quod ecclesia iudicium sumat a cathedra Petri quam cathedra ipsa ab ecclesia. Quarto hoc idem colligitur ex eo quod sancti doctores, et canones etiam summarum dispositiones causarum et maxime fidei ad apostolicam sedem: ut supra ostendimus: mandant esse referendas: nusquam autem mandat eas ad universale concilium deferri. Quinto quia quaestio fidei melius videtur determinari per principem qui ecclesiae praeest quam per multitudinem: quod sanctus Thom. in secunda, secundae. quaest. 1. ar. 10. et in 4. contra gentiles probat ex eo: quia una debet esse fides totius ecclesiae secundum illud. 1. Corin. 1. Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis scismata, quae fidei unitas servari non posset nisi quaestio de fide exorta determinaretur per eum qui toti ecclesiae praeest ut sic eius sententia a tota ecclesia teneretur firmiter. Haec sanctus Thom. Hinc beatus Maximus in epistola, orientalibus directa dicit: Omnes fines orbis qui Deum sincere receperunt, et ubique terrarum catholici Christi fidem confitentur: in ecclesiam Romanorum pontificem tanquam in solem respiciunt, et ex ipso catholicae, et apostolicae fidei recipiunt veritatem. Nec immerito Petrus legitur primo perfectam fidem esse professus domino revelante Matth. 16. Tu es Christus filius Dei vivi. Unde et ei dominus dicit: Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, haec ille. Item Nicolaus papa in epistola quam scribit Phocio patriarchae ut habetur in actione quarta octavi concilii Oecumenici ad propositum dicit: Quia universitas credentium ab hac sancta Romana ecclesia quae caput est omnium ecclesiarum doctrinam exquirit integritatem fidei deposcit: criminum solutionem qui digni sunt et gratia Dei redempti exorant: oportet nos quibus commissa est solicitos esse etc. Item Gelasius papa in epistola ad Anastasium imperatorem: Una est Christiana fides quae est catholica: catholica autem veraciter illa est quae ab omnium perfidorum atque ab eorum successoribus consortibus sincera pura immaculata communione divisa est: hoc est quod sedes apostolica magnopere taxavit, ut quia mundo radix est apostoli gloriosa confessio nulla rima pravitatis nulla prorsus contagione macularetur: nam nisi (ut Deus avertat: quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret vel cui iam resistere auderemus errori vel unde correctionem errantibus posceremus, haec ille. Ex quibus patet quam temeraria quamque a Christi, et sanctorum patrum doctrina aliena assertio adversariorum sit asserentium apostolicae sedis iudicium in his quae fidei sunt non esse certum non esse firmum: sed defectibile sed deviabile: et de facto quandoque deficere et errare. Qui error perniciosissimus, utpote qui sedis apostolicae diffinitiones fidei declarationes haereticorum damnationes canonum confirmationes sanctorum canonizationes dubias, et ambiguas, et per consequens suspectas, et de falsitate reddes fidem eneruat, et Christianam religionem maculat. Hic error fuit communis omnibus haereticis, ut depressa apostolicae sedis auctoritate licentiori praesumptione, et audacia in suis crassarentur erroribus.