Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

QUONIAM principalis et quasi fundamentalis punctus huius materiae est intelligere qualiter potestas clavium data sit ecclesiae sive qualiter sit in ecclesia, ideo nos pro ampliori illustratione huius materiae, et veritatis quam de apostolico principatu ut supra tam auctoritatibus sanctorum quam rationibus firmauimus talem ordinem tenebimus. In primis in hoc ca. positis quibusdam notabilibus impugnabimus modum adversariorum ponendi in ecclesia universali potestatem clavium et per consequens plenitudinem potestatis. Secundo impugnabimus responsiones datas adversariorum ad auctoritates sanctorum patrum inductas pro conclusione nostra. Tertio in sequenti cap. explicabitur modus verus et catholicus quo potestas clavium sit data universali ecclesiae sive sit in ecclesia. Quarto per diversa capitula sequentia pro pleniori danda responsione respondebitur ad obiecta adversariorum. Circa primum in primis est considerandum quod de ecclesia quae dicitur claves recepisse, potest esse sermo duplex. Aut enim capitur ibi ecclesia in sua uniuersalitate prout scilicet dicitur universitas sive collectio omnium fidelium generaliter prout in ca. ecclesi. de conse. dist. 1. Aut capitur ibi sub minori uniuersalitate, scilicet pro universitate tantum omnium clericorum sive sacerdotum ut alii volunt. Secundo est notandum quod potestas clavium est duplex ut in primo libro distinximus: videlicet potestas ordinis quae proprie et immediate ut dicunt doctores, dicitur clavis regni caelorum, quia immediate extendit se ad ipsum caelum removendo impedimenta introitus in caelum per dimissionem peccati, ut sanctus Tho. dicit in 4. dist. 19. in art. alia est potestas iurisdictionis, et haec est duplex, quaedam in foro conscientiae, alia in foro exterioris iudicii sive causarum. Tertio notandum quod de plenitudine potestatis possumus loqui dupliciter. Uno modo prout plenitudo potestatis includit tam potestatem ordinis quam potestatem iurisdictionis. Alio modo prout solum includit potestatem iurisdictionis. Quarto est notandum quod aliqua similitudo sit corporis mystici ecclesiae ad corpus naturalis hominis, videlicet in multitudine membrorum, et aliquali unione eorum adinvicem et in officiorum diversitate iuxta illud Apostoli ad Rom. 12. Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi sumus unum corpus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Nihilominus multiplex est differentia, et dissimilitudo. Una quidem est ut dicit sanctus Tho. in 3. parte, quod membra omnia corporis naturalis sunt omnia simul: membra autem corporis mystici non sunt omnia simul: nec quantum ad esse naturae, quia corpus ecclesiae constituitur ex hominibus qui fuerunt a principio mundi usque in finem eius, nec quantum ad esse gratiae, quia etiam eorum qui sunt uno tempore quidam gratia carent aliis eam iam habentibus. Secunda differentia est: quia membra corporis humani constituunt aliquod unum numero reale totum, quod subiective in se toto capax est alicuius formae aut qualitatis sive influxus realis quod est ipsum corpus humanum, non autem sic membra quae dicuntur corporis mystici, quoniam licet fideles fide, spe, et charitate ut dicit August. uniantur, tamen cum distinguantur personis, et locis non dicuntur constituere aliquod reale unum numero totum quod subiective in se toto capax sit alicuius formae aut qualitatis aut influxus alicuius effectus realis, unde quando ecclesia dicitur una unitate fidei spei, et charitatis non est intelligendum quod unus numero habitus fidei unus numero habitus spei, et unus numero habitus charitatis in toto ipso corpore sit, quoniam ipsum corpus ecclesiae non potest esse talium formarum subiectum. Unde etiam iuristae dicunt quod universitas non habet animam. glo. super ca. Romana. 5. in universitatem, sed sunt tot numero habitus distincti et virtutum fidei, spei, et charitatis quot numero sunt fideles. Quod ego dicitur una fides ecclesiae una spes una charitas, non accipitur unitas ex parte unius subiecti numero earum quia nullum tale est, sed ex parte obiecti, quia videlicet omnes fideles qui numero, et merito sunt in ecclesiae corpore idem credunt, idem sperant, idem amant, sic dicit sanctus Thom. in 3. distin. decimatertia. Per hanc plane considerationem evanescunt multae fantasiae adversariorum novellorum magistrorum atque doctorum canonistarum sicut videbitur infra. Quibus notatis restat ostendere quod positio adversariorum falsa sit: quod ut plenius fiat ponemus aliquas conclusiones quas probando improbabimus positionem ad plenum adversariorum.

Prima conclusio sit ista. Potestas clavium ordinis quae proprie dicitur clavis caeli, quia ea fit remissio peccatorum non est data toti corpori ecclesiae sic ut singulis eius membris data sit. Probatur ista conclusio. Primo auctoritate beati Ambrosii lib. de paenitentia, et habetur a magistro sententiarum in quarto distinctione decima nona. et a magistro Gratiano de paenitentia distinctione prima. Nemo ita dicentis. Ius ligandi et solvendi solis sacerdotibus permissum est. Patet etiam ex eo quod olim soli sacerdotes iudicabant inter lepram et non lepram. Unde Matth. octavo dominus inquit leproso. Vade ostende te sacerdotibus, et Luc. decimo septimo. ubi inquit etiam decem leprosis. Item ostendite vos sacerdotibus. Ubi dicit gl. interl. Qui erant figura sacerdotii futuri in ecclesia. Item patet ex eo quod dominus non nisi apostolis sacerdotibus iam constitutis ait Ioan. 20. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Ratione sic probatur iuxta sanctum Thom. et Albert. magnum. Gratia quae in sacramentis datur a capite in membra descendit: ergo solus est minister sacramentorum in quibus gratia datur qui habet ministerium super corpus Christi verum: sed haec est solius sacerdotis qui consecrare eucharistiam, potest ergo solus sacerdos est minister sacramenti paenitentiae et per consequens solus ipse habet potestatem ligandi et solvendi a peccatis. Non enim est opus ad hanc conclusionem inducere plures probationes: quoniam ita nota est quod oppositum eius non tam est haereticum habitum et condemnatum in reprobatione errorum walden. qui dicebant omnes bonos homines habere potestatem clavium quam derisorium.

Secunda conclusio. Potestas clavium ordinis id est potestas ligandi et solvendi a peccatis non est data universali ecclesiae et universitati sive omnibus eius membris coniunctim. Probatur ista conclusio ex praecedentibus sic. Praedicta potestas clavium solis sacerdotibus convenit. Ergo non convenit communitati ecclesiae ut universitati sive in omnibus membris suis: consequentia patet, quia quod uni soli parti universitatis convenit non potest dici convenire toti universitati in omnibus membris suis. Secundo sic. Potestas praedicta datur in consecratione sacerdotii, unde cum ordinantur sacerdotes dicuntur eis illa verba quae dominus dixit apostolis. Ioan. 20. Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, sed communitas ecclesiae non consecratur nec insignitur sacerdotio, ergo non potest dici quod universali ecclesiae, ut universitati sint datae claves ordinis sive potestas ligandi et solvendi a peccatis. Tertio sic. Nulla universitas potest dici cum veritate habere perfecte aut plene aliquam potestatem in cuius exercitium nunquam per se potest exire. Illud assumptum patet, quoniam ut inquit Aristot. de somno et vigilia, cuius est potentia, eius est actus. Sed tota communitas ecclesiae non potest exire in actum potestatis ligandi et solvendi a peccatis. Tum quia solus sacerdos est minister sacramenti paenitentiae, ut in c. Omni utriusque sexus, extra de paen. et remiss. Tum quia actiones suppositorum sunt. Ergo conclusio vera. Quod autem dicitur ab quibusdam adversariis, quod licet ecclesia universalis non habeat exercitium potestatis clavium absolvendo aliquem a peccatis: potest tamen mandare quod fiat per aliquem sacerdotem. Nihil valet: quoniam ex hoc cum sit imperative facere non elicitiue non arguitur quod communitas ipsa haberet potestatem sicut nec potestatem consecrandi ex hoc quod mandaret alicui celebrare: sicut nec electus aut archidyaconus nondum in sacerdotio constituti: licet possint mandare alicui sacerdoti absolvere aliquem a peccatis non propter hoc dicerentur habere potestatem clavium de qua loquimur. Non est autem opus hic multiplicare argumenta: quia conclusio clarissima est apud theologos, unde Albertus magnus sanctus Thom. et dominus Bonavent. in 4. distinct. 19. quaerentes, utrum soli sacerdotes habeant claves: non solum dicunt quod soli sacerdotes habeant claves quod diximus in prima conclusione: sed etiam quod non sit possibile quod conveniant alicui communitati quod dicit ista secunda conclusio nostra. Pro hac etiam conclusione in primo libro aliquas rationes induximus.

Ex istis duabus conclusionibus sequuntur aliqua corollaria. Primum est quod praedicta potestas clavium nec subiective nec formaliter nec radicaliter nec fundamentaliter ut omnibus verbis utamur adversariorum potest esse in ecclesia universali nec in universitate clericorum aut collegio sacerdotum, in quodam subiecto communi patet corollarium manifeste ex dictis. Secundum corollarium est: quod omnes auctoritates sacrae scripturae quae de potestate clavium ordinis quae dicitur potestas ligandi, et solvendi a peccatis loquuntur: non possunt veraciter exponi de universali ecclesia pro omnibus suis membris sive diuisim sive coniunctim nec de aliqua alia quacumque communitate minus universali. Patet corollarium ex praefatis conclusionibus, et per consequens non potest de ecclesia universali exponi praedicto modo auctoritas illa Ioan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, cum loquatur de potestate praefata ordinis. Quod patet, tum ex gl. interl. quae ita habet, id est quos dignos remissione iudicaveritis, duabus videlicet clavibus, scilicet potestatis et discretionis, dimittentur eis. Tum ex eo quod huiusmodi verba omnibus sacerdotibus dicuntur dum ab episcopis ordinantur: quibus tamen omnibus non committitur aliqua potestas iurisdictionis. Tertium corollarium est quod auctoritates sanctorum dicentium quod Petrus in figura ecclesiae susceperit huiusmodi potestatem clavium impossibile est eas intelligi cum veritate ad intellectum adversariorum sepe dictum patet ex dictis. Quartum corollarium est quod plenitudo potestatis ecclesiasticae ut includit potestatem clavium ordinis non potest esse in ecclesia universali ad intellectum dictum adversariorum patet ex superioribus.

Tertia conclusio. Potestas clavium iurisdictionis ecclesiasticae sive in foro conscientiae sive exterioris iudicii, non est sic data universali ecclesiae quod singulis eius membris sit data ut singulis. Ista conclusio licet per se nota videatur: nihilominus probatur sic. Inter ecclesiae membra omnes fideles tam clerici quam laici, tam viri quam feminae includuntur. Unde apostolus ad Gal. 3. Quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis. Et ait Augustinus ad Bonifacium, et ponitur in cap. Nulli de conse. distinct. 4. In baptismate quisque efficitur membrum Christi, sed non omnibus fidelibus est data potestas clavium iurisdictionis spiritualis: patet quia non feminis nec laicis nec clericis omnibus etiam sacerdotibus ut patet. Ergo conclusio vera.

Quarta conclusio. Potestas iurisdictionis ecclesiasticae non est data toti ecclesiae, ut universitati sive omnibus membris ecclesiae simul iunctis. Probatur ista conclusio ex praecedenti sic. Nulla potestas potest convenire alicui universitati sive in omnibus membris eius simul ad quam est inhabilis magna pars illius universitatis, sed ad potestatem iurisdictionis ecclesiasticae sive in foro conscientiae sive exterioris iudicii magna pars universitatis ecclesiae est inhabilis nec est capax illius. Ergo talis potestas non potest dici convenire universitati ecclesiae ut sic. Consequentia est bona, maior etiam nota, et potest colligi ex cap. cum dilectus extra de consuet. et c. constitutis extra de appell. Minor vero patet. Tum ex conclusione praecedenti. Tum quia cum ecclesia, ut inquit Beda in gl. super Luc. et etiam dicit Hugo de sancto Victore libr. de sacramentis parte 2. duos complectatur ordines, scilicet laicos et clericos, quasi duo latera corporis unius: maior pars, scilicet laicorum, est inhabilis sive incapax iurisdictionis ecclesiasticae. Unde in c. bene quidem distinct. 96. tota synodus protestatur quod laicis personis nulla facultas data est de disponendis ecclesiasticis officiis: idem in c. sequenti. Patet etiam hoc manifestius de mulieribus quae quantumcunque polleant sanctitate inhabiles sunt ad claves recipiendas: mulier enim non est subiectum idoneum principatus, sed magis subiectionis. Quamobrem dicit Apostolus 1. ad Corinth. 14. Mulieres in ecclesia taceant: non enim permittitur gl. ab aliqua auctoritate eas loqui sed subditas esse. Etiam dicit in politic. Philosophus quod corruptio urbanitatis est cum regimen sive dominium ad mulierem pervenerit. Non videtur autem intelligibile quod potestas clavium sit data ecclesiae, ut universitati sive in omnibus membris eius: et quod excludantur a participatione praedictae potestatis fideles laici viri et mulieres qui sunt non modo extra membra corporis Christi quod est ecclesia: sed etiam in maiori numero sive maior pars.

Secunda probatur sic praefata conclusio. In qualibet universitate cui data est aliqua potestas ut universitati, omnes de illa universitate aequaliter se habent ad ius illius potestatis: patet, quia canonici omnes aequaliter se habent in actu cuiuslibet potestatis quam habent, ut collegium. Sed non omnes fideles immo nec omnes clerici immo nec omnes sacerdotes qui includuntur intra ambitum corporis ecclesiae aequaliter se habent ad ius potestatis clavium, ut patet manifeste: quoniam alia non fuisset distinctio potestatis inter apostolos, nec fuisset distinctio inter sacerdotes maiores et minores, nec Petrus fuisset magis caput ecclesiae quam aliquis ceterorum. Quae omnia nedum falsa sunt, sed etiam tanquam haeretica per ecclesiam condemnata. Ergo sequitur quod universali ecclesiae ut tali, id est ut in omnibus membris suis simul, non sit data potestas talis clavium a Christo. Consequentia est bona et formalis.

Tertio sic. Quandocunque alicui universitati in communi, ut universitati, est data aliqua potestas sive aliqua clausula, non possunt quicumque illius universitatis exire in actum sive in executionem potestatis nisi simul omnibus concurrentibus, aut saltem vocatis, aut nullo contempto ex omnibus illius universitatis membris. Hoc videtur manifestum ut colligitur ex cap. quia propter, et c. coram extra de elect. Sed si universali ecclesiae in communi, ut universitati, data esset potestas clavium iurisdictionis sequeretur quod nec papa nec ecclesiae praelati possint exire in actum sive exercitium eiusdem potestatis, nisi ad minus convocatis omnibus fidelibus tam laicis quam clericis. Sed hoc est falsum ut patet, cum hoc non observetur in ecclesia nec etiam ad universalia concilia omnes fideles vocantur, nec omnes clerici, nec etiam omnes sacerdotes, nec tamen reputantur contempti si non vocantur, nec etiam papa requirit quorumcumque consensum ad executionem potestatis sibi datae, nec etiam alii praelati. Ergo falsum est quod toti ecclesiae in communi, aut toti collegio clericorum, aut sacerdotum data sit potestas clavium, ut universitati. Quarto sic. Quandocumque omnibus membris alicuius universitatis est data potestas aliqua ut universitati, cum omnes ad ius potestatis aequaliter se habeant regulariter: maior pars communitatis praeponitur minori in iudicio. Arg. ex c. quia propter. extra de elect. et c. cum in cunctis extra de his quae fiunt a maiori parte. ergo corpori universalis ecclesiae data esset potestas clavium huiusmodi, aut collegio omnium clericorum, sive sacerdotum in communi, sequeretur quod ad maiorem partem huius universitatis, quae est pars laicorum, vel ad minores sacerdotes seu clericos qui sunt maior pars collegii eorum, tandem posset devolvi regimen et potestas iudicii totius ecclesiae quod est absurdum iuxta c. cum inferior et ca. denique distinct. 21.

Quinta conclusio. Plenitudo potestatis clavium iurisdictionis non est data universali ecclesiae, ut universitati sive in omnibus eius membris coniunctim. Haec conclusio licet pateat ex praecedenti, quia probato quod ecclesiae universali ut communitati non sit data potestas clavium, probatum relinquitur quod nec plenitudo potestatis clavium illo modo sit data illi, nihilominus probatur multipliciter. Primo sic. Regimen ecclesiae est a Deo institutum monarchicum sicut supra saepe probatum est. Patet quoniam hoc regimen est nobilius reputatum tam a philosophis ut patet 8. Eth. et 3. polit. quam a theologis, et credendum est quod Deus instituerit regimen ecclesiae suae in nobiliori specie regiminis, sed in principatu monarchico plenitudo potestatis non est apud omnes, sive apud communitatem sicut est in regimine politico, sed solum apud unum scilicet apud principem, qui solus principatur. Ergo sequitur quod ex institutione Christi plenitudo potestatis non sit data universitati ecclesiae in omnibus membris eius, sed tantum in uno solo Romano pontifice qui princeps ecclesiae a Christo institutus est, ut supra ostendimus. Secundo sic confirmando rationem factam. Si plenitudo potestatis est apud universalem ecclesiam totam sequitur quod non est apud papam, consequens est falsum: cum sit contra apertissima testimonia sanctorum patrum, ut supra visum est. Ergo antecedens est falsum, cum ex vero non sequatur nisi verum. Probatur consequentia: quia si apud totam multitudinem populi Christiani quae dicitur ecclesia universalis, quae est collectio omnium fidelium resideat, sequitur quod principatus ecclesiae sit politicus et non monarchicus, et per consequens in nullo quam in ipsa tota communitate est ponenda potestatis plenitudo. Haec autem differentia ponitur ab Arist. 8. Eth. et 3. politi. inter tres species principatus quas ponit, videli-cet monarchicam quae dicitur a monos quod est unus et archos quod est principatus, quasi principatus unius, in quo solo residet plenitudo potestatis. Secunda dicitur aristocratia, quae dicitur ab aris quod est virtus et cratos quod est potestas, quasi potestas sive principatus plurium secundum virtutem imperantium, ita quod nullius. Tertia species communi nomine dicitur politia in qua multi, ut populus, principantur, ita quod apud nullum residet plenitudo potestatis, sed apud omnes, ut ibidem dicitur, et sic patet consequentia. Tertio sic. Nulli communitati cuius cura regimen et gubernatio a superiori suo est commissa alicui particulari est data potestas regiminis sui et gubernationis. ista videtur nota, sed regimen universalis ecclesiae est commissum Romano pontifici, ut tota clamat sanctorum patrum doctrina. Ait enim beatus Gregor. ad Imperatorem Mauritium scribens. Cunctis evangelium scientibus liquet quod voce dominica sancto et omnium apostolorum principi Petro apostolo totius ecclesiae cura commissa est, ipsi quippe dicitur: Petre amas me pasce oves meas. Ergo videtur quod universali ecclesiae, ut communitati non sit data potestas universalis regiminis totius ecclesiae, sed tantum Petro et successoribus eius.

Quarto confirmando hanc rationem arguitur sic. Illi soli videtur data potestatis plenitudo qui solus est pastor totius gregis dominici, sed solus Petrus est pastor totius gregis dominici, et nullus alius, nec ipsa communitas ecclesiae, quae est ipse grex pascendus et gubernandus: ergo videtur quod solus Petrus et ita solus Romanus pontifex vocatus a Christo in plenitudinem potestatis clavium. Quinto sic. Impossibile est quod in aliqua una universitate praelatus et subditi habeant eandem plenitudinem potestatis, patet: quoniam non capit ratio quod illud per quod quis constituitur superior et praelatus aliorum sit commune praelato et subditis in eadem plenitudine, sed in tota universitate Christiana Romanus pontifex est praelatus et ceteri omnes alii fideles sunt subditi, ut in superioribus est demonstratum. Ergo conclusio vera. Sexto confirmando praecedentem rationem arguitur sic. Plenitudo potestatis quae ponitur in ecclesia aut est una et eadem numero cum ea quae ponitur in papa, aut est alia, sed non potest dici quod sit alia, quia sic essent duae supremae potestates, et sive plenitudines potestatis quod esse non potest. Tum quia quod per superabundantiam dicitur in unoquoque genere unum sanctum est. Tum quia pluralitas principatuum non est bona 12. methaphy. Tum quia duas supremas potestates non patitur unitas ecclesiae. Non potest etiam dici quod sit una et eadem numero plenitudo potestatis, quia si sic tunc neque papa esset superior et praelatus ecclesiae nec ecclesia posset dici superior potestate ipso Romano pontifice quod tamen adversarii volunt: patet, quia si par in parem imperium non habet, multo minus ubi est identitas potestatis. Responsio autem quam ad hanc rationem dant quidam adversariorum dicentes quod licet sit eadem quia tamen ut dicunt illa potestas est excellentiori modo in ecclesia scilicet invariabiliter et inobliquabiliter quo modo non est in papa, ecclesia habet iurisdictionem supra papam, non valet aliquid. Tum primo, quia praesupponit falsum, quia ut iam probavimus talis potestatis plenitudo non potest esse subiective et formaliter in universitate ecclesiae, sed solum in Romano pontifice, et per consequens sicut superius circa cap. 7. est probatum non potest esse excellentiori modo in universitate ecclesiae quam in Romano pontifice. Tum secundo, quia etiam dato quod esset scilicet una et eadem numero potestas ecclesiae in utroque sicut in uno subiecto est impossibile intelligere quod ecclesia habeat iurisdictionem super Romanum pontificem, nec econverso, nec potest circa unam et eandem potestatem numero in uno et eodem subiecto pro eodem tempore attendi talis comparatio, ut in uno dicatur esse excellentiori modo quam in alio. Praeterea dato etiam quod sit, cum talis differentia puta esse invariabiliter et variabiliter non augeat nec minuatur potestatem ipsam non potest ex tali differentia argui quod unus habeat iurisdictionem super alium, alias qui sanctior esset aut diuturniorem haberet potestatem in ecclesia diceretur iurisdictionem maiorem habere, quod est falsum. Immo inter errores Ioannes Hus et Vicleff condemnatum. Septimo arguitur sic. Ex tota scriptura sancta non potest hoc haberi, quod universali ecclesiae in communi, sive in omnibus membris eius simul sit data plenitudo potestatis: sed magis contrarium, ergo hoc non videtur asserendum. Consequentia patet, quoniam ut ait Hieronymus quod de sacra scriptura firmitatem non habet eadem facilitate contemnitur qua probatur. Antecedens patet: quoniam si aliqua scriptura talis esset per adversarios esset inducta. Quod autem nulla earum quas inducunt faciat ad propositum positionis eorum nos ostendemus infra cum ad argumenta eorum respondebimus. Ex his conclusionibus sequuntur aliqua corollaria.

Primum quod auctoritates sanctorum patrum quae videntur attribuere toti ecclesiae in communi potestatem clavium, aut auctoritatem iudicii, aut magisterii non sunt accipiendae sic quod omnibus fidelibus, nec omnibus clericis, aut ut singulis, aut in unum simul coniunctis, ut universitati talis auctoritas, aut potestas divina ordinatione data sit. Patet: quoniam ut probavimus multipliciter hoc non modo falsum est, sed etiam ut videtur erroneum cum contra evangelium Christi, et sanctorum patrum doctrinam videatur negare beatum Petrum fuisse caput universalis ecclesiae: videatur etiam negare principatum ecclesiasticum esse monarchicum. Item videatur negare principatum ecclesiae esse Hierarchicae dispositum et Roma. pont. potestatis plenitudinem habere. Quod etiam sit positio illa quasi impossibilis partim ostendimus supra et infra in responsione argumentorum clarius videbitur.

Secundum corollarium est, quod auctoritates sacrae scripturae, et sanctorum quas adversarii inducunt intelligentes modo praefato perverse et aliter quam spiritussanctus efflagitat illas interpretari videntur: patet ex dictis et plenius ex dicendis in responsione ad argumenta. Tertium corollarium est, quod falsum est quod adversarii in secunda parte conclusionis eorum dicunt, videlicet quod potestatis plenitudo principalius sit in ecclesia universali quam in summo pontifice. Patet, tum ex dictis. Tum sic. Potestatis plenitudo clavium non est in universali ecclesia ad intellectum eorum, ut probatum est: ergo nec est in ea principaliter nec minus principaliter ad intellectum eorum, videlicet in omnibus membris ecclesiae simul. Praeterea falsitas illius manifestissima patet ex forma absolutionis qua sacerdos quilibet utitur in ecclesia in absolutione sacramentali. Ait enim sic: Auctoritate omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, non autem dicit auctoritate ecclesiae universalis, et tamen fiendum necessario esset si potestas clavium esset principalius in universali ecclesia ad intellectum adversariorum quam in Petro sive eius successore. Et haec de primo principali.

Circa secundum in quo impugnanda est responsio adversariorum, quam dant ad auctoritates sanctorum patrum dicentium, quod solus Romanus pontifex vocatus sit in plenitudinem potestatis aut quod nulli alteri sit data plenitudo potestatis a Christo, est sciendum, quod responsio eorum stat in hoc quod per ly solus non fiat exclusio communitatis ecclesiae, sed particularium personarum, sive singulorum membrorum de ecclesia, et similiter quod cum dicitur quod nulli nisi Petro sit data plenitudo potestatis. Ly nulli distribuat pro singulis particularibus: non autem pro communitate. Sed quod ista responsio nulla sit et sit contraria mentibus sanctorum patrum quorum auctoritates inductae sint, patet. Tum primo, quia praesupponit quod potestatis clavium plenitudo possit esse subiective et formaliter ac dispensative in ipsa universali ecclesia sive in omnibus membris eius simul, quod superius est improbatum sufficienter. Tum secundo, quia doctores praefati dicentes soli Petro datam esse plenitudinem potestatis, ponunt ecclesiae principatum esse Monarchicum iuxta evangelium Christi. De ratione autem principatus Monarchici, ut saepe est repetitum est, quod plenitudo potestatis resideat apud unum scilicet principem et non apud omnes. Tum tertio, quia praefati doctores ponunt quod Petrus sit princeps pastor, et caput totius ecclesiae universalis: cum quibus non potest stare quod in ipsa universali ecclesia cui ipse praesidet sit eadem plenitudo potestatis cum eo, et maxime cum additione ista, et principalitas quam in eo. Unde sanctissimus Leo papa in c. ita Dominus distinct. 19. apertissima luce dicit, quod ita Dominus huiusmodi muneris sacramentum ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet. Haec ille. Ergo ex intentione illorum patrum est, quod per ly solus, et per ly nullus non solum excluduntur alii particulares, sed etiam ipsa communitas ad intellectum adversariorum. Et ita patet quod responsio adversariorum nulla sit.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work