Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Sane praemissis attente consideratis manifeste cognoscere possumus ut ipsa pluralitas actionum quae in ecclesia necessaria sunt penes quas officiorum distinctio ut praedictum est, sumpta est, plures arguat necessarias in Republica Christiana potestates esse. Cum enim potestas sit agendi, necesse est ut in ecclesia in qua plures, et variae sunt actiones plures fateamur esse potestates. Dicit enim Aristot. de somno et vigilia quod cuius est actus, eius et potentia. Plane quemadmodum ut supra cap. 69. explanavimus fidelium universitas duos in generali complectitur ordines, laicos scilicet et clericos quasi duo latera corporis unius: ita in generali duae in ipsa fidelium universitate sunt potestates, scilicet secularis, et spiritualis, ut magister Hugo de sancto Victore in libro de sacramentis parte 2. inquit. In laicis quippe ad quorum studium, et providentiam ea quae terrenae vitae necessaria sunt pertinent, potestas est terrena. In clericis vero ad quorum studium spectant ea quae spiritualis vitae sunt bona, potestas est divina. Illa ergo potestas secularis dicitur, ita spiritualis nominatur. Quarum potestatum figura in veteri testamento praecessisse videtur. 3. Regis 7. ubi dicitur, quod statuit Salomon duas columnas aereas in porticu templi, cumque statuisset columnam dextram vocavit eam nomine Ioachim, similiter erexit columnam secundam, et vocavit eam nomine Booz. Ad horum autem mysticum verborum intellectum declarandum sciendum est ecclesiam militantem significari per atrium, triumphantem vero per templum domini. Cuius ratio est, quoniam sicut per atrium intratur ad templum: ita de militante ecclesia transitur ad triumphantem. Salomon autem noster sapientissimus Dei, scilicet filius, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi, ad Colos. 2. duas columnas, id est duas potestates, spiritualem scilicet et temporalem, posuit in atrio sive in porticu templi, id est in ecclesia militante, quibus tanquam columnis respublica Christiana fulciretur, et firmaretur. Quoniam autem spiritualia temporalibus praeferuntur, spiritualis potestas digne per dexteram columnam accipitur, temporalis vero per columnam sinistram designatur. Recte autem columnae primae scilicet potestati spirituali impositum est nomen Ioachim, quod interpretatur praeparans aliis firmitatem, per quod designatur excellentia spiritualis potestatis: quia nisi omnibus virtutibus emineret potestatibus aliis firmitatem non praepararet. Unde Petro qui plenitudinem spiritualis potestatis vocatus est, dictum est a Christo. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Consequenter est notandum quod in huiusmodi potestatibus ut inquit praefatus venerabilis Hugo de sancto Victore, diversi sunt gradus, et ordines potestatum: sub uno tamen capite utrinque distributi, et quasi ab uno principio deducti, et ad unum relati. Terrena enim potestas caput habet regem, spiritualis potestas caput habet summum pontificem. De quibus potestatibus Pelagius Papa Anastasio Imperatori ita scribit in cap. Duo sunt distinct. 86. Duo sunt quippe Imperator Auguste quibus principaliter hic regitur mundus, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas. Gradus vero et ordines differentes in potestate seculari sive terrena capiuntur tam ex veteri testamento quam ex novo. Ex veteri quidem primo patet Exod. 17. ubi dicitur quod Moyses ex electis viris strenuis de cuncto Israel constituit eos principes populi tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos qui iudicarent populum Dei omni tempore. Ex novo quidem testamento accipiuntur primo ubi apostolus inquit ad Roman. 13. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, ubi inquit glos. ut etiam serviat homo potestatibus secularibus bonis vel malis, scilicet regibus principibus tribunis centurionibus, et aliis huiusmodi. Secundo accipitur ex illo ubi beatus Petrus apostolus ait 1. Petri 2. Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis. Gradus vero et ordines in spirituali potestate etiam tam ex veteri testamento quam ex novo designantur. De veteri quidem patet Numeri 3. cap. ubi ponitur gradus summi sacerdotis Aaron, et minorum sacerdotum subministrantium Aaron ubi dicitur. Sumptique sunt sacerdotes Eleazar, et Ithamar coram Aaron. Item ponitur ibi subministratio Levitarum secundum gradus differentes, unde ubi dicitur. Dabis levitas Aaron, et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israel in ministerio. In novo quidem testamento etiam gradus in potestate spirituali describuntur. Primo ubi gradus summi pontificis ordinatur cum plenitudo potestatis clavium uni singulariter, scilicet Petro committitur dicente domino illi. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam etc. Matth. 16. Item cum eidem cura gregis dominici universalis iniungitur dicente domino illi. Symon Ioannis diligis me plus his? Pasce oves meas. Ioan. ult. cui in ecclesia Romanus pontifex in primatu succedit. Secundo differentia gradus episcoporum designatur in apostolis quorum locum tenent episcopi, quibus a domino dicitur. Amen dico vobis quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata etc. Matth. xviii. Gradus vero presbyterorum accipitur cum dominus discipulos 72. qui minoris ordinis sacerdotum figurarum gesserunt, designasse legitur, qui eum praecederent in omnem civitatem, et locum quo erat ipse venturus. Matth. 10. Sub potestate vero presbyterorum ordo Dyaconorum, qui in Archidyaconis habent iudiciariam potestatem designatur. 1. Thimo. 3. ab Apostolo, ubi post descriptionem episcopi dicit. Dyacones si bene administraverint bonum gradum sibi acquirunt.