Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Titulus I: Titulus

Privilegium I: Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Prologus I: Prologus

Liber I: Liber I — De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.

Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.

Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.

Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.

Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.

Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.

Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.

Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.

Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.

Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.

Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.

Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.

Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.

Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.

Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.

Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.

Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.

Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.

Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.

Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.

Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.

Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.

Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.

Caput LII: Cap. LII. Quod Romanus pontifex habeat plenitudinem potestatis in ecclesia Dei, et explicantur in quibus maxime illa ostenditur.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod solus Romanus pontifex in ecclesia Dei habeat plenitudinem potestatis.

Caput LIV: Cap. LIV. Quod potestas iurisdictionis omnium praelatorum ecclesiae deriuetur a papa siue apostolica sede mediate uel immediate. Arguitur prima uia scilicet ex ordine aliorum apostolorum ad Petrum.

Caput LV: Cap. LV. In quo probatur eadem conclusio secunda uia scilicet per rationes.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo probatur eadem conclusio tertia uia, scilicet ex inconuenientibus quae ex contrario modo dicendi sequuntur.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo obiicitur contra antedictam conclusionem per aduersarios ex ordine apostolorum ad Petrum.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo contra conclusionem praefatam per aduersarios obiicitur uia rationum.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praefatam conclusionem in speciali de presbyteris curatis.

Caput LX: Cap. LX. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones sumptae ex inconuenientibus quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum sumpta ex parte apostolorum.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo respondetur ad secunda obiecta aduersariorum super rationes.

Caput LXIII: Cap. LXIII. In quo respondetur obiectis quae inducta sunt pro curatis supra cap. 59.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex parte inconuenientium quae dicuntur sequi ex conclusione praefata.

Caput LXV: Cap. LXV. Quod papa est immediatus praelatus et iudex omnium fidelium ac in toto terrarum orbe facere potest quidquid inferiores praelati facere possunt.

Caput LXVI: Cap. LXVI. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LXVII: Cap. LXVII. In quo respondetur obiectis aduersariorum iam factis.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Quod praeter Romanum pontificem sunt in ecclesia necessarii alii praelati.

Caput LXIX: Cap. LXIX. Quod omnes in ecclesia Dei aliae a papali potestates ecclesiasticae subiiciuntur potestati Romani pontificis quantum ad obedientiam praeceptorum, quantum ad correctionem, et quantum ad subuentionem in necessitatibus.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo obiicitur contra id quod dictum est superius quod solus Romanus pontifex in ecclesia habet plenitudinem potestatis.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo impugnatur praefata conclusio aduersariorum dicentium quod in alio quam in Romano pontifice resideat plenitudo potestatis in ecclesia.

Caput LXXII: Cap. LXXII. In quo datur uera intelligentia huius quod a sanctis patribus dicitur quod ecclesiae uniuersali sint claues datae.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. In quo respondetur ad rationes fundatas in prima suppositione.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. In quo ponitur responsio ad rationes fundatas in secunda suppositione.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo respondetur ad rationes fundatas in suppositione tertia, ubi de multiplici modo quo aliquid dicitur figurare, aut repraesentare personam alterius, etiam habetur.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. In quo respondetur ad auctoritates et rationes fundatas in quarta suppositione.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo respondetur ad obiectiones fundatas in suppositione quinta.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad ea quae inducuntur in suppositione sexta.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo uidendum est de ueritate septimae suppositionis aduersariorum, et de uarietudine eorum quae inde concludunt.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod Romanus pontifex iurisdictionis auctoritate ac potestate superior ac maior existat tota uniuersali ecclesia.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo per aduersarios obicitur contra praedicta.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo respondetur ad obiectionem primam.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad secundam obiectionem.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. In quo respondetur ad obiectionem tertiam.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. In quo respondetur ad quartam obiectionem sumptam ex eo quod apud ecclesiam sit maior sapientia et charitas.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. In quo respondetur ad quintam obiectionem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur mater fidelium.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. In quo respondetur ad sextam rationem sumptam ex eo quod ecclesia dicitur domina.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In quo respondetur ad obiectionem septimam sumptam ex eo quod ecclesia est domina rerum ecclesiasticarum.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo respondetur ad obiectionem octauam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur regina.

Caput XC: Cap. XC. In quo respondetur ad obiectionem nonam sumptam ex eo quod ecclesia dicitur sponsa Christi.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo respondetur ad obiectionem decimam sumptam ex eo quod ecclesia errare non possit.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur ad ultimam obiectionem fundatam super illo Matth. 18. Dic ecclesiae.

Caput XCIII: Cap. XCIII. Quod Romanus pontifex extra casum haeresis non habeat iudicem superiorem in terris.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo obicitur contra praedicta et primo quod Imperator sit iudex ordinarius papae.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo praefatus error dicentium quod Imperator aut secularis potestas sit iudex ordinarius papae confutatur.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum dicentium quod Imperator aut secularis potestas non sit iudex ordinarius papae.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aduersariorum rationes ad probandum quod papa extra casum haeresis habeat iudicem in terris, uidelicet ecclesiam uniuersalem.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo reprobantur responsiones aduersariorum datae ad auctoritates sanctorum patrum, et iura inducta pro conclusione nostra, et respondetur obiectionibus ipsorum aduersariorum sumptis ex auctoritatibus sacrae scripturae.

Caput XCIX: Cap. XCIX. In quo respondetur aduersariorum obiectionibus fundatis in decretis conciliorum Constantien.

Caput C: Cap. C. In quo respondetur obiectionibus aduersariorum sumptis ex decretis concilii Basiliensis.

Caput CI: Cap. CI. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus sumptis ex auctoritatibus doctorum.

Caput CII: Cap. CII. In quo respondentur aduersariorum obiectionibus assumptis ex rationibus, et qualiter papa per haeresim publice praedicatam, et contumaciter defensatam cadat a papatu.

Caput CIII: Cap. CIII. In quo respondentur obiectionibus aduersariorum sumptis ex gestis, et exemplis superiorum temporum.

Caput CIV: Cap. CIIII. Quod Romanus pontifex non possit se submittere alteri aut potestatem concedere ut aliquis tanquam iudex eius possit in eum claue uti exterioris iudicii.

Caput CV: Cap. CV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum et respondetur eisdem.

Caput CVI: Cap. CVI. De remediis contra papam moribus suis prauis scandalizantem ecclesiam.

Caput CVII: Cap. CVII. Quod ad Romanum pontificem pertineat determinare ea quae fidei sunt et sacrae scripturae sensus interpretari atque aliorum patrum ecclesiae dicta uel opuscula approbare, uel reprobare.

Caput CVIII: Cap. CVIII. Quod decreta siue decretales Romanorum pontificum sunt a cunctis fidelibus uenerabiliter suscipienda.

Caput CIX: Cap. CIX. Quod sedis apostolicae iudicium in his quae fidei sunt et ad humanam salutem necessaria errare non possit.

Caput CX: Cap. CX. In quo rationibus praefatum apostolicae sedis priuilegium probatur, et confirmatur.

Caput CXI: Cap. CXI. In quo obicitur contra ea quae dicta sunt de infallibilitate iudicii apostolicae sedis in his quae fidei sunt: quam de firmitate fidei semper futura in ecclesia Romana.

Caput CXII: Cap. CXII. In quo obiectionibus praefatis aduersariorum respondetur.

Caput CXIII: Cap. CXIII. De iurisdictione quam Romanus pontifex habet in temporalibus.

Caput CXIV: Cap. CXIIII. In quo exponitur qualiter Romano pontifici iure principatus sui competat iurisdictionem habere temporalium in toto orbe Christiano.

Caput CXV: Cap. CXV. In quo ponuntur aliquae obiectiones aduersariorum contra ea quae dicta sunt de potestate et iurisdictione papae in temporalibus.

Caput CXVI: Cap. CXVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Liber III: Liber III — De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

His non obstantibus quibus facile est respondere licet sint multa numero, standum videtur firmiter in sententia prius posita videlicet quod papa Christi generalis vicarius et vices suas et locum tenens in terris, non solum quolibet praelato ecclesiae particulari est auctoritate maior atque superior, sed etiam concilio universali ex omnibus aliis mundi praelatis congregato. Unde dicendum est ad singulas rationes.

Ad primam respondemus sicut alias in secundo libro cap. 98. responsum est plenissime ubi in conclusione habitum est quod per ly ecclesiam ad quam sicut ad iudicem videtur quisque fidelis remitti in auctoritate illa Matth. 18. dic ecclesiae, non est regulariter accipienda universalis ecclesia nec per orbem dispersa nec in unum synodaliter congregata, sed praelatus ecclesiae iuxta expositionem Chrysostomi, beati Augustini et beati Thomae et quasi omnium doctorum antiquorum. Ad illa autem testimonia inducta per adversarios ad probandum quod praefatus textus dic ecclesiae sit intelligendus de concilio universali, respondemus quod falsum sit quod aliquis illorum doctorum voluerit hoc intelligere, quod patet discurrendo per singulos. Non quidem beatus Gregorius cum ait, restat ut ecclesiam habeam adhibere, quoniam ibi ecclesiam non universalem ecclesiam quae collectio est omnium fidelium nec synodum universalem vocat, sed disciplinam aut censuram ecclesiasticae auctoritatis, quod patet manifeste ex duobus. Primo ex forma sermonis, ait enim: Si in mea correctione despiciar, restat ut ecclesiam debeam adhibere, quod nihil aliud videtur sonare quam si in mea correctione quam saepe feci meis litteris, et per nuncios meos despiciar, restat ut disciplinam ecclesiasticam adhibeam puta excommunicationis vel suspensionis. Secundo colligitur hoc idem ex gestis beati Gregorii circa illam causam, quoniam despectus beatus Gregorius in correctione sua a praefato Ioan. patriarcha Constantinopolitano non adhibuit universale concilium ad correctionem illius sed disciplinam ecclesiasticam. unde mandavit responsalibus suis quos ad Constantinopolim mittebat ne communicarent cum eo in divinis. Unde idem Grego. scribens Imperatori Mauricio de eodem dicit eundem fratrem, et consacerdotem meum studiose admonere curavi ut si pacem omnium concordiam desiderat a stulti vocabuli appellatione compescat. Item in epistola sequenti ad Eugenium episcopum Alexandrinum, et Anastasium episcopum Antiochenum de Cyriaco patriarcha qui secutus fuerat Ioan. in usurpatione nominis universalis dicit sic: Meus vero dyaconus cum praedicto fratre nostro Cyriaco missarum solennia celebrare non debet, quia prophanum vocabulum culpa superbiae aut commisit aut sequitur, ne si (quod absit) ei tali elatione posito procedit, vanitatem stulti nominis confirmare videamur; eundem vero fratrem admonere studui ut se a tali superstitione corrigat, quia si hanc non correxerit pacem nullo modo nobiscum habebit. Item in epistola alia ad eundem Cyriacum Patriarcham ita scribit: Cum ea charitate qua dignum est studemus, ut prophanam elationem perversi superbique vocabuli scandalum de medio ecclesiae festinetis auferre, ne a pacis nostrae societate diuisi inveniri possitis. Haec ille. Ecce quid beatus Gregorius vocat ecclesiam quam adhibere vel adire voluit, quia non nisi ecclesiasticam censuram quam ipse facere poterat. Secundo responderi potest quod dato quod beatus Greg. per ecclesiam ibi concilium universale intelligere voluisset non sequitur propter hoc quod concilium universale sit superius auctoritate Romano pon. cum ipse Greg. scribens Imperatori Mauricio contra praefatum Ioan. patriarcham Constantinopolitanum dicat: Ecce claves regni caelestis accepit Petrus, potestas ei ligandi et solvendi tribuitur, cura ei totius ecclesiae et principatus committitur, et tamen universalis apostolus non vocatur. Unde non est accipiendum quod adhibiturus erat ecclesiam tanquam tribunal maius sed ad maiorem confusionem et erubescentiam illius, quemadmodum inquit gloss. Hiero. super illud Matth. 18. dic ecclesiae ut s. maiorem erubescentiam patiatur, post haec omnia sequitur excommunicatio quae fieri debet per os ecclesiae i. per sacerdotem. Quod vero secundo inducitur ex c. Praecipue 11. q. 3. etiam non facit pro adversariis, quia cum Nicolaus papa dicit quod dicamus ecclesiae, nomine ecclesiae non intelligit universalem ecclesiam vel universale concilium, sed seipsum designat ut in iudicio praesentem.

Nam ut sanctus Thom. tam in 4. di. 19. quam in 2. 2. q. 34. pertractans intellectum praefatae auctoritatis, Si peccaverit in te frater etc. dic ecclesiae, dicit quod dicere praelato in iudicio praesidenti est dicere ecclesiae, et quod ita sit in praesenti loco patet per gl. praefati c. quae ita habetur: sic ergo in causa denunciationis idem potest esse iudex accusator et testis extra de syno. c. Licet. Quod vero tertio inducitur ex Alberto magno non facit pro adversariis propter duo. Primo quia falsum est quod ita Albertus magnus dixerit sicut allegatur; sed verba sua formalia sunt quae sequuntur: dic ecclesiae, id est praelato in conspectu vel synodo ita quod synodo est ablativi casus sicut ly conspectu. Secundo quia dato quod diceret Albertus sicut inductum est ex adverso non sequitur propter hoc aliqua superioritas in synodo supra Romanum pontificem ut manifestum est. Ad secundam rationem principalem de actibus apostolorum 8. cap. respondetur quod falsum est quod semper missio importet superioritatem in mittente respectu personae missae, ut plenissime ostendimus in 2. li. ca. 14. ibi vide. Ad tertiam quae sumitur ex illo Act. 15. surgens etc. dicendum quod parum valet quoniam beatus Petrus non dicitur surrexisse ad loquendum propter reverentiam exhibendam aliis apostolis tanquam maioribus aut subiectione ostendendam cum princeps esset apostolorum et caput apostoli chori, sed ut in tanta multitudine melius audiretur, ut Nicolaus de Lyra exponens illud Act. 11. exurgens Petrus dicit. Et simili modo respondetur ad aliam obiectionem adversariorum qua arguunt ex eo quod praesidentes papae leguntur quandoque cum deberent loqui surrexisse in conciliis universalibus, sicut in 6. concilio in actione 1.

Ad quartam de synodo 8. respondetur quod auctoritas illa sano oculo bene visa consideratis etiam quae praecedunt non facit aliquid pro adversariis, sed magis contra quod sic patet dicit enim synodus illa quod si aliqua ambiguitas orta fuerit de ecclesia Romana liceat venerabiliter et cum convenienti reverentia sciscitari id est perscrutari de illa et sic venerabiliter perscrutando solutionem accipere, aut proficere, aut profectum facere, non tamen audacter sententiam dare quasi rationem assignans subiungit contra summos senioris Romae pontifices plane Romanus pontifex non esset summus si contra eum ex superioritate quis posset sententiam dare consequentia vero quam adversarii faciunt dicendo quod synodus si non audacter tamen reverenter posset ferre sententiam contra Romanum pontificem est nulla quia in hoc vacat argumentum a contrario sensu quia non esset reverentia sed irreverentia confusio temeraria praesumptio contra summum pontificem inferiores pontifices ferre sententiam Similia notat Arch in c Non decet dist 12 super illo verbo praeceptis apostolicis non dura superbia resistatur ita dicens vacat hic argumentum a contrario sensu quia non esset humilitas sed superbia non discretio sed indiscretio si ei resistatur

Ad quintam quae sumitur ex declaratione facta Constantiae per patres aliquos obedientiae Ioan. 23. sic in sua obedientia nominati sufficienter respondimus supra lib. 2. c. 99. ibi vide. Ad sextam quae sumitur ex bulla domini Martini respondetur negando consequentiam: quoniam ex hoc quod synodus universalis dicatur suprema inter alias ecclesias nullo modo sequitur quod auctoritatis superioritate sit supra caput suum quod est Romanus pontifex, maxime cum tota auctoritas ipsorum conciliorum et nomen et dignitas ab apostolica sede in qua dominus totius ecclesiae posuit principatum censeatur dependere, ut dist. 17. per totum.

Ad septimam quae sumitur ex ca. Quisquis 35. q. 9. respondetur quod adversarii in duobus peccant. Primo quia male allegant auctoritatem. Secundo quia ex illa male concludunt. Primum patet, textus enim ille non habet sicut inductus est sed sic. Dicit enim Hylarius papa quod scilicet constitutum per eum ut deinceps possit tenacius custodiri si placet omnes vos sententias et subscriptiones proprias accommodare, etc. Secundum patet scilicet quod ex illo textu male arguatur ex adverso: quoniam papa Hylarius non requirebat sententias et subscriptiones patrum illius synodi tanquam superioris tribunalis aut maioris potestatis, sed quia omnium eorum interveniente consensu et approbatione tenacius, ut habet textus, sententia sua ac instituto custodiretur. Superius enim diximus quod consensus et approbatio synodi multum operatur tam ad faciliorem obedientiam statutorum Rom. pont. quam ad firmiorem custodiam eorum. Praeterea si adversarius considerasset plene text. illum magis invenisset eum contra se quam pro se. Tum ex eo quia papa in illo concilio dicitur praesidere. Secundo ex hoc quod ipse solus regulam dabat in reformatione ecclesiae et synodus assent iendo concurrebat. Ad octavam quae sumitur ex c. Bene dist. 96. respondetur quod in nullo favet adversariis sed maxime confirmat propositum, quoniam in isto loco non petit papa ut synodus sententiet auctoritatine tanquam superior iudex quid agendum sit de illa scriptura, sed tantum ut consulat sive dicat quid appareat suae discretionis iudicio utrum aliquid roboris habeat illa scriptura vel non. Unde omnes illi episcopi qui responderunt quod nullius esse roboris assignaverunt hanc rationem, quia apostolicae sedis quae statutis synodalibus consuevit tribuere firmitatem non erat auctoritate roborata. Praeterea hoc idem fit manifestum ex verbis ipsius synodi quae locuta est post praefatos episcopos sic dicens: Licet secundum prosecutionem venerabilium fratrum nostrorum Laurentii Petri, etc. nec apud nos habetur incertum hanc ipsam scripturam nullius esse momenti veruntamen si aliqua possit ratione subsistere omnibus modis in synodali conspectu provida beatitudinis tuae sententia enervari conveniebat et irritu deduci, etc. Ecce quod synodus cognoscens principatum auctoritatis esse apud Romanum pontificem profitetur ad ipsam spectare in synodo sententiam diffinitivam dare quid agendum esset circa praefatam scripturam vel declarando nullius esse roboris vel cassando sive irritando illam et non ad synodum.

Ad nonam quae sumitur ex §. Item Symachus respondetur quod non favet in aliquo adversariis. Tum primo quia synodus illa auctoritate ipsius Symmachi papae procedebat. Tum secundo quia dato quod in casu aliquo utputa quod papa incusaretur de haeresi aut spoliatus et restituendus veniat vel non concilium esset iudex competens, iuxta notata per doctores in cap. Si papa distinct. 40. non propter hoc sequitur quod concilium supra papam verum ac indubitatum esset superioritate auctoritatis. Ad decimam quae sumitur ex c. Providentiae, etc. respondetur quod nihil facit ad propositum adversariorum propter multa. Primo quia apostoli simul congregati synodaliter non leguntur distinxisse aliquas provincias aut constituisse aliquos patriarchas sive primates sive archiepiscopos, etc. Secundo quia et si apostoli dispersi per mundum praedicando et convertendo populos ad fidem Christi erexerint aliquas ecclesias et constituerint aliquos praelatos hoc fecerunt auctoritate beati Petri qui princeps eorum erat, et quia quod per ecclesiae Romanae auctoritatem factum est ipsa ecclesia Romana dicitur fecisse, dicit enim Nicolaus papa in c. Omnes distinct. 22. Omnes sive patriarchae cuiuslibet apicem sive metropoleon primatus ac episcopatuum cathedras vel ecclesiarum sive cuiuscumque ordinis dignitatem instituit Romana ecclesia illam vero ipse solus fundavit et supra Petram fidei mox nascentis erexit qui beato Petro aeternae vitae clavigero terreni simul et coelestis imperii iura commisit. Ad undecimam quae sumitur ex c. Quamvis, et cap. dudum 3. q. 6. respondetur primo quod falsum dicunt adversarii videlicet quod coetus apostolorum quasi synodaliter congregatus talia diffinierit nec hoc dicunt capitula inducta. Secundo respondetur quod dato quod ita esset quod adversarius dicit videlicet quod a coetu apostolorum quasi synodaliter congregatorum fuerit diffinitum non nisi Romanum pontificem debere diffinire accusationes episcoporum et congregare universalia concilia, non sequitur ex hoc quod aliqua superioritas sit in concilio supra papam aut fuerit in concilio apostolorum supra Petrum. Tum primo quia talis diffinitio non contulit Petro aliquam sublimitatem sicut falsae et erroneae intelligit adversarius, sed bene declaravit id quod ratione primatus Petro debebatur. Tum... secundo quia falsum est quod subiungit adversarius quod coetus apostolorum transtulerit in Petrum auctoritatem tam de congregandis conciliis universalibus quam de determinatione causarum episcoporum; quoniam nihil auctoritatis Rom. pon. ab apostolis aliis suscepit, sed potius ipsi ab eo, ut superius li. 2. c. 54. multipliciter ostendimus, et habetur in c. Ita dominus dist. 19. et in c. Loquitur 24. q. 1. quod vero adversarii inducunt de ca. Quisquis ubi videtur quod olim primas vel concilium deponebat episcopum parum valet, quia hoc fuit de licentia papae, ut dicit gl. in c. Accusatis 3. q. 6.

Ad duodecimam in qua dicitur quod papa teneatur obedire, etc. q. respondetur dupliciter potest intelligi papam teneri obedire statutis concilii universalis. Uno modo quia statuta sunt concilii universalis, et sic dicimus quod falsum est quod papa teneatur necessario obedire statutis cuiuscunque concilii; quoniam taliter teneri obedire statutis alterius designat inferioritatem in eo qui obedire tenetur: cum autem papa sit super omnia concilium ut probatum est hoc modo: nullo modo dicendum est teneri de necessitate obedire cuicumque nisi Deo qui solus est eo superior, sicut de hoc nos infra plenius loquemur. Alio modo potest intelligi teneri obedire statutis concilii non quia sunt statuta concilii, sed quia sunt de tali materia puta fidei, aut sunt spectantia ad ius divinum sicut potissime sunt statuta sive diffinita pro maiori parte quattuor conciliorum universalium de quibus Grego. loquitur in cap. Sicut distinct. 15. et cap. Contra 25. quaest. 1. et alia similia. et hoc modo obedire teneri statutis conciliorum approbatis tamen per sedem apostolicam ratione materiae de qua loquuntur non arguit superioritatem in conciliis supra papam sicut nec in praedecessore si similia statuat quae concernunt fidem aut ius divinum, sicut Grego. in ca. Si ea 25. q. 1. dicit: Si ea destruerem quem antecessores nostri statuerunt non constructor, sed eversor esse comprobarer, et hoc est quia talia sic diffinita in conciliis universalibus non habent robur a conciliis, sed a iure divino cui subiicitur papa, unde etiam gl. super ca. Sicut dist. 15. dicit sic: videtur ergo quod papa non posset destruere statuta concilii, sed intellige quod hic dicitur contra articulos fidei. Item dominus Arch. in rosario ad idem respondens dicit sic: fateor in his quae ad fidem pertinent et generalem statum ecclesiae, in aliis potest contra statuta conciliorum venire.

Ad tertiamdecimam quae sumitur de examinatione sententiarum papae respondetur negando assumptum dicimus enim quod falsum est quod unquam sententia Romani pont. habita sit tanquam suspecta de veritate aut iustitia in aliquo concilio universali et inde venisse in eo examinanda. Unde Agapito papa scribens imperatoribus ad sextam synodum de legatis quos mittebat ita inquit, qui suggestionem in qua apostolicae nostrae fidei confessionem praelibamus offerre debeant non tamen tanquam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiosa diffinitione proferre simpliciter. Ea vero quae inducta sunt ex adverso ad probandum antecedens nullius sunt roboris si gesta praefatorum conciliorum recte ponderentur. Sententiae quidem Romanorum pont. contra praefatos haereticos non sunt refutatae, aut lectae in synodis ut examinarentur per synodum, sed prout ex gestis praefatorum conciliorum colligitur hoc factum esse videtur duplici ratione. Primo ut omnibus patribus existentibus in concilio noticia fieret sententiarum quae datae erant a Romano pont. unde in sexta synodo Georgius archiepiscopus Constantinopolitanus, et quae subest synodus dixerunt ad Imperatorem, petimus vestram tranquillitatem suggestiones directas ad a Deo instructam vestram fortitudinem tam ab Agaptone sanctissimo papa apostolicae sedis antiquae Romae quam ab eius synodo relegantur, ut auditum capiamus quatenus et nos cognitionem accipiamus totius virtutis quae in ipsis continentur. Haec ille. Item in octava synodo in quinta actione habetur quod cum Focius ductus in praesentia synodi interrogatus a synodo ipsa an apostolicae cathedrae iudicia tam de se quam de Ignatio patriarcha promulgata amplecteretur et ille taceret, Vicarii senioris Romae dixerunt: Ecce homo qui obturat aures sicut aspis surda et non audit vocem, quam ei sancta synodus obiicit, sed vult per hoc silentium effugere condemnationem quam sancta Romana ecclesia ante multos annos promulgavit adversus eum, veruntamen legantur epistolae quae de eo missae sunt a sancta Romana ecclesia. Placet ergo omnibus ut legantur, sancta synodus dixit placet. Ecce quod ad petitionem Vicariorum papae lectae sunt epistolae iste et hoc ut venirent in notitiam omnium, et non ut examinarentur an iuste vel canonice essent. Licet autem post completionem primae epistolae legantur Vicarii papae dixisse ad synodum: Ad hoc quid dicit sancta synodus? est canonica expositione plena epistola haec an non? et responderit sancta synodus canonicam legem complet et synodicam praeceptionem et legislationem, nihilominus ista non sunt facta, aut dicta per viam examinationis: quoniam in actione quarta eiusdem synodi omnes epistolae ipsae lectae fuerunt iam acceptatae et commendatae, nec interrogatio ista Vicariorum papae fuit interrogatio dubitationis ita quod dubitarent de veritate epistolarum apostolicarum, sed facta est ut calumnia tolleretur adversariorum, sicut fuit quaestio illa Ioan. Math. 11. Tu quis es, an alium expectamus? Item quaestio Christi cum de Lazaro quaerit, ubi posuistis eum, non quia ignoraret, sed ut illi qui ostenderent sepulchrum non possent negare, nec calumniari. Ita hic interrogant, ut ex responsione danda per synodum plenius auferretur calumnia haereticorum.

Secundo quia condescensum est ut coram synodo ipsi iudicati sive condemnati audirent si quid vellent contra iudicata obiicere, tam ut obturarentur ora obloquentium, maxime quia conquerebantur licet false non audivisse depositionem suam. Unde dicebant: Audiamus depositionem nostram, damnemur nobis audientibus, quam ut iustitia Romani pont. illustrior fieret, quod patet ex his quae habentur in actione 4. octauae synodi, ubi sic legitur: Post haec magnificentissimi et gloriosissimi principes per Babanim, etc. supra est in c. 25. ad longum. Ceterum hoc manifestum sit ex actione quarta ubi Babanis magnificentissimus patricius diceret quod socius et complices sui ignorarent iudicium factum per papam contra eos, et ideo deberet coram ipsis sententia condemnationis recitari. Dicunt sic vicarii Nicolai papae: Nobis non licet rescindere iudicium sacrorum Romanorum pont. hoc enim contrarium est canonicis institutis, quoniam praesentes illic per proprios missos et Romae demorantes contra se sententiam et prolata damnatione in socium et in manus impositionem eius et audierunt et liquido didicerunt, veruntamen ut manifestiorem eis iustam iudicationem sanctae Romanae ecclesiae faciamus ingrediatur et audiat legi synodicas diffinitiones et iudicia beatissimi Nicolai papae, et certificentur magis ac magis. Magnificentissimi et gloriosissimi dixerunt: Hoc probum et bonum est. Haec ibi.

Ex quibus verbis manifeste patet quod talis retricatio sententiae Romani pontificis rationibus assignatis facta in synodo ad insinuationem praefatorum principum nullam in synodo superioritatem supra Romanum pontificem arguit.

Ad decimumquartam quae sumitur ex epistola beati Ambrosii respondetur quod nihil est in illa epistola beati Ambro. quod in veritate faueat adversariis, quod ex multis colligitur. Tum primo quia cum illud concilium Capuense fuerit prouinciale et non universale, si ratio procederet non modo universale, sed etiam prouinciale argueretur esse supra papam, quod esset error peior priore. Secundo dicitur quod dato quod esset universale concilium epistola in omnibus illis partibus ex quibus argumenta sumuntur adversarii habet aliam intelligentiam quam adversarius praetendit. Nam cum ait Dama. papa nobis iudicandi forma competere non posset, non est sensus quod ipse papa non haberet facultatem iudicandi, sed dicit quod forma iudicandi, scilicet per modum delegationis a concilio, non poterat sibi competere cum scilicet esset superior. Et hoc est quod infra subiungit. Nos enim quasi de synodi auctoritate iudicare non convenit qui S. Christi legatione fungimur, non concilii vestri. Cum vero consequenter ait, nam si integra esset hodie synodus recte de his quae comprehendit vestrorum scriptorum series discerneremus, non est sensus ille quem dat adversarius, dicens quod papa confiteatur quod si synodus non delegasset papa potuisset de causa cognoscere, sed quia synodus delegando praevenit dicit se iudicandi onus suscipere non posse. Ista sunt verba conficta nec talia in praefata littera continentur, sed verus sensus est Damasus papa dicit quod si synodus integra esset convenienter de causa illa iudicasset, assumendo ad se iudicium, sed quia integra non erat quia iam dissoluta et iudicium ex parte synodi erat commissum illis iudicibus quibus scribebat, dicit cum ad ipsum non pertineat talis forma iudicandi. Si per delegationem a concilio ad ipsum quibus causa erat delegata primo iudicent et ipse expectabit normam sententiae eorum et tunc poterit ipse iudicare eorum iudicium approbando aut dissolvendo. Unde nulli dubium est quod ex hoc quod papa noluit assumere ad se causas delegatas per synodum, sed voluit quod iudices deputati primo iudicarent, non arguitur quod synodus sit supra papam, sed bene veru est quod arguitur in papa honestas cum voluerit quod delegatio causae facta per synodum habere locum.

Ad decimamquintam quae sumitur ex auctoritate beati Ambr. respondetur quod auctoritas illa in nullo favet adversariis. Dicimus enim quod verum inquit Ambro. quod Christus dedit eminentiam potestatis ecclesiae ei cuncta subiiciens, sed non ad intellectum adversariorum, scilicet ecclesiae universali, ut universitati in omnibus eius membris coniunctim data sit talis excellentia potestatis, quia ut inquit Ambr. li. de poenit. et habetur de poenit. dist. 1. §. certum est. In solis presbyteris ecclesia claves accepit. Ergo excellentia potestatis ecclesiae est in praelatis et praecipue in praelatorum praelato Christi generali Vicario qui solus vocatus est in plenitudinem potestatis, et cui ut inquit Cyrillus omnes iure divino caput inclinant.

Ad decimamsextam quae sumitur ex cap. Legimus distinct. 93. respondetur quod nihil facit ad propositum propter duo. Primo quia ibi Hiero. non loquitur de auctoritate iurisdictionis orbis respectu ecclesiae Romanae sive apostolicae sedis sed loquitur de auctoritate consuetudinis, quae tanto maioris auctoritatis esse dicitur quanto generalior est et a pluribus approbatur, ut colligitur ex c. nov. dist. 12. quemadmodum de canonicis scripturis dicit Aug. et habetur in c. in canonicis dist. 19. Secundum quam regulam non dubium est quin consuetudo orbis maior sit consuetudine urbis quam apostolica sedes in omnibus observare non iubet. Quod hoc modo loquitur Hieronymus patet ex intentione Hieronymus loquentis, loquitur enim contra consuetudinem quae in urbe regnabat, ut quidam diaconi praeferrentur presbyteris ex qua consuetudine alii dyaconi per orbem volebant praecedere suos presbyteros cum tamen contraria consuetudo esset per orbem, de qua consuetudine ita in text. loquitur: Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? quid paucitatem de qua ortum est supercilium in leges ecclesiae vendicas? omne quod rarum est plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere praeciosus est. Dyaconos paucitas honorabiles facit, presbyteros vero turba contemptibiles facit. Haec ille. Hoc etiam quod text. ille de consuetudine loquatur patet ex gl. quae sic ibidem ait super verbo maior: maior est et ideo magis est sequenda consuetudo generalis, ut hic. Tum secundo auctoritas praefata Hieronymi non militat pro adversariis, quia Romanus pontifex non solum urbis sed orbis est episcopus cum caput et princeps sit universalis ecclesiae. Unde ipse Hieronym. de obitu sive ortu sanctorum patrum de beato Petro loquens ita ait: Petrus in Christo ecclesiae fundamentum, Cephas corporis Christi principatus et caput est apostolorum princeps pastor humani generis petra ecclesiae clavicularius regni.

Ad decimamseptimam quae sumitur ex quadam epistola eiusdem Hieronymi respondetur quod in nullo favet adversariis. Quod enim dicit Hierony. quod Deus omnem potestatem suam dedit discipulis sane est intelligendum, quia non est intelligendum sic nec intellexit beatus Hieronym. de omni potestate divina absolute, quia nec potestatem auctoritatis quae est solius Dei nec potestatem excellentiae quae est propria Christo dedit discipulis, sed tantum ministerialem, ut dicit August. Nec istam ministerialem dedit discipulis suis sine ordine, quia omne quae sunt a Deo ordinata sunt. ad Roma. 13. Dicitur ergo Christus dedisse omnem potestatem discipulis, quia omnes fecit participes illius potestatis non tamen sic, ut quilibet eorum vocaretur in plenitudinem potestatis, sed unus tantum scilicet Petrus quem caput et principem omnibus praefecit, sicut ipse Hieron. ait ut patet in responsione praecedentis rationis. Et ita patet quod licet alii praelati qui succedunt apostolis participes sint potestatis clavium Romanus tamen pontifex qui succedit Petro prae omnibus accepit, et per consequens omnibus illis sive dispersis sive congregatis maior et superior est.

Ad decimamoctavam quae sumitur ex epistola Augustini respondetur quod in nullo favet adversariis licet apud eos reputetur achilles. Patet quia non est intentio beati Augustini dicere in epistola illa quod concilium universale sit superius papae auctoritate potestatis, quod patet quia in epistola ipsa sicut et in libro de unico baptismo profitetur quod in Romana ecclesia apostolicae cathedrae viguit principatus quod verum non esset si superius tribunal aut superior cathedra quam sit Romani pontificis alia daretur, quod ergo dicit beatus Aug. restabat ergo adhuc plenarium universalis ecclesiae concilium, non dicit ratione superioritatis principatus aut potestatis quae maior sit in concilio plenario quam in apostolica sede cum ut dictum est auctoritas conciliorum a Romano pont. pendeat, sed hoc dixit ratione amplioris et maioris examinis quale sperabatur in plenario concilio patrum totius ecclesiae. Quod vero ista sit intelligentia beati Aug. patet ex verbis ipsis epistolae, et ex aliis quae de ista materia commemorat in lib. de unico baptismo. Dicit autem sic in praefata epistola, sed iam tamen quasi haberent quod dicerent malos iudices esse perpessos, quae vox est omnium malorum litigantorum cum fuerint etiam manifestissima veritate superati, quasi non adhuc eis dici posset et iustissime dici. Ecce putemus illos episcopos qui Romae iudicarunt non bonos iudices fuisse, restabat adhuc plenarium universae ecclesiae concilium, ubi etiam cum ipsis iudicibus causa possit agitari. Haec ibi. et hoc dicebat August. maxime quia ut in libro de unico baptismo idem dicit maiores accusatorum episcopi Ceciliani qui innocens fuerat a papa iudicatus quaerebantur Imperatori quod non plene fuerit illud iudicium Romae examinatum atque depromptum, quam ob causam dicebat August. quod praefati episcopi accusatores Ceciliani qui dicebant, licet false, iudicium factum Romae minus plene fuisse examinatum antequam scisma facerent separantes se ab apostolica sede debuissent expectasse iudicium universalis plenarii concilii ubi cum ipso papa discussio plenior fieret et consultatio. Quod vero consequenter dicit August. quod si male iudicasse convicti fuissent eorum sententiae soluerentur, non ita accipiendum est quod auctoritate concilii plenarii aeque superioris iudicis potestate sententiae illae soluerentur, cum ut superius diximus ipse August. dicat quod in ecclesia Romana semper apostolicae sedis viguit principatus, sed est intelligendum quod hoc fieret auctoritate ipsius Romani pontif. melius consulti et informati cuius auctoritate praefatum concilium veniret congregandum ita quod ipse papa melius informatus et consultus per universale concilium si ita esset quod prius male iudicatum fuisset praefatum Vincentium innocentem declarando sententiam suam solveret, vel sententiam aliorum ab eo comprobatam revocaret quod non modo mediante concilio sed solus hoc posset facere iuxta cap. sententiam 35. q. 9. Unde simile huius Legimus factum in 6 hinc etiam distinct. 17. in accusatione papae Symmachi ubi auctoritate eiusdem et synodus congregatur et sententia in causa. Praeterea simile habetur de beato Grego. qui ut habetur in ca. Si quis 2. q. 7. dicit sic: Si quis super his nos arguere voluerit vel extra auctoritatem nos facere contendat, veniat ad apostolicam sedem et ibi ante confessionem beati Petri mecum ipse decertet quatenus ibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam. Clarum est autem quod sententia per apostolicam sedem sive contra papam sive pro eo non nisi auctoritate papae in ea sedentis a quo eius thronus auctoritatem suscipit ferenda veniret aut per alterum cui ipse committeret et ita in proposito. Et ita patet quod praefata epistola Aug. bene intellecta in nullo favet adversariis licet in ea plurimum fundent se adversarii, sine tamen ratione iudicio nostro.

Ad decimanonam quae sumitur ex c. Puto 2. q. 7. respondetur quod in nulla parte facit pro adversariis. Non equidem in parte prima licet Paulus bene sentiens Petrum non bene sentientem potuerit publice reprehendere, non tamen propter hoc sequitur quod fuerit superior illo officio ecclesiasticae dignitatis, ut patet ex ca. Paulus e. cau. et q. Non etiam in secunda parte quia text. ille non est extendendus ad episcopum Romanum qui et caput et princeps et iudex est totius ecclesiae et a quo conciliorum robur accipiunt, ut saepenumero repetitum est. Ad vigesimam quae sumitur ex gl. c. Anastasius dist. 19. respondetur quod gl. intelligitur quod ubi de fide agitur conventus synodalis patrum ecclesiae est maior non maioritate potestatis, sed maioritate iudicii discretionis superior ac maior ipso papa sive maioritate approbationis secundum q. qui maiore ratione utitur maioris auctoritatis eius verba esse videntur, ut c. 1. dist. 20. et secundum q. pars quae iustiori ratione utitur maior esse dicitur licet sit minor alio respectu, ut habet gl. in c. Multi dist. 40. maior autem discretio et iudicium verisimiliter regularius arguitur esse in omnibus patribus unius synodi generalis quam apud unum solum hominem etiam si sit papa, et propter hoc cum casus est valde dubius et habet fortes pro utraque parte defensores recurrendum est ad synodum, quoniam ut ait dominus Arch. in hoc loco nimis periculosum esset fidem nostram committere arbitrio unius hominis. Secundo posset responderi quod gl. decreti propter contradictionem quam implicare videntur parum militant. Unde gl. super c. Quodcumque 24. q. 1. dicit sic: ar. quod sententia totius ecclesiae praeferenda est Romanae si in aliquo sibi contradicant art. dist. 93. Legimus, sed contrarium credo, ar. infra eo haec est fides nisi erraret Romana ecclesia quod non credo posse fieri quia Deus non permitteret ar. infra c. a Recta et cap. Pudenda. Haec gl.

Ad vigesimamprimam quae sumitur ex non posse peccare respondetur dupliciter negando primo universaliter antecedens: quoniam videtur falsum, sicut patet de Ariminen. concilio et de Eph(es)ino secundo, et de multis aliis de quibus infra habebitur sermo. De apostolica tamen sede hoc certissimum est quod in ea religio Christiana semper immaculata permansit ut superius ostendimus in 2. lib. et habetur in c. In fide 24. q. 1. Secundo respondetur negando consequentiam dato etiam quod antecedens esset verum. consequentia tamen non valet. Rationem alias assignavimus videlicet quod iste gratiae sunt diversi ordinis et rationis, non posse errare in fide aut in moribus et gratia praelationis aut potestas iurisdictionis sive clavium quae ita distinctae sunt ut una non arguat aliam sicut manifestum est. Alias unus vir laicus aut foemina in gratia confirmatus, aut confirmata, maioris esset auctoritatis Rom. pon. in gratia non confirmato, quod non modo est erroneum, ut in 2. lib. ostendimus, verum etiam absurdum audire.

Ad vigesimamsecundam de gestis in octava synodo respondetur quod nihil valet ad propositum adversariorum, quia dictum illud sicut patet ex eiusdem synodi gestis fuit dictum Zachariae pertinacissimi defensoris Focii haeretici a quo ille Zacharias erat ordinatus episcopus et etiam cum eo condemnatus, unde verba illa tanquam unius fatui haeretici non sunt in auctoritatem adducenda. Unde Imperator dicto Zachariae et complicibus eius respondens, ut habetur in gestis, dixit sic: Usque in praesens in peccato vestro estis et in sepulchro nequitiae vestrae iacetis mortui, unde omnes summi pastores patriarchae concorditer vos condemnant, et infra omnes novimus quia laici estis et non adduximus vos latrare ordine facere verba omnia enim vestra mendacia sunt. Haec ibi. Et infra in actione sexta contra eundem Zachariam Metraphanes metropolita Smyrnae respondendo ait quod falsum dixerat dicendo aliquem iustificatum per sedem apostolicam damnatum per ecclesiam nec damnatum per ipsam sedem iustificatum per ecclesiam. et respondit ad singula exempla quae Zacharias adduxerat, ubi quia praefatos haereticos Zacharias in favorem errorum suorum induxerat inter alia exempla quod Apiarium iustificatum a Romanis praesulibus Aphricana synodus non iustificaverit, sed repulerit. Respondit praefatus metropolita post multa circa illa hystoria sic: invenitur ergo Aphricano synodus paruisse potius iudicio Zozimi papae Romani, atque per hoc propria reprobasse sententiam et iustificabilem Apiarium non ut falsus es restituisse voto Rom. pon. Haec ille.

Ad vigesimamtertiam quae sumitur ex eo quod concilium quandoque iudicat papam respondetur non militat illa ratio pro adversariis, quod patet ex tribus. Primo quia falsum est quod concilium universale iure deponat, aut deponere possit Rom. pon. nisi in casu haeresis, quicquid aliquando de facto factum esse legitur sicut diximus in 2. lib. circa ca. 103. In casu vero haeresis est speciale, ut patet ex ca. allegato Si papa dist. 40. quia papa haereticus subiectus veniret concilio sicut et quilibet alius fidelis a fide devius. Cum enim per haeresim a papatu cadat factus est, ut ait s. Thom. in 4. dist. 19. omni fideli minor, et idem habet gl. in c. Achatius 24. q. 1. ubi sic dicit: Hic est casus in quo papa papam potest ligare, et in quo papa in canonem late sententiae incidit. Nec obviat regula illa, quia par parem solvere vel ligare non potest, quia si papa haereticus est in eo quod haereticus minor est quolibet catholico, et ad istum casum facit ca. inductum ex adverso Si papa, ut patet legenti illud. Dicit enim sic: Si papa suae fraternae salutis negligens deprehenditur inutilis, et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus quod magis officit sibi de omnibus c. huiusmodi culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus, quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus nisi deprehendatur a fide devius. Haec ibi. Et intelligitur, ut dicit gloss inevitabiliter quod capitulum (cum loquatur de papa iam per haeresim notoriam contumaciter defensam, in quo casu ipso iure pontificatu sit privatus, quia remota fide per quam haec prima connexio hominis ad corpus Christi mysticum membrum ecclesiae esse desinit, et per consequens caput) manifeste demonstratur, et ex hoc nulla superioritas praelationis arguitur in concilio universali super papa catholicum, et indubitatum. Secundo hoc ostenditur ex eo quod licet iuxta gl. in c. Achatius, quae inducta est parum ante in casu haeresis papa papam ligare possit, non propter hoc sequitur quod papa sit potestate superior praedecessore suo aut successore suo catholico existente. Tertio idem ostenditur quod ratio illa adversariorum si militaret, militaret contra eos sic arguendo: papa reprobat et damnat mala et iniqua concilia, sicut patet de Ariminiensi et Ephesino secundo et de aliis, ut in c. cuncta 9. q. 3. ergo sequitur potiori et ratione quod papa superior sit conciliis universalibus, quod tamen ipsi negant, licet sit verum.

Ad vigesimaquarta quae sumitur ex necessitate conciliorum respondetur negando consequentiam. Dicimus n. cum domino Henero et alias nos supra diximus quod auctoritas totius concilii et auctoritas papae non sunt aliquid maius quantum ad ipsam auctoritatem. Nihilominus non sequitur quod aliquando non oporteat convocare concilium generale in aliquibus casibus, quia hoc non fit ad habendum maiorem auctoritatem, sed ad habendum pleniorem collationem et deliberationem et ad maiorem solennitatem et concordiam ecclesiae, sicut plenius in superioribus ostendimus.

Ad vigesimaquinta quae sumitur ex c. de quibus dist. 20. respondetur negando consequentiam. Decipiuntur n. adversarii non distinguentes inter auctoritatem et potestatem iurisdictionis, cum tamen plures dicantur et sint sapientes et prudentes ac magnae auctoritatis viri qui nulla potestate iurisdictionis aut praelationis funguntur. Unde ex isto ordine quem ponit gloss obieruandum in solutionem quaestionis, non sequitur aliqua superioritas iurisdictionis supra papam, et licet canones qui fiunt in concilio cum consilio maturo patrum totius ecclesiae maioris reputentur auctoritatis, id est reputationis aut appreciationis quam sint decreta facta per solos summos pontifices, secundum illud quod habetur in cap. Decretales dist. 20. quo quisque maiori ratione utitur eo maioris auctoritatis eius verba esse videntur, non tamen propter hoc sequitur quod concilium sit maius potestate iurisdictionis ipso papa, maxime quia idem est qui per auctoritatem in concilio condit canones, et qui sine synodo facit decreta et decretales. Unde ex hac parte decretales et canones paris immo eiusdem sunt auctoritatis, ut in ca. Decretales di. 20. Exemplum huius assignare possumus in his quae papa facit cum cardinalibus in consistorio, et quae solus. Planum est quod maioris auctoritatis reputantur facta per papam in consistorio cum consilio dominorum cardinalium quam per eum solum facta, et nihilominus eiusdem roboris et auctoritatis sunt haec et illa cum eadem potestate sint edita. Ex quibus omnibus bene consideratis deridenda venit manifeste novellorum magistrorum temeritas qui antiquos doctores qui veritate coacti in favorem principatus Romani pontificis locuti sunt aut de adulatione arguunt, aut de falsa intelligentia et interpretatione sacrae scripturae in quo stulto et temerario iudicio potissime hii novelli magistri tanquam praesumptione diabolica repleti veniunt arguendi: quoniam praefati doctores in honorem beati Petri, et pro eius principatus amplitudine loquentes aut sunt Romani pontif. pro Christo martyrio coronati aut confessores gloriosi ab universa ecclesia venerati, aut sancti patres, aut in iure divino et humano ceteris in ecclesia Dei praestantiores doctores, periculosum valde esset et insanum tantorum sanctorum patrum traditiones postponere, immo tanquam falsas conculcare, et assertionibus adhaerere novellorum istorum magistrorum quorum caput et magister extitisse videtur Ocham et eius quidam discipulus Iarson nominatus qui praetermissis sanctorum patrum et doctorum ecclesiae expositionibus scripturam sanctam haereticorum more ad propriam voluntatem interpretantur, contra quos beatus Hieronym. in cap. Non afferamus 24. quaest. prima ait: Non afferamus stateras dolosas, ut appendamus quod volumus pro arbitrio nostro dicentes hoc grave hoc leve est, sed afferamus divinam stateram de scripturis sacris tanquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus. et in cap. Ridiculum distinctio 12. ait papa Nicolaus: Ridiculum et satis abominabile dedecus, ut traditiones quas antiquitus a patribus suscepimus infringi patiamur.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: Liber IV — De scismaticis et haereticis

Pars I: Prima pars — De schismate et schismaticis

Caput I: Cap. I. Quid sit schisma.

Caput II: Cap. II. In qua obiicitur contra posita in praecedenti capitulo.

Caput III: Cap. III. In quo respondetur obiectionibus factis.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ostenditur quomodo differat schisma ab haeresi.

Caput V: Cap. V. De grauitate peccati schismatis siue schismaticorum.

Caput VI: Cap. VI. De differentia grauitatis peccati inter schisma et haeresim.

Caput VII: Cap. VII. Quid spiritualis potestatis in scismaticis maneat.

Caput VIII: Cap. VIII. De poena scismaticorum.

Caput IX: Cap. IX. Quae scismata fuerunt in ecclesia.

Caput X: Cap. X. De multiplici uia sopiendi siue tollendi scismata.

Caput XI: Cap. XI. In quo declaratur an papa possit in scisma incidere uel esse scismaticus.

Caput XII: Cap. XII. De opinione quorundam quod propter scisma tollendum uerus et indubitatus papa possit compelli cedere, aut nolens cedere possit deponi.

Caput XIII: Cap. XIII. Quid in praefata quaestione dicendum uideatur secundum ueritatem, et respondetur rationibus in oppositum.

Caput XIV: Cap. XIIII. An omnes adhaerentes intruso siue antipapae ueniant scismatici dicendi.

Caput XV: Cap. XV. De forma obiurationis scismatis obseruanda, cum aliquis ad unitatem ecclesiae reuertitur.

Pars II: Secunda pars — De haeresi et haereticis

Caput I: Cap. I. In quo declaratur quid sit haeresis.

Caput II: Cap. II. In quo aliquae obiectiones ponuntur contra praefatam haeresis diffinitionem.

Caput III: Cap. III. In quo praefatis obiectionibus respondetur.

Caput IV: Cap. IIII. Quod haeresis in intellectu sit ut in subiecto ponenda, et de differentia inter haeresim sectam et superstitionem.

Caput V: Cap. V. De eo quod inquit apostolus, Oportet haereses esse, et quid utilitate ecclesiae ex eis accrescat.

Caput VI: Cap. VI. De triplici genere credibilium ad quod haeresis se extendit.

Caput VII: Cap. VII. In quo obicitur contra praedicta, et respondetur obiectionibus.

Caput VIII: Cap. VIII. Quid dicatur ueritas catholica.

Caput IX: Cap. IX. De multiplici genere siue gradu catholicarum ueritatum.

Caput X: Cap. X. De multiplici specie haeresum.

Caput XI: Cap. XI. De multiplici genere damnabilium propositionum.

Caput XII: Cap. XII. De uariis modis quibus quis dicitur haereticus.

Caput XIII: Cap. XIII. Quis proprie dicendus sit haereticus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo obiicitur contra descriptionem haeretici iam positam.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur obiectionibus praemissis.

Caput XVI: Cap. XVI. Quid sit pertinacia, et de uiginti modis quibus aliquis praesumitur pertinaciter errare contra fidem.

Caput XVII: Cap. XVII. De auditoribus diuersorum magistrorum tenentium contrarias opiniones, an excusentur a peccato opiniones eorum sequendo, etiam si sint contra ueritatem catholicae fidei.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo inuestigatur an omnis praelatus ecclesiasticus siue sit papa siue quicunque alius ipso facto quod factus sit uere et proprie haereticus sit praelatione priuatus.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponitur aliorum opinio contraria et obiecta contra primam opinionem.

Caput XX: Cap. XX. In quo respondetur ad rationes factas pro secunda opinione.

Caput XXI: Cap. XXI. Qui dicantur credentes haereticorum, fautores, receptores, et defensores eorum.

Caput XXII: Cap. XXII. De abiurationis forma obseruanda per haereticos cum contingit eos ad fidem et ad ecclesiam redire.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo narrantur uariae antiquae haereses ab ecclesia Dei condemnatae, et primo quae in prima synodo Nicena.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo narrantur haereses condemnatae in concilio Romano celebrato Romae post concilium Nicenum.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Gangrensi.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in secunda synodo uniuersali.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo ponuntur errores condemnati in concilio Milmitano.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo ponuntur errores condemnati in tertia synodo uniuersali, uidelicet Ephesina.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur haereses condemnatae in quarta synodo uniuersali.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur errores condemnati in synodo Toletana.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo ponuntur haereses condemnatae in quinta synodo uniuersali.

Caput XXXII: Cap. XXXII. In quo ponuntur errores condemnati in synodo prima Bracarensi.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur haereses condemnatae in sexta synodo uniuersali, et septima.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De haeresibus ab Isidoro descriptis lib. Ethymologiarum, et positis in decreto qui ab apostolis, et sanctis patribus uel conciliis damnatae dicuntur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De erroribus et haeresibus condemnatis in decretalibus.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo ponuntur haereses condemnatae in Sexto et in Clementinis.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. In quo ponuntur errores et haereses condemnatae in extrauagantibus Alexandri quarti et Honorii.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De erroribus et haeresibus Ioannis Wicleff et Io. Hus in concilio Constantiensi condemnatis.

Epilogus I: Auctoris peroratio

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work