Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Quod parum militent rationes factae contra hoc quod diximus de duplici potestate in ecclesia Dei, quae collectio dicitur omnium fidelium, facile est videre, cum enim ad divinam providentiam pertineat ut ordo servetur in rebus. Proprium enim est sapientiae omnia ordinate disponere. i. Metaphysicae. Unde Sapientiae 7. de sapientia dicitur, quod attingit a fine ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Congruus autem ordo est ut per superiora inferiora regantur dispensentur, et gubernentur. Patet hoc in natura corporali in elementis, quae regitur ex influentia corporis caelestis. Unde dicit philosophus i. Meteororum, quod tota regio elementalis contiguatur lationi astrorum ut omnis eius virtus inde gubernetur. Et Dyonisius 4. cap. de divinis nominibus inquit quod sol ad generationem visibilium corporum confert, et ad vitam movet, et nutrit, auget, et perficit. Hoc etiam patet in natura intellectuali, quoniam angeli inferiores illuminantur per superiores, ut docet idem sanctus Dyonisius in libro de caelesti Hierar. Et ita relinquitur debere esse in universitate hominum ut in eis ordo inveniatur, ut qui superiores sunt virtute, et eminentiores intellectu regant inferiores. Unde Augustini 3. de trinitate inquit. Quemadmodum corpora grossiora, et inferiora per superiora, et potentiora quodam ordine reguntur: ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem, et spiritus vitae rationalis peccatoris per spiritum rationalem iusti. Praeterea cum in omni pluritate ordinata naturale, et expediens sit, ut inquit Aristote. i. Politicae, quod aliquis principetur, et caetera sint subiecta, consequens est ut in universitate hominum hoc idem sit fatendum ut aliquis principetur, alii sint subiecti, in hoc autem consistit ordo, et ratio potestatis: ergo necessaria est danda in Republica fidelium aliqua potestas qua unus alios regendo, et gubernando ceteris praesideat. Quod vero praeter secularem sive laicam potestatem ponenda sit necessario etiam in populo Christiano spiritualis potestas manifeste ostenditur iuxta dominum. Durandum in tractatu suo de origine iurisdictionum sic. Pro quo praesupponitur quod potestas aliqua in Republica ad hoc ordinatur ut homines arceantur a malis, et inducantur ad bona. Unde 1. Petri 2. dicitur de potestate, quod est ad vindictam malorum, laudem vero bonorum. Et ad Romanos 12. dicitur. Vis non timere potestatem, bonum fac et habebis laudem nam principes sunt non timore boni operis sed mali. Quo praesupposito dicendum videtur quod si bona ad quae facienda homines debent arceri pertinerent solum ad praesentem vitam civilem, et politicam sufficeret ad regimen Christiani populi potestas secularis, nec aliqua alia esset necessaria: patet, quia per virtutes morales, et acquisitas, et maxime per prudentiam, et iustitiam quae debent esse in rectore, sufficit regi vita praesens moralis, et politica, et civilis sic praecise accepta: sed haec possunt inesse principi seculari habenti potestatem regendi quantum ad praesentem vitam, et civilem et politicam: ergo praeter potestatem secularem nulla alia potestas est necessaria ad regendum populum in vita civili, et politica sic praecise accepta. Sed quia vita fidelium, et Christianorum non solum tendit ad bona, et mala praesentis vitae, immo principaliter tendit ad bona futurae vitae, et ad ea quaerenda ordinat omnia bona praesentis vitae, secundum illud Matth. 7. Primum quaerite regnum Dei, et iustitiam eius. Summe etiam horret inter omnes poenas illam qua post mortem corporis anima et corpus finaliter mittentur perpetuo in gehennam ignis. Unde Matth. 4. dicitur. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, timete illum qui animam et corpus potest mittere in gehennam ignis. Et idem habetur Luc. 12. Et ideo inter fideles Christianos ne exorbitent a fine quem intendunt, et si erraverint in viam reducantur ad eam, necessaria est potestas ad quam pertineat eos ad finem praedictum dirigere, et deviantes corrigere, et ad viam rectam reducere non solum exhortationibus sed etiam poenis congruentibus. Et quia ad hoc non sufficit potestas secularis quae de se nihil novit de poenis, et praemiis vitae futurae, nec de meritis seu de meritis quae ad ea perducunt seu adducunt: ideo praeter potestatem secularem necessaria est in Christiano populo alia potestas, quae communi nomine spiritualis dicitur. Ceterum harum duarum potestatum necessitate in populo Christiano Hugo de sancto Victore libro de sacramentis, parte 2. ostendit sic dicens. Duae vitae sunt una terrena alia spiritualis. Ad vitam terrenam pertinent omnia quae terrena sunt, ad vitam spiritualem omnia quae spiritualia sunt. Ut autem in utraque vita iustitia servetur, et utilitas proveniat, primum utrinque distributi sunt qui utriusque bona secundum necessitatem vel rationem studio, ac labore acquirant: deinde alii qui ea potestate officii commissi secundum aequitatem dispensent, ut nemo fratrem suum in negocio supergrediatur, sed iustitia inviolata servetur. Si ergo non potest humana societas sine utraque vita manere necessaria est duplex potestas ad conservationem iustitiae, una quae praesit in terrenis ad ordinandam vitam terrenam, alia quae praesit in spiritualibus ad ordinandum vitam spiritualem, haec ille. Has autem duas potestates etiam tangere videtur apostolus ad Romanos 13. cum ait. Omnis anima subdita sit potestatibus sublimioribus. Quod exponens magister Nicolaus de Lyra ait, id est praelatis in spiritualibus, et principibus terrenis in temporalibus. His habitis dicendum est ad rationes in oppositum. Ad primam respondetur quod pluralitas principatuum quorum unus non subest alteri non est bona, sed non sic est in proposito, quoniam inter omnes Christianos principatus potestas principatus secularis aliquo modo subest potestati iurisdictionis spiritualis sive ecclesiasticae, ut in sequentibus ostendemus.
Ad secundam rationem respondetur quod non debet sufficere populo fideli qualis est populus Christianus, quod vivat virtuose quantum ad virtutes morales, et politicas, de quibus loquitur moralis philosophus, sed oportet quod vivat secundum virtutes theologicas quae dirigunt actus fidelium Christianorum ad beatam vitam. De qua vita, et virtutibus theologicis ad eam dirigentibus nihil novit ratio naturalis nec potestas secularis super eam fundata. Ad tertiam respondetur negando consequentiam, et hoc duplici ratione. Primo quia licet in populo Dei sive fidelium potestas secularis sub nomine regalis non legatur a Deo concessa sed permissa. tamen non sequitur quod potestas secularis simpliciter a Deo concessa, et praecepta non fuerit quod cum antequam fuerit rex institutus in Israel duces, et iudices fuerint in illo populo ex institutione divina qui populum iudicarent. Dicitur enim Deuterono. 16. Iudices, et magistros constitues in omnibus portis tuis quas dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio. Secundo consequentia praefata venit neganda, quoniam licet Saul constitutus fuerit rex contra voluntatem Dei hoc modo, quia scilicet non commiserit illum constituendum, non sequitur tamen propter hoc quod potestas regalis non fuerit a Deo, cum dicitur Sapientiae 8. Per me reges regnant etc. Et ad Romanum 13. dicat apostolus. Non est potestas nisi a Deo. Quia ergo constituto Saulis non fuit secundum voluntatem Dei qua illam fieri praecepisset sed desiderantibus permisisset, ideo secundum Augustinum in glo. dicitur non concessa sed permissa. Permissio autem dicitur de malo, et malum hoc fuit illi populo, quoniam bonum illius populi in hoc consistebat quod solus Deus regnaret super eum eo quod esset populus eius peculiaris. Unde 1. Regum 10. dicit Samuel filiis Israel petentibus regem. Vos proiecistis dominum hodie qui solus vos salvavit.
Ad quartam rationem respondetur iuxta sanctum Thomam in secunda secundae. Quod servitus qua homo homini subditur ad corpus pertinet, non autem ad animam quae libera manet. Nunc autem in statu huius vitae per gratiam Christi liberamur a defectibus animae, non autem a defectibus corporis, ut patet per apostolum ad Romanos 7. qui dicit de se ipso, quod mente servit legi Dei, carne autem legi peccati. Et ideo illi qui filii Dei per gratiam fiunt liberi sunt a spirituali servitute peccati, non autem a servitute corporali, qua temporalibus tenentur dominis astricti, ut dicit glosa super illud 1. ad Thimoth. 6. Quicunque sunt sub iugo servi etc. Vel dicendum ut supra Thom. et dominus Bonaventura dicunt in fine ii. sententia, quod Christus loquitur de se et eius discipulis qui nec servilis conditionis erant nec res temporales habebant de quibus dominis suis obligarentur ad tributa solvenda, et ideo non sequitur quod omnis Christianus huiusmodi libertatis sit particeps, sed solum qui sequuntur apostolicam vitam in hoc mundo possidentes et a conditione servitutis immunes. Unde in aliis Christianis qui vel sunt servilis conditionis vel abundant temporalibus bonis auctoritas illa non habet locum.