Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
1 Ceterum ecclesia pro amplitudine prolis suae coniunx sive uxor Christi appellatur. Unde de ea psal. cxxvii. dicitur. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Super quo versu dicit Aug. Uxor tua Christo dicitur, ergo uxor eius ecclesia cuius nos ipsi filii. Ubi notandum quod coniunx ista Christi, scilicet ecclesia pro sua amplissima dignitate in multis coniugibus memoria dignis in sacra scriptura figurata monstratur. Figurata quippe fuit primo in Eva coniuge primi parentis Adae. Unde ad Ephe. 5. doctor gentium coelestium conscius secretorum apostolus Paulus post commemorationem coniugii Adae et Evae subiungit. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo, et in ecclesia. Plane sicut in Eva matre viventium omnium figurata est ecclesia, quae omnium fidelium mater est, unde Aug. super illud psal. cxxvii. Ecce haereditas domini filii etc. dicit. Parit ecclesia filios coniunx Christi, in cuius figura Eva mater vivorum appellata est. Secundo figurata est in coniuge Abrahae, scilicet Sarra, quae secundum promissionem concepit, et peperit Isaac qui interpretatur risus Gene. 25. Unde glos. Genes. 20. Abraham Christum significat, Sarra ecclesiam. Abraham honoratur propter Sarre pulchritudinem, Christus propter ecclesiam. Unde mirabilis Deus in sanctis suis psal. lxvii. 2 Tertio figurata est coniunx Christi ecclesia in Rebecca coniuge Isaac, quae pulchram facie interpretatur. Et ecclesiae dicitur Cant. 2. Facies tua decora, unde glo. Greg. quae ponitur Gen. 2. super illo verbo. Introduxit Isaac eam, scilicet Rebeccam, in tabernaculum, dicit. Hanc Isaac in tabernaculum matris introduxit, et uxorem accepit, quia in loco synagogae de qua natus est Christus, ecclesiam diligit, ut quae cognatione, idest praedestinatione dilecta erat, amore coniuncta uxor fiat. Quarto figurata est in coniugibus Iacob, scilicet Rachele pulchra, et Lya laboriosa quae viro Patriarchas parturivit. Unde glo. super Gen. ca. xxix. Rachel pulchra facie, et venusto aspectu, iunior et pulchrior prius sterilis postea foecunda ecclesiam significat quae tempore posterior synagoga, sancta corpore, et spiritu est. Oculi eius decori, quia evangelium videre merueret. Quinto figurata fuit in Hester, quae repudiata regina Vasthi coniunx facta est Assueri regis, quae ut dicitur Hester. 2. Erat pulchra nimis et decora facie, ubi glo. inquit Hester interpretatur absconsa, edissa misericordia, hoc est gentium ecclesia, quae in abscondito cordis nutriens castitatem fidei misericordiam, et gratiam coram oculis domini invenit. Repudiata synagoga, quae in Oseae vocatur absque misericordia.
3 Praeterea cum ut iam dictum est sancta, et universalis ecclesia coniunx Christi sit, non autem sterilis sed sicut vitis abundans in lateribus domus suae, psal. cxxvii. patet aperte rationabiliter, quod mater sit omnium fidelium, mater omnium viventium in fide, et charitate Christi. Unde glo. super illud psal. lvii. Alienati sunt a vulva, erraverunt ab utero, glo. Vulva vel uterus charitas ecclesiae accipitur in qua conversi recipiuntur, et nascuntur dum fidei rudimenta suscipiunt, et paulatimque nutriuntur donec in eis formata veritate ad lucem generentur. Mater ergo est ecclesia omnium filiorum Dei, quare beatus Aug. li. de symbolo dicit. Si quis absque ecclesia inventus fuerit alienus erit a numero filiorum Dei, nec habebit Deum patrem qui ecclesiam noluit habere matrem. Ubi notandum quod ut ex glo. in hoc loco et super illud psal. cxxx. Sicut ablactatus super matrem suam colligitur. Sicut carnalis mater in sobole carnali quinque vicissitudines observat, et tempora, ita et in spirituali educatione sancta mater ecclesia eadem custodit. Primo enim puer concipitur, id est in utero nascitur. Secundo in utero alitur. Tertio in lucem emittitur. Quarto matris manibus gestatur, et lacte nutritur ut crescat. Quinto ablactatur, ut ad patris mensam accedat, ut sic validiori cibo alatur. Primum ergo tempus est conceptionis, secundum in utero alitionis, tertium emissionis, quartum portationis et lactationis, quintum ablactationis, ita de illis quos educat ecclesia. Primo enim in utero nascuntur, id est concipiuntur, dum rudimentis fidei instruuntur in catechismo, et exorcismo. Secundo in utero aluntur dum in fidei primordiis plenius informati proficiunt. Deinde tertio in lucem educuntur dum per baptismum regenerantur. Quarto quasi ecclesiae manibus portantur, et lacte aluntur donec a lacte sancti spiritus separati ad mensam patris accedant ut valido vescantur cibo scilicet pane angelorum, in principio erat verbum. Hinc est quod Abraham non in nativitate Isaac, non in circumcisione, sed in ablactatione magnum conuiuium dicitur fecisse, haec ibi. Quare beatus Aug. lib. de symbolo in fine ita de ecclesia loquitur. Sancta mater ecclesia in qua huius sacramenti determinatur auctoritas mater et virgo, corpore casta prole foecunda, sponsa Christi pie nutrit filios quos Deo patri dignos assignare contendit. Filii diligite tantam matrem. Filii boni nolite deserere vos continue requirentem, rependite vicem, amate amantem. tanta est, talis est, nobilis est regina prole foecunda est, non eam patiamini aut pessimorum servorum iniuriis insidiisque macerari, agite causas matris vestrae, exquirite eius amplissimam dignitatem, servus malus non insultet domino, haereticus arrianus non insultet ecclesiae, lupus est, agnoscite, haec Augu.
4 Ubi considerandum venit merito in hoc loco quomodo ecclesia non solum fidelium sed etiam ipsius Christi, cuius sponsa, et coniunx est, mater dicatur. Quod autem dicatur mater etiam ipse Christus ipsa veritas testatur, dicens. Quicunque enim fecerit voluntatem patris mei qui in coelis est ipse meus frater, et soror et mater est. Matth. xii. Frater quidem, et soror, quia geniti a Deo spiritualiter a quo ego naturaliter genitus, ipse quippe ut ait apostolus, primogenitus est in multis fratribus, glo. Fratres dignatus est vocare omnis qui per eius primatum in Dei gratia renascuntur. Posuit autem utrumque sexum ne foeminam videretur excludere. Mater vero quia in cordibus credentium me generavit verbo, et exemplo. Unde apostolus ad Gal. iiii. ait. Filioli mei quos parturio donec formetur in vobis Christus. Ne autem alicui videatur impossibile quod de ecclesia iam diximus, videlicet quod sit respectu unius, et eiusdem, scilicet Christi, filia, soror, coniunx, et mater; cum in carnalibus coniugiis nulla huiusmodi exempla reperiantur; est considerandum, quod ut inquit beatus Aug. super psal. cxxvii. tractans illud verbum. Filii tui sicut novellae olivarum. In istis carnalibus nuptiis, et coniugiis, alia uxor, alii filii, in ecclesia quae uxor ipsi filii. Ad ecclesiam enim pertinent apostoli, et in membris erant ecclesiae: ergo et in coniuge ipsius erant, et coniunx erant secundum proportionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo de illis dicitur cum recesserit ab eis sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi: ergo ipsa coniunx, et ipsa filii. Mirum dico fratres mei. In verbis autem domini invenimus quia quae uxor ipsa et filii. Ecclesiam enim et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse et matrem ipsius esse. Nam cum ei nunciaretur mater eius, et fratres eius stantes, respondit dominus et ait. Quae mihi mater aut qui fratres? Et extendit manus suas super discipulos suos, et ait. Ecce mater mea et fratres mei. Fratres erant, mater quomodo erant, addidit. Qui fecerit voluntatem patris mei, ipse mihi frater, soror, et mater est. Mater quomodo, nisi quia ipse Christus est in Christianis quos Christianos per baptismum quotidie parit ecclesia: ergo in quibus intelligis coniugem, in illis matrem, in illis filios. Haec Aug.