Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Consequenter contra id quod de ecclesia dictum est quod catholica sit, etiam arguitur multipliciter et primo sic.1 Tempore quo apostoli condiderunt symbolum, neque fides nec ecclesia erat per totum orbem diffusa: ergo sequitur quod ecclesia Christi non est dicta catholica illa ratione, quia scilicet per orbem totum extensa. Consequentia patet, antecedens etiam ostenditur ex eo quod antequam per orbem ad praedicandum apostoli diffunderentur symbolum condiderunt in quo tunc iam affirmaverant ecclesiam esse catholicam. Secundo2 sic, una et eadem est eccle- sia quae fuit apud patres veteris testamenti et quae apud nos est in novo testamento sed ecclesia antiquo tempore veteris testamenti non dicebatur catholica, cum in sola Iudaea notus esset Deus psal. lxxv. ergo videtur quod etiam nunc tempore gratiae ecclesia non venit catholica nominanda. Tertio3 sic. Ecclesia Romana dicitur universalis, ut in cap. in nomine Domini, distin. xxiii. licet non sit per orbem diffusa, ergo videtur quod ecclesia non sit dicenda catholica ea ratione, quod per totum mundum extensa sit et omnium gentium societate constituta. Quarto4 sic. Omnes ecclesiae particulares per orbem dispersae catholicae appellantur, ut in cap. quamvis, distin. xxi. ergo hoc non videtur esse proprium universali ecclesiae. Quinto5 sic, si ecclesia esset dicenda catholica, id est universalis, videretur quod pastor eius et rector scilicet Rom. pont. dicendus veniret universalis, sed hoc prohibetur, ut in c. nullus, et c. ecce, dist. xcix. expresse habetur.