Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
POSTQUAM probatissimis testimoniis ostendimus beatum Petrum apostolum inter apostolos habuisse primatum, et ecclesiae principem ac rectorem a Christo institutum esse, perscrutabimur consequenter quiquibus de causis fundamentum ecclesiae dictus sit. Dicimus autem quod etsi omnibus apostolis fundamenti vocabulum attributum legamus iuxta illud psalm. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis, gloss. 1. in apostolis. Et Apoc. 21. dicatur. Murus civitatis, id est ecclesiae habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum. Et hoc quia omnes apostoli fundaverunt ecclesiam in fide et doctrina Christi, sicut fundaverat apostolus Paulus qui dicebat 1. Corin. 3. Ut sapiens architectus fundamentum posui, gloss. fidem Christi non aliam. Nihilominus singulari quadam praerogativa beatus Petrus post Christum fuit et dictus est ecclesiae fundamentum. Unde Mathei 16. ita Christus singulariter Petro loquitur. Ego dico tibi Petre quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Quod verbum pertractans beatus Hyero. in commentario ita inquit. Tu mihi dixisti, tu es Christus filius Dei vivi, et ego dico tibi sermone non caelo et nullum opus habente sed dico tibi quia meum dixisse fecisse est, quia tu es Petrus. Sicut enim lumen apostolis donavit ut lumen mundi appellarentur, et caetera quae a domino dicta sunt vocabula, ita et Symoni qui credebat in petram Christum, Petrae largitus est nomen, ac secundum metaphoram petrae recte dicitur ei aedificabo ecclesiam meam super te, et hoc est quod sequitur, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, haec Hyero. Percurrentes autem nos plures sanctorum patrum expositiones et commentaria, invenimus multis rationibus sive considerationibus nomen fundamenti sive petrae Petro convenientissime apertissimeque attributum. Primo quidem ratione illius gloriosissimae confessionis, qua Christum prae ceteris omnibus apostolis Christum confessus est dicens Math. 16. Tu es Christus filius Dei vivi. Confessio certe omni laude digna, in qua totius ecclesiae fides offertur, ut inquit August. Christum enim et Deum verum ac hominem verum confitetur, ut inquit gloss. Confessio certe salutifera ac necessaria, absque qua nullus caelorum regnum ingreditur, ut inquit gloss. Hanc rationem tangit beatus Maximus in sermone apostolorum Petri et Pauli qui incipit. Gloriosissimos Christianae fidei principes, ita dicens. Hic est Petrus cui Christus dominus communionem libenter indulsit: ut enim sicut apostolus Paulus edocuit: petra autem erat Christus, ita per Christum Petrus factus est petra, dicente enim domino. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Nam sicut in deserto iussu dominico sitienti populo aqua effluxit e petra, ita universo mundo perfidiae ariditate lassanti de ore Petri fons salutiferae confessionis emersit, haec ille. Et Leo sanctissimus in sermone 2. ordinationis de hac Petri confessione ita loquitur. Tu es Christus filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingua quae dominum confitetur magisterio huiusmodi vocis imbuitur. Haec fides diabolum vincit, et captiuorum eius vincula dissolvit. Haec exutos mundo inserit caelo, et portae inferi adversus eam praevalere non possunt. Tanta enim divinitus soliditate munita est ut eam nec haeretica unquam corrumpere pravitas nec Pagana potuerit superare perfidia. Secundo beatus Petrus dictus est convenientissime ecclesiae fundamentum quia primus in nationibus fidei iecit fundamenta, ut inquit Ambro. in cap. Fidelior. 1. dist. Sive ut inquit beatus Anacletus in cap. In novo distin. 21. Primus ad fidem virtute suae praedicationis adduxit verboque instituit. Ipse enim apostolus Petrus primos Iudaeos, primos gentiles post Christi ascensionem ad Christi fidem convertit, unde die Pentecostes ob eius exhortationis verbum circiter Iudaeorum tria millia conversa baptismi sacramentum suscepisse leguntur. Act. cap. 2. ac deinde Cornelium Centurionem gentilem, et suos quasi gentium primitias baptizasse Actuum historia testatur. Tertio Petrus dictus est ecclesiae fundamentum propter constantiam singularem ac insuperabilem fidei firmitatem, de quo beatus Leo Papa tractans in sermone i. consecrationis suae illud Lucan. 22. Ecce Symon Sathanas expetivit vos, ita loquitur. Commune erat omnibus apostolis periculum de temptatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes cupiebat elidere, et tamen specialis a domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus si mens principis victa non fuerit in Petro. Ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro attribuitur per Petrum apostolis conferatur. Quarto beatus Petrus convenientissime ecclesiae dicitur fundamentum, quoniam aliorum omnium factus est fundamentum et firmamentum, unde dominus ait Luc. 22. Tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quod verbum pertractans beatus Amb. lib. 1. Homeliarum, et habetur in ca. Fidelior di. ita inquit. Fidelior factus est Petrus postquam fidem se perdidisse deflevit atque ideo maiorem gratiam repperit quam amisit. Tanquam enim bonus pastor tuendum gregem accepit, ut qui sibi ante infirmus fuerat fieret omnibus firmamentum, et qui se interrogationis temptatione mutaverat ceteros fidei stabilitate fundaret. Haec ille. Item Theophilus tractans praefatum verbum Confirma fratres tuos ita inquit. Hoc enim decet te qui mecum robur es et petra ecclesiae. Item Chrysostomus super illo verbo Math. 16. Tu es Petrus etc. ita proposito nostro alludit sic dicens. Vide qualiter Christus reducit Petrum ad excelsam de ipso intelligentiam. Haec enim promittit quae sunt propria Dei solius, scilicet solvere peccata, et ecclesiam immutabilem sive non convertibilem inter tot persecutionum et tempestatum procellas facere. Ad idem beatus Hilarius super eodem verbo ita loquitur. Est autem in nuncupatione novi nominis felix ecclesiae fundamentum digna aedificatione illius petra quae inferi leges, et tartari portas, et omnia claustra mortis dissolveret, haec ille. Item Damasus Papa scribens Stephano archiepiscopo sic inquit ad propositum. Sitis fratres charissimi firmamentum a Deo fixum, et immobile atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est omnium episcoporum apostolicam sedem esse constitutam, et verticem ecclesiarum. Tu es enim sicut divinum pronunciat veraciter verbum, Petrus, et super firmamentum tuum ecclesiae columnae quae episcopi intelliguntur, confirmatae sunt, et tibi claves regni caelorum commisi atque ligare et solvere potestatem et quae in caelis sunt et quae in terris promulgavi, haec ille. Item Leo Papa in sermone 3. ordinationis suae pertractans illud Math. 16. Et ego dico tibi quia tu es Petrus etc. ita pulchre ad propositum loquitur. Ego dico tibi, hoc est, sicut tibi pater meus manifestavit divinitatem meam, ita et ego nota facio tibi excellentiam tuam, quia tu es Petrus; i. cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest ponere aliud, tu quoque petra es quia mea virtute solidaris ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, super hanc inquit fortitudinem aeternum extruam templum, et ecclesiae meae caelo inserenda sublimitas in huius fidei firmitate consurget, haec ille. Ad idem est beatus Grego. Papa in epistola ad Syracusanum episcopum. Quis nesciat sanctam ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam, qui firmitatem mentis traxit in nomine ut Petrus a petra vocaretur cui veritatis voce dicitur. Tibi dabo claves regni caelorum. Item Pasce oves meas. Itaque cum multi sint apostoli pro ipsorum principatu sola apostolorum principis sedes in auctoritate convaluit. Quinto ecclesiae fundamentum Petrus dictus est propter eius cathedrae insuperabile magisterium, in qua ut in ca. In sede, et in ca. Haec est fides 24. q. 2. habetur extra maculam semper est catholica servata religio. Quocirca beatus Hyero. in cap. Quoniam vetus. Ibidem clamat cathedrae Petri communione consocior: super illam petram ecclesiam fundatam scio: quicunque extra hanc domum agnum comederit profanus est: qui in archa non fuerit, peribit regnante diluvio. Et Cyprianus qui cathedram Petri supra quam fundata est ecclesia deserit, in ecclesia esse non confidat. Sexto Petrus ecclesiae fundamentum dictus est ratione sui primatus, cuius sedis auctoritas quoddam fundamentum est ecclesiae ut dicit sanctus Thom. in fine 2. lib. sententiarum. Sedes enim Petri prima est a Christo, et super Christum fundata, ut in cap. Omnes dist. 22. a qua ipsa universi ordinis ecclesiastici dispositio pendet ac totius ecclesiastici aedificii altitudo post Christum consurgit. Ipsa enim est quae ut ait Nicolaus Papa in ca. Omnes dist. 22. Omnes sive patriarchae in cuiuslibet apicem sive metropoleon primatus aut archiepiscopatuum cathedras vel ecclesiarum cuiuscunque ordinis dignitatem instituit ac fundavit. Illam vero solus ipse fundavit, et supra petram fidei mox nascentis erexit qui beato Petro aeternae vitae clavigero terreni simul et caelestis imperii iura commisit. Et hoc modo videtur intelligendum illud quod Damasus in sermone de transfiguratione respondens Petro dicenti. Bonum est nos hic esse faciamus hic tria tabernacula dicit. Non te dominus tabernaculorum sed universalis ecclesiae constructorem constituit. Quocirca ut beatus August. in sermone quodam qui legitur in festo cathedrae sancti Petri inquit. Recte ecclesiae natale sedis Petri colunt quam apostolus pro ecclesiarum salute suscepit dicente domino. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Petrum itaque fundamentum ecclesiae nominavit, et ideo digne hoc fundamentum ecclesia colit supra quod aedificii altitudo consurgit, haec August. Item idem beatus August. in sermone quodam apostolorum Petri et Pauli qui de beato Petro loquens ita inquit. Petrus audire meruit: tamen dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Dignus certe qui aedificandis in domo Dei populis lapis esset ad fundamenta, columna ad sustentaculum, clavis ad regnum. Item idem August. et habetur in ca. pudenda inquit 24. quaest. 1. quod ecclesia est fundata in radice apostolicae sedis. Septimo beatus Petrus dictus est fundamentum ecclesiae ratione irrefragabilis firmitatis iudiciorum suae apostolicae sedis. De quo Origen. in gloss. super illud Math. sedecim. Quodcunque ligaveris, etc. dicit sic. Vide quantam potestatem habet petra supra quam aedificatur ecclesia, ut etiam iudicia eius maneant firma quasi Deo iudicante per ipsam. Item Maximus in sermone apostolorum Petri et Pauli qui incipit. Beatissimorum apostolorum etc. de hoc ita inquit. Quid etiam de Petro referam cuius est a Deo tanta approbata iustitia, tantaque ei attributa est potestas iudicandi ut in arbitrio eius poneretur caeleste iudicium? Perspicite ergo, et aestimare quanto sit nobis Petrus apostolus honore reverendus cuius sententiam in terris prolatam sempiterni iudicis aequitas non repellit. Et beatus Bernar. in sermone quodam apostolorum Petri et Pauli qui incipit. Petrus apostolorum princeps unus est quem praenobilitant singularis primatus insignia, clavicularius regni, caelorum lingua, fidei fundamentum, consummatus honor, et dignatio gloriosa, hominem in terris positum in caelis imperare, et inter angelorum choros iudiciariae potestatis exercere virtutem, et in terra ligandi et solvendi, nullas angelorum possidet, adest Petrus et ad eius arbitrium universitas orbis ligatur et solvitur, et praecedit Petri sententia sententiam redemptoris: quia non quod Christus hoc ligat Petrus, sed quod Petrus hoc ligat Christus, ipso ad ipsum attestante. Quodcunque ligaveris etc. O quam potens dignitas, quam digna potentia, iudicabit Petrus, et omnipotens Petri iudicia confirmat, et est in manu Petri manus altissimi, solusque ille efficitur familiaris Christi qui Petri familiaritatem habuerit, haec ille.