Summa de Ecclesia
Juan de Torquemada (1388–1468)
First published 1561
Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.
Titulus I: Titulus
Privilegium I: Privilegium
Epistola I: Epistola dedicatoria
Index I: Index copiosissimus
Prologus I: Prologus
Liber I: Liber I — De universali ecclesia
Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.
Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.
Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.
Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.
Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.
Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.
Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.
Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.
Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.
Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.
Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.
Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.
Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.
Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.
Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.
Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.
Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.
Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.
Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.
Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.
Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.
Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.
Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.
Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.
Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.
Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.
Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.
Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.
Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.
Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.
Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.
Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.
Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.
Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.
Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.
Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.
Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.
Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.
Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.
Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.
Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.
Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.
Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.
Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.
Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.
Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.
Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.
Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.
Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.
Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.
Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.
Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.
Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.
Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.
Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.
Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.
Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.
Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.
Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.
Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.
Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.
Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.
Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.
Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.
Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.
Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.
Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.
Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.
Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.
Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.
Liber II: Liber II — De ecclesia Romana et pontificis eius primatu
Caput I: Cap. I. Ostendens quod in ecclesia sit ordo.
Caput II: Cap. II. Ostendens quod talis ordo sit et debeat esse in ecclesia ut unus in ea superior sit princeps, ac rector existat.
Caput III: Cap. III. In quo ponuntur obiectiones qu[a]edam aduersariorum contra praedicta de unitate unius praesidentis, et capitis in ecclesia.
Caput IV: Cap. IIII. In quo confutatur praedicta aduersariorum responsio, et respondetur rationibus eorum.
Caput V: Cap. V. In quo ostenditur multiplici sacrae scripturae argumento quod beatus Petrus primatum inter apostolos habuerit.
Caput VI: Cap. VI. In quo inducuntur aliquae rationes ad idem, uidelicet ad probandum quod Petrus apostolus primatum habuerit super apostolos.
Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur improbationes quaedam aduersariorum contra fundamenta quae inducta sunt cap. 5. pro primatu beati Petri.
Caput VIII: Cap. VIII. In quo ponuntur aliae rationes aduersariorum contra beati Petri primatum ex euangeliis sumptae.
Caput IX: Cap. IX. In quo ponuntur aliquae aduersariorum rationes ex epistolis beati Pauli collectae.
Caput X: Cap. X. In quo sunt aduersariorum rationes contra Petri primatum sumptae ex actibus apostolorum.
Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad improbationes factas contra fundamenta quae inducta fuerunt cap. 7. pro primatu beati Petri.
Caput XII: Cap. XII. In quo respondetur rationibus supra ca. 8. factis contra beati Petri primatum quae ex euangelio sumi uidebantur.
Caput XIII: Cap. XIII. In quo respondetur rationibus sumptis ex epistolis Pauli.
Caput XIV: Cap. XIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum quae sumuntur cap. 10. ex actibus apostolorum.
Caput XV: Cap. XV. Quod beatus Petrus non solum inter apostolos sed super omnes fideles in toto orbe terrarum habuit principatum.
Caput XVI: Cap. XVI. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones contra id quod dictum est quod Romanus pontifex habeat uniuersalis ecclesiae primatum; et responsio ad illas.
Caput XVII: Cap. XVII. Quibus rationibus beatus Petrus fundamentum ecclesiae dictus est.
Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo aduersariorum obiectiones quaedam ponuntur contra hoc quod dictum est quod Petrus apostolus ecclesiae catholicae fundamentum uere dictus sit.
Caput XIX: Cap. XIX. In quo respondeatur ad superiores obiectiones aduersariorum.
Caput XX: Cap. XX. Quod beatus Petrus caput fuerit sanctae et uniuersalis ecclesiae.
Caput XXI: Cap. XXI. In quo aduersariorum ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est quod beatus Petrus caput fuerit uniuersalis ecclesiae.
Caput XXII: Cap. XXII. In quo improbatur aduersariorum praefata sententia et ostenditur qualiter ratio capitis respectu ecclesiae Petro conueniat ac eius successori.
Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum contra illud quod beatus Petrus fuerit caput ecclesiae sanctae catholicae.
Caput XXIV: Cap. XXIIII. De quorundam errore dicentium Petrum non fuisse caput uniuersalis ecclesiae licet bene singularium ecclesiarum particularium.
Caput XXV: Cap. XXV. In quo improbatur error praefatus aduersariorum.
Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo respondeatur rationibus inductis in fauorem erroris praefati.
Caput XXVII: Cap. XXVII. Quod papa aliquo modo dicendus sit sponsus ecclesiae uniuersalis.
Caput XXVIII: Cap. XXVIII. In quo obiicitur quod Papa non possit dici sponsus uniuersalis ecclesiae, et respondeatur ad obiecta.
Caput XXIX: Cap. XXIX. De tempore quo pontificali auctoritate beatus Petrus a Christo sublimatus ac consecratus sit.
Caput XXX: Cap. XXX. In quo ponuntur aliquae obiecta contra praedicta.
Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur ad obiectiones praefatas.
Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod solus Petrus inter apostolos a Christo immediate ordinatus, et factus fuerit episcopus.
Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta.
Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. In quo respondetur obiectionibus factis in superiori capitulo.
Caput XXXV: Cap. XXXV. Quod beato Petro in apostolici principatus amplitudine aliquis succedere debuit in ecclesia usque ad consummationem seculi.
Caput XXXVI: Cap. XXXVI. Quod beato Petro succedens in primatu et amplitudine apostolicae dignitatis sit Romanus pontifex.
Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quod Romanus pontifex sit Christi uicarius et locum eius teneat in terris.
Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. Quod Romanus pontifex primatum et amplitudinem dignitatis suae a Christo immediate habuerit.
Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.
Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad rationes superius factas, quod Romanus pontifex ex ordinatione apostolorum primatum habuerit.
Caput XLI: Cap. XLI. In quo respondetur ad obiecta aduersariorum quod Romanus pontifex ordinatione et dispositione sacerdotum, siue conciliorum primatum habuit.
Caput XLII: Cap. XLIII. In quo dantur responsa ad obiecta aduersariorum dicentium, quod dispositione et dono Constantini Romanus pontifex habeat primatum super alios.
Caput XLIII: Cap. XLIIII. In quo respondetur rationibus aduersariorum dicentium, quod a Cardinalibus pendeat primatus Romani pontificis.
Caput XLIV: Cap. XLV. Quod potestas papalis a nullo alio quam a Deo restringi possit nec amplari.
Caput XLV: Cap. XLVI. De errore quorundam aduersariorum dicentium papam non habere iurisdictionem coactiuam super fideles, et rationibus eorum.
Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo improbatur error praefatus.
Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo respondetur ad obiectiones aduersariorum suprapositas.
Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Romano pontifici ab omnibus Christi fidelibus parendum sit et obediendum.
Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta de obedientia debita Romano pontifici, et respondetur eisdem.
Caput L: Cap. L. De errore dicentium quod non sit obediendum statutis papalibus.
Caput LI: Cap. LI. De rationibus propter quas successores Petri Romani pontificis magis per electionem quam per carnis successionem aut institutionem praedecessoris ad pontificatum assumuntur.
QUan convenientissimum fuerit ut hi qui beato Petro in pontificatu in ecclesia successuri erant per electionem, et non per carnis successionem aut institutionem praedecessoris assumerentur ex multiplici capite colligere possumus. Primo hoc convenientissimum fuit, quoniam sicut ait Apostolus ad Heb. 8. translato sacerdotio necesse est ut etiam legis translatio fiat, ita necesse fuit ut etiam forma determinationis personae in summo sacerdotii pontificatu transmutaretur. In sacerdotio autem legali determinatio personae assumendae ad pontificatum fiebat per successionem originis sive carnis, quoniam soli de stirpe Aaron descendentes succedebant Aaron in pontificatu, sicut habetur Exod. xxviii.
Decuit ergo ut huiusmodi forma translato sacerdotio transferretur in aliam, ut iam non per carnis originem, sed per electionem assumptio fieret personae ad pontificatum. Hinc est quod dominus et Salvator noster Iesus Christus sacerdos et pontifex summus non ex Levi cui debebatur sacerdotium, sed ex Iuda cui de sacerdotio nihil pertinebat carnem assumpsit. Et hoc est quod Paulus apostolus ad Hebr. 7. designat di. In quo enim haec dicuntur, scilicet Christo Iesu de alia tribu est de qua nullus altari praesto fuit. Manifestum est enim quod de Iuda ortus sit dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Secundo convenientissime fuit scilicet propter spiritualitatem evangelici sacerdotii, cuius sane principatus qui summus est non carni, sed vitae merito debetur. Hanc rationem videtur tangere beatus Hieronym. in cap. Moyses 8. q. 1. Moyses amicus Dei cui facie ad faciem locutus est dominus potuit utique successores principatus filios suos facere et posteris propriam relinquere dignitatem: sed extraneus ex alia tribu eligitur Iesus scilicet Iosue, ut sciremus principatum in populum non deferendum esse sanguini sed vitae.
Tertio huiusmodi convenientia colligitur ex uniuersalitate evangelici sacerdotii. In hoc enim cum nulla sit differentia tribuum aut nationum, sed ut dicit Apostolus ad Galat. 3. Quicumque baptizati estis Christum induistis, non est Iudaeus nec Graecus, non est servus nec liber. Et ad Colo. 3. Ubi non Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus. Si autem per successionem carnis assumeretur pontifex nunquam posset indifferenter assumi de omni natione aliquis ad pontificatum sacerdotalem evangelicum, sed de una natione aut tribu quod universalitati evangelici sacerdotii minime conveniret.
Quarto convenientia huius colligitur ex qualitate vitae et sanctimoniae quae requiruntur in assumendo ad summum pontificatum. Oportet enim principem esse optimum et perfectum virtute, ut dicitur 2. ethic. et ut Hieronym. habet super Levit. et habetur in ca. licet 8. q. 1. quod qui praestantior est ex omni populo qui doctior, qui sanctior qui in omni virtute eminentior eligendus est. Per illam ergo viam melius est assumi universalis ecclesiae principem per quam convenit meliorem inveniri. Sed huiusmodi via est electio quae sequitur rationis maturam deliberationem: cum sit conclusio concilii, ut dicitur 3. ethic. Ergo melius est assumi principem et rectorem in ecclesia per electionem quam per originis successionem.
Quinto sic, quoniam periculosum valde est rem maximam fortunae committere, igitur principatum et potissime ecclesiasticum cum maximus sit, committere fortunae periculosum esse nemo ambigit. Sed hoc contingere videtur cum princeps assumitur per successionem generis: cum non sit necessarium quod bono bonus succedat: immo quandoque stultos sapientibus et sceleratissimos virtuosis succedere videamus.
Sexto convenientia ista colligitur ex utilitate Christiani populi cui praeficitur cuius sanitas multum pendet ex bonitate capitis et rectoris iuxta c. si papa dist. 40. Sed certius providetur populo de utili pastore et accommodo per viam electionis quam successionis carnis, ut manifestum est. Ergo convenienter per electionem providetur de Romano pontifice.
Septimo hoc arguitur convenientissimum: quoniam rationi naturali consonum videtur, quia nullus videtur iuste praeesse alicui multitudini nisi de eius consensu aut superioris ordinatione, aut provisione. De primo dicit Leo papa. Nulla ratio sinit, ut illi inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi a plebibus expetiti distinct. 23. in nomine domini. De secundo patet, quia ex quo aliquis ordinarie praesidet alicui multitudini iure suo potest ponere super eam quem vult in adiutorium sui et vice in loco sui quamdiu praeest. Christus autem ecclesiae suae immediate non providit nisi de Petro, unde per consequens quia non providit de persona nominatim successoris. Petri ecclesiae electionem dimisit, prout videtur haberi in capit. electionem distinct. 79. ubi sic Anacletus papa inquit. Electionem vero summorum pontificum, vel sacerdotum sibi dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concesserit.
Unde de iure naturali et quasi divino videtur esse quod papa non faciat sibi successorem, nec post mortem nec post resignationem quando non praeest, licet quandiu vivit papa possit loco sui ponere legatos et Vicarios ubi vult et sicut vult. Sic ergo patet quod tam iuri divino quam naturali consonum esse videtur quod ex electione universalis ecclesiae, vel illorum ad quorum de consensu universalis ecclesiae translatum est ius eligendi, sicut hodie sunt Cardinales ut in c. in nomine domini distinct. 23. et 79. ca. In fiat papa sive assumatur summus pontifex. Qui vero contingere posset discordia inter Cardinales, ideo ut non omnes simul concurrerent ad aliquem unum eligendum, ordinatum est in concilio universalis ecclesiae, ubi praefuit Alexander tertius, quod a duabus partibus concorditer electus haberetur pro Romano pontifice, ut in c. licet, de elect. Ex quibus manifeste apparet institutio erroris Ioan. Vicleff dicentis, quod electio papae a Cardinalibus per diabolum sit introducta. Ceterum quod nec conveniat assumi aliquem ad pontificatum per institutionem praedecessoris, potest colligi ex aliquibus.
Primo ex fallibilitate humani iudicii. Periculosum enim valde est, ut ex unius hominis iudicio qui errare potest et falli et fallere, summi pontificis institutio penderet. Christus autem qui Deus et homo est cum in suo iudicio falli non possit nec fallere: bene congruit ut ipse non concurrente aliorum iudicio pontificem in ecclesia per seipsum institueret atque ordinaret: quemadmodum beatum Petrum fecit. Quia vero alii homines falli et fallere possunt nisi a Deo spiritu sancto sint confirmati, ut errare non permittantur, ad omnem errorem evitandum conveniens fuit ut post Petri mortem quicunque promovendus esset in ecclesia pastorem, aut principem plurimorum discretorum maturo iudicio concurrente per electionem assumeretur. Nec obviat huic quod beatus Petrus successorem legatur instituisse s. Clementem ut in cap. Petrus 8. quaest. 1. habetur. Tum quia Petrus ita plenus erat spiritu sancto, ut in iudicio de aptitudine beati Clementis ad pontificatum inter omnes alios non falleretur. Tum secundo, quia cum ut ait historia, et habetur in cap. praefato Petrus in auribus totius ecclesiae Clementem instituerit, et ita omnium consensu interveniente videtur quod ipsa Clementis institutio fuerit etiam per modum electionis, nam ad consensum cleri et populi consuevit antiquitus fieri electio distinct. 63. cap. quanto, et cap. plures. Verum quia non omnes successores Petri futuri erant tales qualis Petrus fuit, forma ista providendi de successore poterat esse futuris exemplo perniciosa, sancti patres ordinarunt ut nulli liceret successorem sibi constituere. Hinc beatus Clemens mens intelligens hoc posteris futurum fore perniciosum exemplo, quod aliquis successorem eligeret, renunciaisse dicitur papatui et electus fuit Linus, ut habetur in glo. c. Si Petrus 8. quaest. 1. in §. his omnibus, ubi ut dicitur. Illud beati Petri apostoli ab illis valeat in argumentum sumi, qui talem sibi substituerunt qualem sibi successorem beatus Petrus quaesivit, verum quia officium non vitae, sed sanguini coepit deferri ad episcopum tales quisque successores quaerere coepit, qui vel odio populi vel a plebe docendi invenirentur. Idcirco in sacris canonibus constitutum est ne quisquam sui officii quaerat sibi successorem, sed populi electione. Quaeratur qui eorum utilitati digne deserviat, qui illorum utilitatem non sua lucra quaerat, qui Christo vellet semen suscitare non sibi divitias congregare, quod qui facere contempserit ab ecclesia repudiatur. Haec ibi.
Tertio conveniens fuit, ut per electionis viam assumeretur Petri successor ad pontificatum propter populi testimonium, quod in pastore eligendo convenientissime praeexigitur apostolo Paulo dicente 1. Thymot. 3. Oportet pastorem testimonium bonum habere ab his qui foris sunt. Super quo verbo dicit August. Non solum oportet pastorem habere testimonium a domesticis, verum etiam ab alienis iudaeis gentilibus et haereticis, ut qui detrahunt religioni salutem vitae eius detrahere non audeant. Hoc autem cum melius inquiratur et inveniatur hominum electione quam alia via: videlicet aut successione carnis, aut institutione praedecessoris, consequens est ut convenientissime Petri successores assumantur per viam electionis, quam aut successionis carnis, aut institutionis praedecessoris.