Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.
Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae
Prooemium I: PROOEMIUM
Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT
Articulus I: UTRUM ARS LOGICAE SIT NECESSARIA SIMPLICITER AD ALIAS SCIENTIAS ACQUIRENDAS
Articulus II: UTRUM LOGICA SIT VERA SCIENTIA ET ARS
Articulus III: UTRUM OBIECTUM FORMALE ET ADAEQUATUM LOGICAE SIT ENS RATIONIS, QUOD EST SECUNDA INTENTIO
Articulus IV: UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA SPECULATIVA VEL PRACTICA
Articulus V: QUOMODO DISTINGUATUR LOGICA DOCENS ET UTENS
Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO
Articulus I: QUID SIT ENS RATIONIS IN COMMUNI ET QUOTUPLEX
Articulus II: QUID SIT SECUNDA INTENTIO ET RELATIO RATIONIS LOGICA ET QUOTUPLEX
Articulus III: QUID SIT DISTINCTIO ET UNITAS RATIONIS RATIOCINATAE ET RATIOCINANTIS
Articulus IV: PER QUAM POTENTIAM ET PER QUOS ACTUS FIANT ENTIA RATIONIS
Constat potentias, quibus fit ens rationis, debere esse potentias operantes immanenter; nam quae transeunter operantur, patet facere aliquid extra intellectum existens. Potentiae autem immanentes aliae sunt cognoscitivae, aliae appetitivae. Et de appetitivis aliqui dixerunt etiam ex voluntate resultare entia rationis, ut Scotus, contra quem agit Caietanus 1. p. q. 28. art. 1. Quamvis Scotus loqui videatur de ente rationis non stricte, sed prout hoc nomen „ratio” comprehendit intellectum et voluntatem, in 3. dist. 26. q. 2. § Resp. Imo aliqui hoc extendunt ad quamlibet potentiam, unde resultat in obiecto extrinseca denominatio, eo quod existimant ens rationis in denominatione extrinseca consistere, de quibus diximus praec. art. De potentiis vero cognoscitivis dubitari potest, saltem de sensibus internis, ut de imaginativa vel phantasia, quia multa fingunt et imaginantur, quae sunt entia omnino ficta.
De actu vero formante ens rationis in duobus etiam potest esse dubium: Primo, an possit fieri per actum absolutum, qualis est operatio simplex, an requirat aliquem comparativum vel compositivum. Secundo, an requirat actum reflexum, quo cognoscatur de ipso ente rationis formato tamquam de obiecto cognito, ad hoc ut existat; an vero sufficiat actus directus, quo cognoscatur aliquid, quod non est ens, ad instar entis.
DICO PRIMO: Neque voluntas neque sensus externi formant entia rationis, ita quod ex vi actuum eorum habeant esse.
Conclusio est certa et probatur unica RATIONE, quia tam voluntas quam sensus externi non formant suum obiectum, sed extra se supponunt formatum. Ergo non fingunt aliquid intra se, sed si respiciunt obiectum fictum, ab alio supponunt esse fictum et formatum.
Antecedens patet in voluntate, quae supponit obiectum propositum per cognitionem, sive sit verum sive apparens; ergo ipsa non facit obiectum, sed in obiectum propositum fertur. Sensus vero externi feruntur in obiecta extra se posita, non intra se; quidquid autem habet esse extra potentiam cognoscentem, non est ens rationis.
Nec obstat, quod sensus falli videatur in multis, atque adeo ficte cognoscere. Non enim fallitur sensus externus in se, sed occasionaliter dicitur falli, quia praebet occasionem intellectui, ut fallatur, sicut visus videns aurichalcum non fallitur iudicando, quod sit aurum, sed hoc iudicium pertinet ad intellectum. Visus autem solum apprehendit illam apparentiam coloris aurichalci, in quo falsitas aut fictio non est.
DICO SECUNDO: Sensus interni non formant entia rationis formaliter loquendo, licet materialiter repraesentare possint id, ad cuius instar formatur aliquod ens fictum, quod est materialiter formare entia rationis.
Dicimus „formaliter loquendo” non formare illa, id est discernendo inter ens rationis et ens reale, et concipiendo id, quod non est ens, ad instar entis realis. Materialiter autem cognoscere ens rationis est attingere, sed non discernere inter id, quod rationis et realitatis est. V. g. imaginativa potest formare montem aureum et similiter animal compositum ex capra, leone et serpente, quod est chimaera. Sed in istis solum attingit id, quod sensibile seu quoad sensum repraesentabile est. Quod autem habeant habitudinem ad non ens et ex ista habitudine entia ficta seu rationis dicantur, quod est formaliter discernere inter ens et non ens, sensus internus non attingit.
RATIO videtur manifesta, quia sensus internus non potest ferri in aliquid nisi sub ratione sensibilis; quod autem id, quod sibi repraesentatur ut sensibile, opponatur enti reali, ad ipsum non pertinet iudicare, quia non concipit ens sub ratione entis. Quod autem aliquid accipiatur tamquam ens fictum, formaliter consistit in hoc, quod cognoscatur nihil entitatis habere in re, et tamen ad instar entis attingi; alioquin non discernitur inter ens reale et ens fictum, sed solum attingitur illud, ad cuius instar formatur ens rationis. Quod quando est aliquid sensibile, non repugnat a sensu cognosci, sed ad sensum solum pertinet id, quod in illo de sensibilitate est attingere, habitudinem vero ad non ens, cuius loco subrogatur et unde fictum habet esse, ad sensum non pertinet, et ideo ens fictum sub formali ratione ficti ab ente vero non discernit.
Quod vero ens fictum materialiter possit cognoscere sensus, constat manifeste. Non quidem, quia sensus etiam externus potest v. g. cognoscere colorem fictum seu apparentem, quia iste color, licet apparenter sit color, non tamen est ens fictum, sed verum et reale, scilicet aliquid ex luce resultans. Sed ex eo probatur, quia sensus internus multa ad invicem componit, quae extra se nullo modo sunt aut esse possunt. Cognoscit ergo aliquid, quod in se est ens fictum, licet ipsam fictionem non apprehendat, sed solum id, quod in illo ente ficto tamquam sensibile se offert. Privationem autem proprii obiecti, ut tenebras, sensus non percipit fingendo illas ad modum entis, sed actuum videndi non eliciendo.
DICO TERTIO: Intellectus indiget aliquo actu comparativo, ut entia rationis formentur et dicantur formaliter esse et non solum fundamentaliter.
Haec conclusio sumitur ex Divo Thoma 1. Periherm. lect. 10.,1 ubi inquit, quod «huiusmodi intentiones (de universalibus loquebatur) intellectus format, secundum quod comparat eas ad res, quae fiunt extra animam». Et q. 7. de Potentia art. 11.2 inquit, quod relationes rationis aliae sunt, quas intellectus invenit et attribuit rebus intellectis, aliae vero, quae consequuntur modum intelligendi, licet illum modum intellectus non adinveniat, sed ex modo intelligendi consequatur. Et primas quidem relationes ratio adinvenit considerando ordinem eius, quod est in intellectu, ad res, quae sunt extra, vel etiam ordinem intellectum ad invicem; aliae vero consequuntur ex eo, quod intellectus intelligit unum in ordine ad aliud. Ergo omnes intentiones existimat D. Thomas formari per aliquem actum comparantem.
ET RATIO conclusionis est, quia omne ens rationis vel est relatio vel aliqua negatio. Si relatio, debet comparative apprehendi ad terminum. Si negatio, debet concipi positive ad instar entis, quod est comparative ad alterum. Quae negatio si concipitur absolute, non concipitur positive, cum in se nihil positivum sit. Debet ergo concipi ad modum entis, non solum quia ex parte principii cognoscendi per speciem realem concipi debet, sed etiam quia ex parte termini cogniti debet accipi ad instar entis. Et hoc exigit aliquam notitiam comparativam, sicut quando concipio Romam ad instar Toleti, comparative concipio Romam et non absolute, quia connotative et respective ad aliud. Ita quando negationem concipio ad instar entis, non absolute, sed respective et comparative concipio illud. Relatio autem rationis quia positive de se dicitur et non negative, aliunde indiget comparativa cognitione, scilicet quia relatio comparatio quaedam est ad terminum, et rursus quia ad instar relationis realis concipitur, licet in se positive dicatur.
Nomine autem actus comparativi non solum intelligimus comparationem compositivam vel iudicativam, quae pertinet ad secundam operationem, sed quamcumque cognitionem, quae cum connotatione et ordine ad aliud concipit, quod etiam extra secundam operationem fieri potest, ut quando apprehendimus relationem per ordinem ad terminum. Potest etiam fieri ens rationis per comparationem compositivam aut discursivam. Imo quia de caecitate intellectus affirmat, quod est, probat Philosophus et D. Thomas 5. Metaph. lect. 9.3 et alibi saepe, quod caecitas est ens rationis. Per illam ergo enuntiationem, qua de non ente affirmatur aliquid, positive concipitur ac si esset ens, scilicet per connotationem ad verbum „est”.
Et dixi in conclusione, «ut entia rationis dicantur formaliter esse et non solum fundamentaliter». Nam fundamentum relationis rationis non requirit istam comparationem, ut patet, quando simplici abstractione denudatur natura a conditionibus individuantibus, et tamen ibi non est actus comparationis, sed sola praecisio ab inferioribus. Sed tunc universale non est universale logicum formaliter, sed metaphysicum, quod est fundamentum intentionis logicae, ut infra q. 4. dicetur.
Unde colliges, quod in relationibus rationis contingit fieri denominationem, etiam antequam actu cognoscatur per comparationem ipsa relatio, solum per hoc, quod ponatur fundamentum. V. g. natura denominatur universalis hoc ipso, quod abstrahitur, etiam antequam actu comparetur; et litterae in libro clauso sunt signum, etiamsi actu non consideretur relatio signi, quae est rationis; et Deus denominatur Dominus, etiamsi actu non consideretur relatio dominii, sed ratione potentiae dominativae. In quo differunt relationes rationis a realibus, quia reales non denominant nisi existant, sicut non dicitur aliquis pater, nisi actu habeat relationem ad filium, nec similis, nisi habeat similitudinem, etiamsi habeat fundamentum. Cuius ratio est, quia in relationibus rationis esse actuale ipsarum consistit in actualiter cognosci obiective, quod non provenit ex fundamento et termino, sed ex intellectu. Unde multa poterunt ratione fundamenti dici de subiecto sine resultantia relationis, quia haec non sequitur ipsum fundamentum et terminum, sed cognitionem. In relationibus vero realibus cum relatio naturaliter resultet ex fundamento et termino, nihil convenit ex vi fundamenti in ordine ad terminum nisi media relatione. Intelligimus autem convenire denominationem hanc ratione fundamenti proximi absolute loquendo, sed non omni modo, quia non sub illa formalitate, qua denominatur a relatione ut cognita et existente; denominatur enim Deus ante relationem Dominus, sed non relatus. Quod in relationibus realibus non contingit, quia non existente relatione nullo modo denominant in ordine ad terminum.
DICO ULTIMO: Cognitio formans ens rationis non est reflexa respiciens ipsum tamquam rem cognitam ut quod, sed illa cognitio directa, quae ipsum non ens reale vel quod realiter relativum non est, denominat cognitum ad instar entis vel relationis realis, dicitur formare vel ex illa resultare ens rationis.
RATIO est manifesta, quia talis cognitio, qua ipsum ens rationis denominatur cognitum reflexe et tamquam quod, supponit ens rationis formatum, siquidem super ipsum fertur tamquam super terminum cognitum. Ergo talis cognitio reflexa non primo format ipsum, sed supponit formatum et quasi speculatur ipsum ens rationis. Unde ab intentionibus sic reflexe cognitis non fit denominatio in cognoscentem, sicut quando angelus vel Deus intelligit hominem syllogizare aut propositionem formare, non propterea dicitur Deus syllogizare vel enuntiare, et tamen intelligit quasi in actu reflexo et signato ipsum syllogismum et propositionem et intentiones logicas. Et idem est, quando aliquis intelligit istas intentiones speculando naturam earum; tunc enim non formantur ipsae intentiones speculatae, sed super ipsas fundantur aliae, quatenus cognoscuntur in universali vel per modum praedicationis etc. Et ita dicit S. Thomas opusc. 42. cap. 3.,4 quod tunc efficitur ens rationis, quando intellectus nititur apprehendere, quod non est, et ideo fingit illud, ac si ens esset. Et in 1. Sentent. dist. 2. q. 1. art. 3.5 dicit, quod intentiones consequuntur «ex modo intelligendi rem extra animam». Non ergo cognitio reflexa, qua praecise ens rationis denominatur cognitum ut quod, sed qua denominatur cognitum ad instar entis id, quod non est, formaliter et per se primo format ens rationis.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Primo arguitur: Nam multae aliae potentiae praeter intellectum versantur circa non entia, attingendo illa et ordinando ad instar entis realis; ergo etiam formabunt entia rationis.
Antecedens probatur in voluntate et sensu interno. Nam voluntas tendit appetendo in bonum apparens, quod non est bonum in re; ordinat etiam unum ad aliud ut medium in finem, quod aliquando vere non est medium nec vere ordinatur. Ergo comparat unum alteri comparatione non existente in re, quod est formare ens rationis.
Similiter sensus, praesertim internus, comparat unum alteri, formando propositiones et discursus circa singularia, et ex speciebus diversis format ens fictum, ut ex auro et monte montem aureum, ut docet D. Thomas 1. p. q. 12. art. 9. ad 2. Ergo cognoscit entia ficta. Et generaliter ex omni sensu consequitur denominatio extrinseca cogniti, quae est ens rationis.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad probationem respondetur, quod voluntas cum feratur in obiectum cognitum et apprehensum, formaliter non cognoscit illud nec dat illi esse per cognitionem, sed solum id, quod resultat ex actu appetitus, est aliqua denominatio extrinseca, quae quidem est ens rationis fundamentaliter; quando autem actu cognoscitur ad instar formae seu relationis realis, tunc existit actu. Bonum ergo apparens voluntas ipsa non fingit, sed cognitum et sibi propositum supponit, et sic non format ipsum. Ordinatio autem medii ad finem etiam sibi proponitur ab intellectu, ipsa vero solum appetendo ordinat, non agnoscendo. Talis autem ordinatio ponit quidem denominationem extrinsecam in re ordinate volita, non formaliter reddit ens rationis cognitum.
Ad id, quod additur de sensu, respondetur, quod sensus internus ita comparat unum alteri formando propositionem et discursum, quod ipsam ordinationem praedicati et subiecti, et antecedentis ad consequens formaliter non cognoscit discernendo relationem fictam a reali. Et similiter montem aureum cognoscit quantum ad id, quod sensibile est in illis partibus repraesentatis auri et montis, non quantum ad rationem fictionis, ut distinguitur a realitate. Quod est cognoscere non formaliter id, quod in ratione entis fingitur, sed materialiter id, ad cuius instar fingitur, quod in se non est. Denominatio autem extrinseca, quae sequitur ad cognitionem sensus, in quantum denominatio extrinseca non est formaliter relatio rationis, sed fundamentaliter, tunc autem est formaliter, quando ad instar relationis cognoscitur.
Secundo arguitur: Simplex apprehensio intellectus etiam non comparat neque discernit rationem ficti a ratione entis veri, quia alias non esset simplex apprehensio, sed comparativa seu compositive cum altero. Ergo non format ens rationis formaliter loquendo, sicut neque sensus interni.
Et confirmatur, quia simplex apprehensio non est fictio; fictio enim falsitati subiecta est, simplex autem apprehensio semper est vera, quia praecise repraesentat rem, ut est in se seu ut proponitur sibi. Ergo eius obiectum non est ens fictum, et consequenter neque ens rationis.
RESPONDETUR, quod simplex apprehensio non comparat unum alteri affirmando vel negando, bene tamen discernendo unum ab alio et ordinem unius ad alterum attingendo, sicut cognoscit relativa et attingit definitionem rei et congruitatem terminorum ac praedicamentorum distinctionem. Unde in praedicamentis secundum Philosophum agitur de simplici apprehensione, ut dicit S. Thomas 1. Periherm. lect. 1.6 Habet ergo sufficientem comparationem ad formandum ens rationis. Sensui autem interiori non negamus formationem entis rationis ex defectu comparationis, sed ex defectu universalitatis cognoscendi, quia non cognoscit universaliores rationes discernendo inter ens verum et fictum, quod tamen facit simplex apprehensio; discernit enim praedicamenta ab iis, quae in praedicamento non sunt.
Ad confirmationem dicitur, quod simplex apprehensio non est fictio per modum enuntiationis affirmando vel negando, in quo consistit fictio, quae est deceptio seu falsitas; sed bene potest esse fictio per modum formationis, apprehendendo aliquid, quod in re non est, seu rem impossibilem ad modum entis et discernendo ipsum ab ente vero et reali. Unde non semper apprehendit rem, ut est in se, quasi numquam ad instar alterius, cum plura apprehendamus per proprios conceptus, sed per connotativos; sed apprehendit, ut est in se, id est sine additione compositionis, ratione cuius dicitur etiam, quod simplex apprehensio non est falsa, quia formaliter non iudicat neque enuntiat, in quo solum consistit veritas vel falsitas formalis. Bene tamen potest aliquid, quod non est, apprehendere ad instar eius, quod est, sine hoc, quod affirmet vel neget.
Ultimo arguitur: Nam ens rationis etiam sine actu comparativo potest existere, ergo et formari.
Antecedens probatur: Nam imprimis quando in ipso exercitio formatur aliqua propositio vel syllogismus, resultat secunda intentio et ipsa propositio denominatur esse, et tamen tunc non cognoscitur comparative relatio ad suum terminum vel ad instar relationis realis. Item quando ipsum ens rationis reflexe dicitur cognitum, per hoc cognosci habet esse, siquidem obiective terminat cognitionem, quod est obiective existere. Nec est aliqua ratio, cur natura realis in communi concepta et cognita dicatur esse obiective, ens autem rationis cognitum in communi non dicatur existere obiective. Cognoscitur autem in communi, quando reflexe et in actu signato redditur cognitum. Denique Philosophus in 5. Metaph.7 et Divus Thomas ibi lect. 9.8 dicunt, quod caecitas et quodlibet ens rationis dicitur esse ex hoc, quod vera est propositio, qua dicimus: «Caecitas est». Sed quando formatur haec propositio, non consideratur privatio ad instar entis nec fit ille actus comparativus; ergo sine tali actu existit formaliter ens rationis.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad primam probationem dicitur, quod quando formatur propositio, non est adhuc formaliter secunda intentio propositionis, sed fundamentaliter proxime; sicut quando abstrahitur natura universalis a singularibus, nondum est intentio universalitatis, sed fundamentum eius. Denominatur tamen propositio et syllogismus hoc ipso, quod formatur in exercitio, sicut denominatur aliquid universale metaphysicum hoc ipso, quod abstrahitur. Nam, ut supra9 diximus, denominatio formae rationis etiam ex ipso fundamento proximo potest haberi, antequam formaliter cognoscatur et existat forma rationis.
Ad secundam probationem dicitur, quod ens rationis quando cognoscitur reflexe, existit obiective, ut denominatum extrinsece in esse cogniti, non ut primo formatum. Terminare autem cognitionem quasi extrinsece et tamquam id, super quod cadit cognitio, non est formari in ratione entis, sed formatum supponi, et sic praesuppositum denominari a cognitione reflexa, quae est quasi secunda, non prima respectu entis rationis. Quando autem cognoscitur ens rationis in communi, non dicitur formari, quia iam formatum supponitur; sed formatur ipsa universalitas seu communitas, sub qua cognoscitur. Natura autem realis quando cognoscitur in universali, non ipsa est, quae formatur, sed universalitas eius, quae tunc primo ad instar relationis accipitur, cum obiectum relative cognoscitur ad inferiora.
Ad ultimam probationem dicitur, quod quando formatur illa propositio: «Caecitas est», in ipso exercitio consideratur caecitas ut existens, atque adeo ad instar entis realis, et sic formaliter tunc est ens rationis, et tunc cognoscitur comparative tam respectu sui praedicati quam respectu eius, ad cuius instar concipitur ut existens.10