Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.


Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae

Prooemium I: PROOEMIUM

Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT

Articulus I: UTRUM ARS LOGICAE SIT NECESSARIA SIMPLICITER AD ALIAS SCIENTIAS ACQUIRENDAS

Articulus II: UTRUM LOGICA SIT VERA SCIENTIA ET ARS

Articulus III: UTRUM OBIECTUM FORMALE ET ADAEQUATUM LOGICAE SIT ENS RATIONIS, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Articulus IV: UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA SPECULATIVA VEL PRACTICA

Articulus V: QUOMODO DISTINGUATUR LOGICA DOCENS ET UTENS

Varie et obscure loquuntur auctores de ista distinctione Logicae docentis et utentis. Dicitur autem Logica docens, quatenus scientifice docet regulas dirigendi intellectum, utens vero, quatenus executioni eas tradit in hac vel illa materia. Et sumpta est haec divisio utentis et docentis in Logica, quia sicut ea, quae directiva sunt in practicis, et regulas tradunt et usum habent, ita Logica, quae in speculativis est directiva, haec duo habet.

ET RATIO CONTROVERSIAE ad duo reducitur: Primum ex parte materiae, an usus et doctrina in Logica versentur circa eandem materiam, sive demonstrativam sive opinativam, an solum in topica. Secundum ex parte formae, an pertineat ad eundem habitum et principium formale doctrinae et usus Logicae.

Ut autem ista obscuritas declaretur, unum tantum oportet advertere ex doctrina D. Thomae, nempe quod TRIPLEX USUS LOGICAE potest attribui. Primus est, quo praebet aliis scientiis modum procedendi artificiose per formam syllogisticam; siquidem ad ipsam pertinet modum procedendi praebere aliis scientiis, ne errent, et opera rationis dirigere instrumenta speculationis praebendo, ut ex Philosopho docet D. Thomas 2. Metaph. lect. ult. et opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 2. et 1. Poster. lect. 1. et alibi saepe.

Secundus usus est ipsius Logicae docentis, quando praebet aliis scientiis principia, et non solum formam syllogisticam, ad probationes aliquas deducendas, sicut etiam aliae scientiae ex aliis adiuvantur assumendo illarum principia, praesertim a Metaphysica. Et hunc usum convenire Logicae docet D. Thomas opusc. 70. q. 6. art. 1., ubi inquit, quod aliquando utimur Logica, prout est docens, in aliis scientiis, quia scilicet praebet aliis principia aliqua ad probandum, sicut ex intentionibus generis aut speciei vel oppositi probamus aliquid in aliis scientiis. Et in 1. Poster. lect. 20. de hoc ipso ponit exemplum: «Sicut probamus», inquit, «amorem et odium pertinere ad concupiscibilem, quia contraria sunt circa idem, quae probatio sumitur ex principio logico, scilicet ex natura contrarietatis».

Tertius usus Logicae est ipsi specialissimus, quatenus praebet usum in aliis scientiis seu materiis probabiliter disputandi sine hoc, quod procedatur demonstrative et resolutive usque ad prima principia. Et tunc proprie dicitur Logica utens, ut distinguitur a demonstrante et docente, eo quod demonstrans non praecise utitur discursu sistendo in eo, sed pervenit resolvendo usque ad prima principia, quae discursu non probantur, sed sunt terminus discursus. Utens autem discursu, sed non demonstrans, ita utitur et sistit in discursu, quod non pervenit ad terminum discursus, qui est resolutio usque ad prima principia, et hoc pertinet ad processum disputativum seu tentativum, quando inquirendo, non autem resolvendo proceditur. Et ita vocatur probabilis processus, quia non cum certitudine ultimae resolutionis usque ad principia fit. Hic est actus Logicae utentis, et sic explicat illum D. Thomas opusc. 70. q. 6. art. 1. dicens Logicam utentem esse, quae utitur discursu, sed non termino discursus, qui terminatur in principia per se nota, ubi cessat usus rationis discurrentis.

His positis certum est Logicam utentem, sumpto usu primo vel tertio modo (quia secundus pertinet ad docentem, quia ad doctrinae exercitium spectat commodare aliis sua principia, ut demonstrent), non denominari formaliter scientiam: In tertio quidem modo, quia solum probabiliter seu disputative, non resolutive procedit. In primo autem modo, quia ille usus Logicae non est demonstratio, quae solum denominat scientiam, sed applicatio et concursus disponens syllogisticam formam, sive in materia demonstrativa sive in topica, unde non est determinate usus scientiae et demonstrationis. Circa difficultates vero positas

DICO PRIMO: Logica utens, sumpto usu primo modo, habet dirigere non solum partem topicam, sed etiam demonstrativam, imo hanc maxime.

Et utimur verbo „dirigere”, licet aliqui in hoc sensu appellent illam non utentem, sed dirigentem, ut evitemus quaestionem de nomine, quia usus Logicae in hac parte directio est, sicut scientiae superiores et artes architectonicae pro actu seu usu proprio habent dirigere alias inferiores.

Et ita haec conclusio docetur a D. Thoma tum in 1. Poster. lect. 1., ubi non solum alia opera rationis, sed etiam specialiter partem ipsam iudicativam seu demonstrativam a Logica dirigi affirmat. Tum etiam, quia omnibus scientiis (quae utique demonstrative procedunt) ministrare Logicam instrumenta speculationis docet in opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 2.; et 2. Metaph. lect. ult. docet, quomodo Logica praebeat modum sciendi omnibus scientiis. Ergo in hac parte non est restringendus usus Logicae ad solam partem topicam, sed etiam ad demonstrativam.

ET RATIO EST constans, quia demonstratio non minus exigit structuram syllogismi et bonitatem consequentiae, regulatam secundum regulas et principia Logicae, quam reliqui syllogismi probabiles. Ergo talis dispositio et forma artificiosa in demonstrationibus derivatur a Logica; siquidem ex principiis et regulis Logicae dependet tam ex parte formae, quae regulatur per „Dici de omni” et „Dici de nullo” aliisque principiis disponentibus syllogismum, quam ex parte materiae, quia demonstratio debet uti propositionibus necessariis et per se, quod maxime Logica considerat in posterioristica resolutione.

Nec obstat, quod istae demonstrationes etiam ut recte dispositae effective procedunt a particularibus scientiis disponentibus syllogismum, a Logica autem solum pendent directive. Hoc, inquam, non obstat, quia non determinamus modo Logicam influere in demonstrationes aliarum scientiarum effective eliciendo illas, sed sufficit, quod directive, sicut prudentia influit in virtutes non elicitive, sed imperative. Aut si effective Logica influit, non est influxus causae principalis demonstrantis, sed coadiuvantis et ministrantis, sicut virtutes eliciunt actum moralem a prudentia regulatum, sive ille modus regulationis in actibus virtutum effective sit a prudentia per impressionem realem in virtutes morales, sive solum directive; hoc enim non pertinet ad praesens, sed ad illam quaestionem, an imperium superioris potentiae seu virtutis in inferiora, quae movet, fiat per effectivam impressionem. Sed quidquid sit de hoc, constat, quod etiam respectu syllogismi opinativi et probabilis Logica non magis influit dispositionem syllogisticam effective et elicitive, quam in syllogismum demonstrativum, sed directive; et hanc eandem directionem seu usum dicimus habere Logicam in syllogismo demonstrativo.

DICO SECUNDO: Logica utens tertio modo accepta solum versatur circa partem topicam et sophisticam, id est processu non resolutivo, sed probabili seu probativo et disputativo. Et si talis usus fiat in aliis scientiis ex principiis talium scientiarum, disputando ex illis et non resolvendo, talis usus pertinet ad Logicam solum directive; si autem procedat ex principiis ipsius Logicae talis disputatio non resolutiva, non solum directive, sed elicitive erit a Logica, quasi actus secundarius et imperfectus.

Hanc conclusionem intendit S. Thomas in 4. Metaph. lect. 4., dum inquit, «quod Logica secundum quod est docens, habet considerationem de istis intentionibus, instituens modum, quo per eas procedi possit probabiliter in singulis scientiis, et sic est scientia. Utens vero est, secundum quod modo adiuncto utitur ad concludendum aliquid in singulis scientiis probabiliter, et sic recedit a modo sciendi». Expressius autem hoc tradit D. Thomas opusc. 70. cit. q. 6. art. 1., ubi docet, «quod aliquando dicitur processus rationalis ex termino, in quo sistitur procedendo. Ultimus autem terminus, ad quem rationis inquisitio perducere debet, est intellectus principiorum, in quae resolvendo iudicamus; quod quidem quando fit, dicitur demonstratio. Quando autem inquisitio rationis usque ad ultimum terminum non perducit, sed sistitur in ipsa inquisitione, quando scilicet quaerenti adhuc manet via ad utrumlibet, sic rationalis processus distinguitur contra demonstrativum. Et hoc modo procedi potest rationabiliter in qualibet scientia, ut ex probabilibus paretur via ad necessarias conclusiones. Et hic est alius modus, quo Logica utitur in aliis scientiis, non ut est docens, sed ut utens». Sic D. Thomas.

Et sic accipiendo Logicam utentem clarum est, quod non pertinet ad partem demonstrativam, sed topicam, quia talis usus non est demonstratio, siquidem non est resolutio cum plena determinatione in principia certa et evidentia, sed tantum inquisitive et disputative procedit ad utrumlibet. Et si hoc faciat praebendo principia propria tali discursui et disputationi, elicitive totum illum discursum producet Logica, quia non solum praebet modum disputandi, sed etiam materiam seu principia. Pertinet autem ad aliquem habitum elicitive, quidquid ex propriis principiis et obiecto suo deducit sive resolutive sive tantum disputative. Si autem principiis aliarum scientiarum seu habituum formetur discursus seu disputatio, tunc Logica solum praebet modum disputandi, quod est praebere directionem, non autem elicientiam actus quoad substantiam.

DICO ULTIMO: Idem est habitus Logicae docentis et utentis, sive dirigat sive eliciat sive probabiliter disputet sive demonstrative procedat, et eadem est specifica ratio formalis utriusque.

Non conveniunt omnes in hac conclusione, sed quidam in uno extremo dicunt non solum Logicam utentem et docentem esse eundem habitum, sed eodem actu uti et docere, ut Martinez hic q. 2. Alii in alio extremo non solum distinctos actus, sed etiam distinctos habitus constituunt, quia docentem dicunt esse speculativam, utentem vero practicam, ut Vasquez 1. p. disp. 8. cap. 5. n. 19.; vel quia docentem dicunt esse scientiam, utentem vero opinativum habitum, ut quidam apud Conimbric. q. 4. prooem. art. 2. Alii dicunt Logicam docentem et utentem in materia et obiecto ipsius Logicae esse eundem habitum, in aliis vero scientiis dicunt utentem non esse habitum Logicae, sed ipsum habitum aliarum scientiarum producentem suas illationes ordinate. Ita Mag. Cabero disp. 2. prooem. dubit. 2. A quo in re non recedit P. Merinero hic q. 2. sect. 2., qui distinguit habitum Logicae utentis elicitivum ab habitu Logicae docentis, quando in materia aliarum scientiarum versatur, tunc enim illa elicientia tribuitur habitibus aliarum scientiarum.

Nihilominus proposita conclusio absolute et sine tot distinctionibus est communior inter auctores, et praesertim apud thomistas. De qua videndus est Flandricus 2. Metaph. q. 5. art. 2. ad 2., Mag. Araujo ibi q. 3. art. 2., Mag. Soto, Sanchez, Masius et Cursus Carmel. disp. 1. (prooem.) q. 4. § 2.

RATIO EST, quia aliae scientiae non habent in se principia ordinativa suarum illationum, sed ea mutuantur a Logica, quae illa tradit et explicat. Ergo non eliciunt ordinatas consequentias nisi ex virtute Logicae seu lumine sibi communicato saltem directive et per propositionem obiecti. Et sic D. Thomas perpetuo docet, praesertim opusc. 70., Logicam ministrare aliis instrumenta speculationis. Ipsa autem Logica eodem habitu docet modum speculandi et utitur, quia in quacumque materia eisdem principiis, quibus tradit doctrinam, utitur et applicat ea ad formandum consequentias, nec requirit distinctum dictamen nec specialem difficultatem habet vincendam. Ergo non exigit distinctum habitum, sed extensionem seu applicationem eiusdem.

Antecedens probatur: Nam quod ex eisdem principiis procedat, manifeste constat, quia si alia principia applicaret, quae non pertinerent ad Logicam docentem, iam non esset Logica utens tantum, sed esset docens utpote tradens alia principia, et essent distinctae scientiae utpote ex distinctis principiis procedentes, et sic dicerentur duae docentes, non docens et utens. Necessario ergo usus et directio Logicae convenire debent in principiis doctrinae.

Quod vero non indigeat distincta facilitate et habitu propter applicationem, constat ex dictis praec. art., quia tota difficultas directionis seu ordinationis Logicae consistit in cognoscendis ipsis secundis intentionibus, prout fundantur in primis. Hoc enim cognito applicatio ipsa non habet specialem difficultatem, quia applicatio ipsa fit ad res cognitas per actus naturali repraesentatione et tendentia respicientes obiecta, non morali seu voluntaria motione aut artificiosa deductione tendentes; sed totum artificium et ordinatio tenet se ex parte obiecti ordinati per intentiones secundas, ut dictum est. Non ergo est difficultas in dirigendis actibus ut eliciantur, sed in cognoscendis obiectis, in quibus secundae intentiones applicantur.

Similiter etiam ex parte ipsorum obiectorum, cognitis regulis et praeceptis Logicae, quae demonstrative traduntur a parte docente, non est ulla difficultas in applicatione et usu earum ad talem vel talem materiam, sed solum indiget appositione materiae, ad quam ipsae regulae sine nova difficultate vincenda ex parte sui applicantur et extenduntur. Sicut qui habet artem Musicae vel qui citharizat, ex eisdem praeceptis artis potest digitos applicare ad quodcumque instrumentum, quod sibi offeratur. Quodsi digitos movere non potest aut non ita expedite, ad hanc difficultatem vincendam non indiget nova arte, sed exercitatione corporali aut aliquo, quo tollatur praedictum impedimentum; et ita qui expeditius movet digitos, non generat novam artem, sed impedimentum exercitii eius tollit. Sic intellectus quando exercetur in syllogizando circa diversas materias vel scientias, non acquirit novam artem seu habitum diversum ab ipsa doctrina Logicae, sed expeditiorem usum.

SOLVUNTUR OBIECTIONES.

Primo arguitur ad probandum, quod solum in parte topica, et non in demonstrativa invenitur Logica utens. Nam id videtur expresse dicere S. Thomas in 4. Metaph. lect. 4., quod in parte Logicae, quae dicitur demonstrativa, sola doctrina pertinet ad Logicam, usus vero ad Physicam et ad alias scientias particulares, pars autem Logicae tentativa et sophistica habent doctrinam et usum. Ergo secundum D. Thomam pars demonstrativa non est utens.

Si dicatur D. Thomam loqui de usu, quo ex principiis logicis proceditur probabiliter in aliis scientiis, quod utique parti demonstrativae convenit, ut docet 1. Poster. lect. 20., non autem loqui de usu, quo ipsam formam syllogisticam et modum artificialem praebet aliis scientiis, quod etiam convenit parti demonstrativae.

Contra est, quia aliae scientiae producunt elicitive suas demonstrationes virtute sua et non virtute Logicae, et producunt illas ordinatas, alias non essent demonstrationes. Illa autem secunda intentio formae syllogisticae, cum sit aliquid rationis, non efficitur, sed resultat ex ipsa cognitione demonstrante. Ergo neque ad eliciendam demonstrationem neque ad modum illum seu formam rationis requiritur elicientia et usus Logicae.

RESPONDETUR solutione data inter arguendum. Et ad replicam dicitur, quod demonstratio procedens a particulari scientia, ab illa quidem habet rationem specialis demonstrationis ex speciali ratione talis scientiae. Rationem autem ordinati et artificiosi processus habet ab ipsa scientia non ex propria virtute illius, sed ex directione Logicae, quatenus influit in alias scientias, sive influxu effectivo imprimente aliquam realitatem in actus, sive directivo ex parte obiecti, quod proponit ut ordinatum, ut nunc supponimus. Et ita particularis scientia utrumque facit, et veritatem specialem respicit ex propria virtute et ordinationem obiecti in virtute directionis Logicae. Et licet ille modus seu forma syllogistica sit ens rationis, quod ex cognitione resultat, tamen non resultat ex cognitione ipsius scientiae, ut particularis scientia est, sed ex cognitione directiva Logicae, quae universaliter dirigit omnes scientias et illam particularem afficit.

Secundo arguitur: Actus Logicae utentis non est scientificus nec demonstrativus, ergo non procedit ab habitu Logicae.

Consequens patet, quia habitus Logicae est evidens et certus, cum sit scientia, ergo non potest elicitive producere actum opinativum, qui incertus et inevidens est; ergo procedit ab alio habitu, et sic alius est habitus Logicae docentis et utentis. Item Logica docens procedit modo resolutivo et speculativo, utens vero applicativo et compositivo; ergo sunt diversi habitus.

RESPONDETUR: Distinguitur consequens: Non procedit ab habitu Logicae actus probabilis quasi primario et per se, conceditur; quasi secundario et indirecte vel etiam directive, negatur.

Non est autem inconveniens, quod aliquis habitus evidens et certus eliciat actum probabilem vel etiam dirigat ad illum tamquam actum secundarium et imperfectum. Et in directione quidem minor difficultas est, quia Logica per regulas scientificas et certas docet, quomodo opinativus assensus dirigendus sit; et consequenter, licet ex parte materiae sit aliquid opinativum, ex parte tamen modi dirigendi et regularum, quibus procedit, scientificum est. Quod vero eliciat ipsemet habitus Logicae actum opinativum et non solum dirigat, difficilius est, sed tamen explicari potest ex dictis: Quod in habitu scientifico primarius actus, qui perfecte procedit et resolutive deducendo usque ad prima principia, semper est certus et evidens. Non tamen repugnat aliquando ex eisdem principiis formare aliquem discursum imperfectum et non plene resolutorium, sed solum disputative et tentative procedentem, et talis est discursus probabilis. Sicut generans non solum producit perfectum effectum et perfecte similem, v. g. hominem vel equum, sed etiam aliquando imperfectum, ut embrionem vel etiam monstrosum aut degenerantem a sua perfectione, licet virtus perfecta sit, sed propter aliquod impedimentum vel materiae incapacitatem vel inapplicationem agentis. Sic potest scientia Logica uti discursu et principiis scientificis non plene resolvendo, sed inquirendo et tentando, qui est actus imperfectus. Sicut etiam D. Thomas 2. 2. q. 1. art. 4. docet, quod habitus fidei evidenter cognoscit credibilitatem suam et opinativus probabilitatem, obscure tamen uterque attingit suum obiectum, scilicet rem creditam et opinatam. Unde evidentia et inevidentia non versantur circa idem, sed unus circa rem creditam, alter circa credibilitatem eius.

Et licet videantur esse plures actus specie distincti, sunt tamen specie distincti quasi materialiter, non formaliter seu ex parte rationis formalis, sicut aliqua virtus potest habere diversos actus inadaequatos specie distinctos quasi materialiter et partialiter, ut religio habet orationem, devotionem etc., qui sunt actus diversi inadaequati et partiales.

Ad confirmationem dicitur quod utens non procedit modo compositivo ex parte regularum et principiorum, quibus utitur, haec enim sunt ipsa principia Logicae docentis, sed solum applicat illas regulas determinatae materiae, ut speculatio ipsa recte ordinetur. Quod autem modus ipse speculationis applicetur diversis materiis, non induit rationem practici, ut supra diximus, quia quod applicatur, speculatio est.

Ultimo arguitur: Nam prudentia est distincta virtus et habitus a synesi et eubulia, ut tradit S. Thomas 2. 2. q. 51. art. 2., et tamen solum distinguuntur, quia istae duae bene iudicant et consiliantur, prudentia vero imperat et exequitur. Ergo similiter in Logica habitus docens et iudicans distinguitur ab operante et utente.

Confirmatur, quia actus utentis multiplicati generant aliquem habitum, non Logicae docentis, quia non sunt actus scientifici, et sic non generant neque augent scientiam, ergo alium distinctum a docente.

RESPONDETUR: Negatur consequens. Et disparitas est, quia in prudentia est distincta difficultas ad imperandum et applicandum voluntatem ad opus quam in iudicando et consiliando, in Logica vero non. Cuius radix sumitur ex doctrina D. Thomae 2. 2. q. 47. art. 8., quia perfectio artis consistit in iudicando, non in praecipiendo, perfectio vero prudentiae e converso. Unde reputatur melior artifex, qui volens peccat in arte quam qui ignorans; e contra vero imprudentior est, qui volens peccat. Quod praecipue verificatur in arte Logicae, cuius materia sunt ipsi actus rationis; tota enim difficultas intellectus est in iudicando seu ordinando de aliqua veritate. Quidquid vero restat, ut alii actus dirigantur ex ista veritate sic cognita, non habet specialem difficultatem, quia intellectus naturaliter tendit ad obiecta semel proposita. Unde totum artificium et ordinatio tenet se ex parte obiectorum, quae attinguntur a cognitione naturaliter tendente ad illa. In moralibus autem post iudicatum et cognitum bonum restat praecipua difficultas in applicanda voluntate propter eius libertatem seu indifferentiam vel resistentiam ad bonum regulatum. Unde requirit distinctum habitum, in quo consummatur prudentia.

Ad confirmationem respondetur, quod actus Logicae utentis generant quamdam facilitatem per modum dispositionis et expeditionis in applicatione materiae, non per modum novae artis seu habitus; quia habitus generatur de novo vel crescit non per quoscumque actus, sed per illos, qui ipsam specificam rationem et formale motivum habitus per se attingunt, non qui secundario consequuntur vel dispositive se habent tantum, eo quod habitus non generatur de novo aut crescit, nisi secundum substantialem et formalem rationem suam, aliae vero formalitates accessoriae sunt.

Est exemplum in D. Thoma 2. 2. q. 144. art. 1. ad 5., ubi inquit, quod ex frequentatis actibus verecundiae non generatur habitus distinctus a temperantia, quia verecundia non est habitus virtutis perfectae, sed dispositio ad generandam temperantiam. Non ergo omnes actus frequentati etiam imperfecti et secundarii generant novum habitum perfectum, qualis est scientia, sed aliquid imperfectum in genere habitus, quod est quasi dispositio seu expeditio quaedam in ipso exercitio artis. Et distinctio haec dispositionis seu expeditionis ab habitu intelligitur melius in his, quae pertinent ad intellectum, quia invenimus aliquando habitum sine facilitate exercitii, v. g. habitum scientiae, nondum tamen habet species ordinatas et expeditas de omnibus aliis conclusionibus scientiae. Et e contra invenimus facilitatem exercitii sine habitu in eo, qui coordinatas habet species et frequens exercitium de omnibus conclusionibus, et ex errore in aliquo principio amisit habitum, v. g. ex errore fidei amisit principia verae Theologiae et consequenter ipsum habitum Theologiae, sed non species coordinatas conclusionum.

Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Articulus I: QUID SIT ENS RATIONIS IN COMMUNI ET QUOTUPLEX

Articulus II: QUID SIT SECUNDA INTENTIO ET RELATIO RATIONIS LOGICA ET QUOTUPLEX

Articulus III: QUID SIT DISTINCTIO ET UNITAS RATIONIS RATIOCINATAE ET RATIOCINANTIS

Articulus IV: PER QUAM POTENTIAM ET PER QUOS ACTUS FIANT ENTIA RATIONIS

Articulus V: UTRUM DEUS FORMET ENTIA RATIONIS

Quaestio III: DE UNIVERSALI SECUNDUM SE

Articulus I: EXPLICATUR DIVERSA ACCEPTIO UNIVERSALIS ET DEFINITIO ILLIUS

Articulus II: UTRUM UNIVERSALE MATERIALITER SUMPTUM ET PRO SUBIECTO INVENIATUR A PARTE REI

Articulus III: UTRUM UNITAS FORMALIS UT DISTINCTA A SINGULARI CONVENIAT NATURAE ANTE OPERATIONEM INTELLECTUS

Articulus IV: UTRUM APTITUDO ET INDIFFERENTIA AD MULTA CONVENIAT REBUS EXTRA OPERATIONEM INTELLECTUS

Articulus V: AN CONSISTAT ESSENTIALITER UNIVERSALITAS IN RELATIONE

Articulus VI: UTRUM GRADUS METAPHYSICI IN QUALIBET RE DISTINGUANTUR SOLA DISTINCTIONE RATIONIS, AN EX NATURA REI

Quaestio IV: DE CAUSA UNIVERSALIS

Articulus I: UTRUM BENEFICIO INTELLECTUS AGENTIS IN SPECIE AB IPSO PRODUCTA REPRAESENTETUR UNIVERSALE METAPHYSICUM

Articulus II: UTRUM UNIVERSALE METAPHYSICUM IN ACTU COGNITUM FIAT PER ACTUM ABSOLUTUM INTELLECTUS, ET UNIVERSALE LOGICUM PER COMPARATIVUM

Quaestio V: DE ACTU UNIVERSALIS, QUI EST PRAEDICARI DE MULTIS

Articulus I: QUID SIT IN NATURA UNIVERSALI «ESSE IN MULTIS» ET «PRAEDICARI DE MULTIS»

Articulus II: QUID SIT PRAEDICATIO ET QUID AD EIUS VERIFICATIONEM REQUIRATUR

Articulus III: QUOMODO REQUIRANTUR MULTA, UT ALIQUID DICATUR UNIVERSALE VEL COMMUNE

Articulus IV: QUOMODO VERIFICENTUR PRAEDICATIONES IN CONCRETIS ET ABSTRACTIS SUBSTANTIALIBUS

Articulus V: QUOMODO VERIFICENTUR PRAEDICATIONES IN CONCRETIS ET ABSTRACTIS ACCIDENTALIBUS

Quaestio VI: DE DIVISIONE UNIVERSALIS IN QUINQUE PRAEDICABILIA

Articulus I: UTRUM HAEC DIVISIO SIT BONA ET ADAEQUATA

Articulus II: UTRUM HAEC DIVISIO SIT GENERIS IN SPECIES ET IMMEDIATA

Quaestio VII: DE GENERE

Articulus I: UTRUM DEFINITIO GENERIS TRADITA A PORPHYRIO SIT BONA

Articulus II: QUODNAM SIT DEFINITUM IN DEFINITIONE GENERIS, INTENTIO IPSA VEL SUBIECTUM VEL EX UTROQUE COMPOSITUM

Articulus III: QUOMODO GENUS DICATUR TOTUM POTENTIALE ET A MATERIA DESUMI

Quaestio VIII: DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBICIBILI

Articulus I: UTRUM SPECIES CONSTITUATUR IN RATIONE SPECIEI PER RATIONEM SUBICIBILIS VEL PRAEDICABILIS

Articulus II: EXPLICANTUR DEFINITIONES SPECIEI

Articulus III: UTRUM POSSIT DARI SPECIES SUBICIBILIS, QUAE NON SIT PRAEDICABILIS DE MULTIS, SED TANTUM HABEAT UNUM INDIVIDUUM

Articulus IV: UTRUM SPECIES POSSIT CONSERVARI IN UNO TANTUM INDIVIDUO ET GENUS IN UNA TANTUM SPECIE

Quaestio IX: DE INDIVIDUO

Articulus I: UTRUM DEFINITIONES INDIVIDUI RECTE EXPLICENTUR

Articulus II: QUID SIT INDIVIDUUM IN COMMUNI SEU INDIVIDUUM VAGUM

Quaestio X: DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA ET UT TERTIUM PRAEDICABILE EST

Articulus I: UTRUM BENE DIVIDATUR DIFFERENTIA IN COMMUNEM, PROPRIAM ET PROPRIISSIMAM

Articulus II: UTRUM DEFINITIONES DIFFERENTIAE TERTII PRAEDICABILIS SINT BONAE

Articulus III: UTRUM DIFFERENTIA DICATUR UNIVERSALIS RESPECTU SUAE SPECIEI, AN RESPECTU INFERIORUM TALIS SPECIEI

Articulus IV: UTRUM DIFFERENTIAE SUPERIORES ET GENERICAE INCLUDANTUR IN DIFFERENTIIS ATOMIS ET DE ILLIS PRAEDICENTUR

Quaestio XI: DE PROPRIO

Articulus I: EXPLICATUR NATURA PROPRII, EIUSQUE DIVISIONES EXPENDUNTUR

Articulus II: QUID SIT PROPRIUM QUARTUM PRAEDICABILE ET RESPECTU QUORUM SUMATUR

Quaestio XII: DE ACCIDENTE QUINTO PRAEDICABILI

Articulus I: UTRUM DEFINITIONES ET DIVISIONES ACCIDENTIS RECTE SINT TRADITAE A PORPHYRIO

Articulus II: QUOMODO ACCIDENS DICATUR QUINTUM PRAEDICABILE ET RESPECTU QUORUM INFERIORUM

Liber I: LIBER PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XIII: DE ANTEPRAEDICAMENTIS ET ANALOGIS

Articulus I: QUID SINT ANTEPRAEDICAMENTA ET CUR DE ILLIS HIC EGERIT ARISTOTELES

Articulus II: DE DEFINITIONE ET DIVISIONE AEQUIVOCORUM

Articulus III: QUID ET QUOTUPLEX SIT ANALOGIA

Articulus IV: EXPLICANTUR CONDITIONES HORUM ANALOGORUM

Articulus V: UTRUM IN ANALOGIS DETUR UNUS CONCEPTUS AB INFERIORIBUS PRAECISUS

Quaestio XIV: DE ENTE PRAEDICAMENTALI ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA

Articulus I: QUID SIT PRAEDICAMENTUM ET QUID REQUIRATUR UT ALIQUID SIT IN PRAEDICAMENTO

Articulus II: UTRUM ENS SIT UNIVOCUM VEL ANALOGUM AD DECEM PRAEDICAMENTA

Articulus III: QUA ANALOGIA ENS SIT ANALOGUM

Articulus IV: UTRUM ACCIDENS SIT UNIVOCUM AD NOVEM GENERA

Articulus V: UTRUM SIT ADAEQUATA ET BONA DIVISIO IN DECEM PRAEDICAMENTA

Quaestio XV: DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI

Articulus I: QUAE SIT FORMALIS RATIO CONSTITUTIVA SUBSTANTIAE PRAEDICAMENTALIS

Articulus II: UTRUM BENE DIVIDATUR SUBSTANTIA IN PRIMAM ET SECUNDAM

Articulus III: QUOMODO EXPLICANDAE SUNT DEFINITIONES PRIMAE ET SECUNDAE SUBSTANTIAE

Articulus IV: QUAENAM REICIANTUR ET PONANTUR IN HOC PRAEDICAMENTO

Articulus V: UTRUM SUSCIPERE CONTRARIA SIT PROPRIUM QUARTO MODO SUBSTANTIAE

Quaestio XVI: DE QUANTITATE

Articulus I: QUAE SIT PROPRIA ET FORMALIS RATIO QUANTITATIS

Articulus II: UTRUM QUANTITAS DISCRETA SIT VERA SPECIES QUANTITATIS

Articulus III: UTRUM TEMPUS ET MOTUS, LOCUS ET ORATIO REICIANTUR A SPECIEBUS QUANTITATIS

Articulus IV: UTRUM LINEA, SUPERFICIES ET CORPUS SINT VERAE SPECIES QUANTITATIS

Quaestio XVII: DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

Articulus I: UTRUM A PARTE REI DENTUR RELATIONES, QUAE SINT FORMAE INTRINSECAE

Articulus II: QUID REQUIRATUR, UT ALIQUA RELATIO SIT PRAEDICAMENTALIS

Articulus III: QUAE SINT DIVISIONES RELATIONIS PRAEDICAMENTALIS ET EIUS SPECIES

Articulus IV: UTRUM RELATIO DISTINGUATUR A PARTE REI A SUO FUNDAMENTO

Articulus V: UTRUM RELATIO FORMALITER TERMINETUR AD ABSOLUTUM VEL AD RELATIVUM

Articulus VI: UNDE SUMATUR DISTINCTIO SPECIFICA ET NUMERICA RELATIONIS

Articulus VII: QUOMODO EXPLICANDAE SUNT PROPRIETATES RELATIVORUM, QUOD SINT SIMUL NATURA ET COGNITIONE

Quaestio XVIII: DE QUALITATE

Articulus I: EXPLICATUR RATIO FORMALIS QUALITATIS ET EIUS DEFINITIO

Articulus II: EXPLICATUR DIVISIO QUALITATIS IN QUATUOR SPECIES

Articulus III: QUOMODO SINGULAE SPECIES EXPLICANDAE SINT

Quaestio XIX: DE SEX ULTIMIS PRAEDICAMENTIS

Articulus I: UTRUM HAEC PRAEDICAMENTA SINT FORMAE ABSOLUTAE VEL RELATIVAE VEL DENOMINATIONES EXTRINSECAE

Articulus II: QUID SIT ACTIO ET PASSIO PRAEDICAMENTALIS

Articulus III: QUID SIT PRAEDICAMENTUM UBI ET SITUS

Articulus IV: QUID SIT PRAEDICAMENTUM QUANDO ET HABITUS

Textus I: TEXTUS POST PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XX: DE POSTPRAEDICAMENTIS

Articulus I: EXPLICANTUR OPPOSITIONES

Articulus II: QUID NOTANDUM CIRCA RELIQUA POSTPRAEDICAMENTA

Liber II: SUPER LIBROS PERIHERMENIAS

Quaestio XXI: DE SIGNO SECUNDUM SE

Articulus I: UTRUM SIGNUM SIT IN GENERE RELATIONIS

Articulus II: UTRUM IN SIGNO NATURALI RELATIO SIT REALIS VEL RATIONIS

Articulus III: UTRUM SIT EADEM RELATIO SIGNI AD SIGNATUM ET POTENTIAM

Articulus IV: QUALITER DIVIDATUR OBIECTUM IN MOTIVUM ET TERMINATIVUM

Articulus V: UTRUM SIGNIFICARE SIT FORMALITER CAUSARE ALIQUID IN GENERE EFFICIENDI

Articulus VI: UTRUM IN BRUTIS ET SENSIBUS EXTERNIS SIT VERA RATIO SIGNI

Quaestio XXII: DE DIVISIONIBUS SIGNI

Articulus I: UTRUM SIT UNIVOCA ET BONA DIVISIO SIGNI IN FORMALE ET INSTRUMENTALE

Articulus II: UTRUM CONCEPTUS SIT SIGNUM FORMALE

Articulus III: UTRUM SPECIES IMPRESSA SIT SIGNUM FORMALE

Articulus IV: UTRUM ACTUS COGNOSCENDI SIT SIGNUM FORMALE

Articulus V: UTRUM SIT BONA DIVISIO IN SIGNUM NATURALE ET AD PLACITUM ET EX CONSUETUDINE

Articulus VI: UTRUM SIGNUM EX CONSUETUDINE SIT VERE SIGNUM

Quaestio XXIII: DE NOTITIIS ET CONCEPTIBUS

Articulus I: UTRUM NOTITIA INTUITIVA ET ABSTRACTIVA DIFFERANT ESSENTIALITER IN RATIONE COGNITIONIS

Articulus II: UTRUM POSSIT DARI COGNITIO INTUITIVA DE RE PHYSICE ABSENTI, SIVE IN INTELLECTU SIVE IN SENSU EXTERIORI

Articulus III: QUOMODO DIFFERAT CONCEPTUS REFLEXUS A DIRECTO

Articulus IV: QUALIS SIT DISTINCTIO INTER CONCEPTUM ULTIMATUM ET NON ULTIMATUM

Liber III: IN LIBROS POSTERIORUM

Quaestio XXIV: DE PRAECOGNITIS ET PRAEMISSIS

Articulus I: EXPLICATUR QUID SINT PRAECOGNITA ET PRAENOTIONES

Articulus II: UTRUM PRAEMISSAE EFFICIENTER INFLUANT IN CONCLUSIONEM VEL IN ALIO GENERE CAUSAE

Articulus III: UTRUM PRAEMISSAE NECESSITENT AD ASSENSUM CONCLUSIONIS, ITA QUOD MINOR SIMUL CUM CONCLUSIONE COGNOSCATUR

Articulus IV: QUID SIT PROPOSITIO PER SE NOTA ET IMMEDIATA, PRAEDICATUM DE OMNI ET PER SE ET SECUNDUM QUOD IPSUM

Quaestio XXV: DE DEMONSTRATIONE

Articulus I: UTRUM RECTE SIT DEFINITA DEMONSTRATIO AB ARISTOTELE

Articulus II: QUID REQUIRATUR, UT ALIQUA PROPOSITIO SIT DEMONSTRABILIS

Articulus III: UTRUM OMNIS DEMONSTRATIO CIRCULARIS SIT VITIOSA

Articulus IV: QUID SIT DEMONSTRATIO QUIA ET PROPTER QUID, ET AN SIT BONA DIVISIO

Quaestio XXVI: DE SCIENTIA TAM SECUNDUM SE QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM

Articulus I: QUID SIT SCIENTIA ET QUOMODO DISTINGUATUR A RELIQUIS HABITIBUS EVIDENTIBUS

Articulus II: QUID SINT SCIENTIA SUBALTERNANS ET SUBALTERNATA ET QUOMODO DIFFERANT INTER SE

Articulus III: UTRUM SCIENTIA SUBALTERNATA SIT VERE ET PROPRIE SCIENTIA, ETIAMSI NON CONTINUETUR CUM SUBALTERNANTE

Articulus IV: QUI SINT HABITUS INEVIDENTES ET QUOMODO INTER SE DIFFERANT

Articulus V: UTRUM OPINIO ET FIDES CUM SCIENTIA INTRINSECE REPUGNENT

Quaestio XXVII: DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM

Articulus I: UNDE SUMATUR UNITAS VEL DIVERSITAS SPECIFICA SCIENTIARUM IN RATIONE SCIBILIS

Articulus II: UTRUM SCIENTIA SIT UNA SIMPLEX QUALITAS ET HABITUS

↑ Top of work