Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.
Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae
Prooemium I: PROOEMIUM
Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT
Articulus I: UTRUM ARS LOGICAE SIT NECESSARIA SIMPLICITER AD ALIAS SCIENTIAS ACQUIRENDAS
Articulus II: UTRUM LOGICA SIT VERA SCIENTIA ET ARS
Articulus III: UTRUM OBIECTUM FORMALE ET ADAEQUATUM LOGICAE SIT ENS RATIONIS, QUOD EST SECUNDA INTENTIO
Articulus IV: UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA SPECULATIVA VEL PRACTICA
Articulus V: QUOMODO DISTINGUATUR LOGICA DOCENS ET UTENS
Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO
Articulus I: QUID SIT ENS RATIONIS IN COMMUNI ET QUOTUPLEX
ENS RATIONIS in omni sua latitudine, si nominis significationem attendamus, dicit id, quod dependet aliquo modo a ratione. Potest autem dependere vel ut effectus a causa vel ut obiectum a cognoscente.
Primo modo invenitur aliquid dupliciter dependere a ratione, vel quia est ab ipsa ut ab efficiente, sicut opera artis, quae per rationem excogitantur et fiunt, vel quia est in ipsa ut in subiecto et causa materiali, sicut actus et habitus sunt in intellectu. Sed uterque iste modus pertinet ad ens reale, quia ens sic dictum habet veram et realem existentiam, dependentem tamen ab intellectu.
Quod autem secundo modo ab intellectu dependet, scilicet ut obiectum, dicitur proprie ens rationis, ut pertinet ad praesens, quia nullum esse habet extra rationem, sed solum obiective dicitur esse in ipsa, et sic opponitur enti reali. Quod quidem licet aliqui negaverint, communi tamen theologorum et philosophorum consensu dari constat, cum omnes distinguant ens reale ab ente ficto seu rationis, quia illud existit in rerum natura, hoc non habet existentiam in re, sed solum cognoscitur et fingitur. Imo ipsa experientia sufficienter id probat, cum videamus multa nos imaginari et cognoscere, quae omnino impossibilia sunt, et talia sunt entia ficta. Entia quidem, quia cognoscuntur ad modum entis, ficta vero, quia non correspondet illis aliquod esse verum a parte rei.
Ex quibus elici potest definitio seu explicatio entis rationis in communi, scilicet quod sit «ens habens esse obiective in ratione, cui nullum esse correspondet in re». Quod sumitur ex D. Thoma libro de Ente et Essentia cap. 1.1 et 5. Metaph. lect. 9.2 et 1. p. q. 16. art. 3. ad 2. dicente, quod ens rationis dicitur, quod cum in re nihil ponat et in se non sit ens, formatur tamen seu accipitur ut ens in ratione. Qui modus explicandi convenientior est, quia cum ens dicatur ab essendo et per ordinem ad existentiam, sicut ens reale definitur per ordinem ad esse, quod vere habet et in re, ita ens rationis, quod illi opponitur, oportet, quod opposito modo explicetur, scilicet quod non habet esse in re et habet illud in cognitione obiective.
Quod vero aliqui dicunt ens rationis consistere in denominatione extrinseca, qua res dicitur cognita, ut Durandus in 1. dist. 19. q. 5. n. 7., imprimis dubium assumitur, cum inter auctores valde controversum sit, an denominatio extrinseca formaliter sit ens rationis, ut statim dicemus. Deinde falsum est universaliter loquendo ens rationis ut sic consistere in sola denominatione cogniti. Nam ista denominatio vel est forma constituens ens rationis, vel est id, quod suscipit formationem entis rationis. Primum esse non potest, cum denominatio ista etiam cadere possit super entia realia, quae denominantur cognita, nec tamen hac denominatione formantur in entia rationis, quia ficta non redduntur. Si secundum, verum est denominationem extrinsecam apprehendi ut ens rationis, sed non solum denominatio extrinseca, sed alia etiam non entia, ut negationes, privationes etc.
Si autem quaeras, quid sit habere esse in cognitione, respondetur hoc pendere ex his, quae postea dicenda sunt de causa et actu, quo formatur ens rationis. Interim sufficit audire D. Thomam 4. Metaph. lect. 1.,3 ubi inquit: «Dicimus aliqua in ratione esse, quia ratio de eis negotiatur quasi de quibusdam entibus, dum de eis aliquid affirmat vel negat». Quod non est intelligendum, quasi ens rationis solum formetur per propositionem, quae negat vel affirmat, sed quia formatio propositionis circa obiectum, quod non habet esse a parte rei, est signum, quod ad modum entis ab intellectu accipitur, quia ei applicatur copula, quae significat esse.
Itaque ipse actus intellectus attingens obiectum ad modum entis, quod extra intellectum non est, habet duo: et in quantum cognitio reddit cognitum, et sic in obiecto solum ponit denominationem extrinsecam cogniti, et in quantum ad instar entis reddit tale obiectum cognitum, cum in re non sit ens, et hoc est dare esse rationis seu esse fictum. Et sic D. Thomas opusc. 42. cap. 1.4 dicit, quod tunc efficitur ens rationis, quando intellectus nititur apprehendere, quod non est, et ideo fingit illud ac si esset ens. Et in 1. Sentent. dist. 2. q. 1. art. 3.5 inquit, quod ens rationis consequitur ex modo intelligendi rem, quae est extra animam, et huiusmodi sunt intentiones, quas intellectus noster adinvenit. Ubi S. Thomas pro eodem reputat in ente rationis effici, adinveniri, apprehendi et consequi ex modo intelligendi. Et ita, ut infra dicemus, ens rationis non habet formaliter esse fictum seu obiectivum per hoc, quod reddatur cognitum ut quod; sic enim iam supponitur habere esse seu rationem aliquam, supra quam cadat denominatio cogniti. Sed ille actus, qui respicit non ens sub ratione et modo entis, dicitur fingere seu formare ens rationis, et non solum denominare. Et in hoc consistit habere esse obiective in intellectu, id est ex ipso modo cognoscendi affici apprehensive ut ens, quod non est ens.
DICES: Ergo omne obiectum, quod aliter ab intellectu concipitur quam sit in re, est ens rationis. Consequens est falsum; nam plura entia realia cognoscimus ad instar alterius, et non sicut sunt in se, sicut Deum et angelos et ea, quae non sumus experti.
Negatur consequentia, quia talia entia supponuntur in re esse vera entia realia. Unde ex modo cognoscendi non attribuitur illis ratio entis, sed quia modo proprio et speciali suo non attinguntur, dicuntur attingi ad instar alterius. Quod tamen non sufficit, ut denominentur entia formata a ratione absolute in ratione entis, sed denominantur modo alienae naturae, non propriae esse cognita, et connotationem inde recipiunt in suo cognosci ad id, ad cuius modum cognoscuntur.
Habita notitia entis rationis in communi, restat etiam breviter attingere, quotuplex sit ens rationis. De divisione ergo, quae ens rationis in tota sua latitudine dividit, non pertinet agere ad logicum, qui solum tractat de ente rationis logico, quod est unum ex membris dividentibus. Sed tamen ut sciatur, ad quod membrum divisionis pertineat, breviter dicimus D. Thomam in q. 21. de Veritate art. 1.6 dividere ens rationis communissime sumptum in duo membra adaequate dividentia, scilicet in negationem et relationem rationis. Id, inquit, quod est rationis, non potest esse nisi duplex, scilicet negatio vel aliqua relatio; «omnis enim positio absoluta aliquid in rerum natura existens significat». Sub negatione autem etiam privationem includit. Nam privatio est quaedam negatio seu carentia formae in subiecto apto ad recipiendam formam oppositam, negatio autem est carentia in subiecto repugnante formae, sicut negatio potentiae visivae in lapide est negatio, in homine privatio. Relatio etiam habet proprium ex vi sui conceptus, qui est ad alterum, quod possit inveniri in sola apprehensione et non in re, quando scilicet ita se habet ad aliud, quod non est in aliquo, ut D. Thomas ostendit 1. p. q. 28. art. 1.
Huius autem divisionis sufficientiam NON OMNES ADMITTUNT, quia existimant aliqui prius esse dividendum ens rationis in illud, quod habet fundamentum in re et quod non habet; et primum vocatur rationis ratiocinatae, secundum rationis ratiocinantis. Solum autem illud, quod est rationis ratiocinatae, dicunt dividi in negationem et relationem, quod vero est rationis ratiocinantis per omnia genera putant divagari. Videatur Serna in Logica disp. 1. sect. 4. q. 2. art. 3., Mag. Cabero de Universalibus disp. 1. dub. 3., Merinero disp. 3. q. 2.
Alii existimant nullam dari speciem determinatam entis rationis, sed omnem repugnantiam seu omne impossibile et contradictionem implicans dicunt esse speciem entis rationis, quia omne illud est ens fictum. Ita Martinez disp. 2. prologi q. 1.
Alii alias species pro libito assignant, de quibus non est curandum.
DICENDUM NIHILOMINUS EST optimam et adaequatam esse hanc divisionem et magis directe conveniens enti rationis in communi.
Nam in ente rationis TRIA possumus considerare: Primum est subiectum cui attribuitur; secundum est ratio ipsa, quae concipitur et attribuitur alteri; tertium est id, ad cuius instar concipitur et apprehenditur.
Ex parte subiecti, cui attribuitur, aliquando invenitur fundamentum, ut tali vel tali modo aliquid ei attribuatur, aliquando non. Et ita respectu huius sumitur illa distinctio entis rationis cum fundamento vel sine fundamento in re; accipitur enim hoc respective ad id, cui attribuitur tale ens rationis.
Similiter ex parte eius, ad cuius instar concipitur ens rationis, non repugnat per omnia genera divagari, quia aliquando potest fingi et apprehendi aliquid ad instar substantiae, ut chimaera, mons aureus, aliquando ad instar quantitatis, ut vacuum, aliquando ad instar qualitatis, ut si mors vel caecitas concipiatur tamquam nigredo vel forma quaedam obscura etc.
At vero si consideremus ens rationis ex parte rei conceptae seu ex parte eius, quod ad modum entis realis cognoscibile est, cum in re non sit ens, adaequate dividitur in illa duo membra tamquam in prima genera entis rationis, scilicet in negationem et relationem, sub quibus plures negationes et relationes subdividuntur. Et quia hoc est formale, quod attingitur in ente rationis, ideo haec divisio est directa et formalis, cum tamen aliae divisiones etiam possint admitti, sed quasi desumptae ex conditionibus entis rationis, non quasi directe sub illo positae.
Est autem adaequata haec divisio, quia ratio ipsa entis rationis formaliter consistit in oppositione ad ens reale, scilicet quod non sit capax existentiae. Hoc autem vel est aliquid positivum vel non positivum. Si non positivum, est negatio, id est non ponens, sed tollens formam. Si positivum, solum potest esse relatio, quia omne positivum absolutum, cum non concipiatur ad aliud, sed in se, vel in se est substantia vel accidens in alio. Quare non potest aliquid positivum absolutum sumi ut ens rationis, cum per ipsum conceptum essendi in se vel in alio realitatem aliquam importet. Sola vero relatio, quia non dicit solum conceptum „in”, sed etiam conceptum „ad”, ratione cuius praecise non dicit existentiam in se, sed extrinsecam termini attingentiam, ideo non repugnat concipi sine realitate, atque adeo ut ens rationis, concipiendo illud non ut in alio vel ut in se, sed ut ad aliud negatione existentiae in aliquo.
Sed obieces duo: Primo ad probandum non recte dici privationem et negationem esse entia rationis. Nam privatio et negatio nullo intellectu considerante dicunt carentiam formae et denominant subiectum carens; ergo non sunt carentiae fictae nec entia rationis.
Patet consequens, quia ens rationis dependet a cognitione, ut sit et ut conferat suum effectum formalem; ergo si ante cognitionem dat suam denominationem rebus, negatio non est ens rationis. Et idem argumentum fit de denominatione extrinseca, v. g. esse visum, esse cognitum, quod nullo intellectu considerante per hoc solum, quod detur visio parietis in oculo, denominatur paries visus, et similiter ante resultantiam entis rationis potest denominari natura superior et inferior, praedicatum vel subiectum etc.
Et confirmatur, quia denominatio extrinseca sequitur ad formam realem existentem in aliquo subiecto; ergo est forma realis. Consequens patet, quia, sicut denominatio, quae sequitur ad formam substantialem, est substantialis, et quae sequitur ad accidentalium, est accidentalis, ita quae sequitur ad formam realem, debet esse realis.
RESPONDETUR negationem, ut dicit carentiam formae, dari a parte rei negative, quia ipsa forma in re non est. Non tamen ex hoc dicitur ens rationis, sed quia cum in re non sit ens, sed carentia formae, accipitur ab intellectu per modum entis, et ita ante considerationem intellectus denominat subiectum carens. Sed ista carentia proprie non est effectus formalis, nec tollere formam est aliqua forma, sed per modum effectus formalis accipitur ab intellectu, quatenus per modum formae accipitur, et consequenter ad modum effectus formalis, cum in re illa carentia non sit effectus formalis, sed ablatio illius. Et similiter denominatio extrinseca a parte rei datur quantum ad formam denominantem. Sed quia applicatio eius ad rem denominatam non est realiter in ipsa re denominata, ideo concipere illam formam ut adiacentem et applicatam ipsi rei denominatae, aliquid rationis est. Esse autem praedicatum et subiectum, superius et inferius, ante cognitionem intellectus solum invenitur fundamentaliter, non formaliter sub conceptu relationis, ut latius dicetur agendo de universalibus.
Ad confirmationem respondetur aliquos absolute sentire, quod denominatio extrinseca est aliquid rationis, ut P. Vazquez 1. p. disp. 115. cap. 2. n. 2. et 1. 2. disp. 95. cap. 10. Alii vero, quod absolute est aliquid reale, realitate tamen extrinseca, non intrinseca, quae sine aliquo rationis superaddito praebet suum effectum. Ita Suarez disp. ult. Metaph. sect. 2. et alii. Sed verius videtur, quod in denominatione ista concurrunt duo, scilicet ipsa forma ut ratio denominans, et adiacentia seu applicatio eius ad denominatum ut conditio. Et quantum ad ipsam formam, manifestum est esse aliquid reale, sicut visio, qua paries denominatur visus, realis forma est in oculo; applicatio tamen eius, ut tangit subiectum denominatum, non est aliquid reale, quia nihil in ipso pariete ponit. Omne autem non reale apprehensum est quid rationis, et sic ex parte applicationis in forma denominata aliquid rationis est denominatio extrinseca. Dicitur tamen denominatum subiectum ante operationem intellectus, non ratione eius, quod in illo ponit, sed ratione eius, quod extra illud supponit, quia in se est forma realis, sed non realiter existit in eo, quod denominat. Unde ratione non existentiae sumitur ut ens rationis, ratione autem praeexistentiae in alio, a quo respicit rem denominatam, dicitur denominare ante operationem intellectus.
Et si inquiratur, ad quod membrum huius divisionis pertineat denominatio extrinseca, quando concipitur ut ens rationis, respondetur pertinere ad relationem, quia non concipitur ut afficiens negando et tollendo formam, sed ordinando et dependendo ab eo, unde sumitur denominatio, vel ad id, ad quod imponitur et destinatur per cognitionem.
Secundo obicitur ad probandum, quod non sit divisio adaequate. Nam unitas rationis, qualis attribuitur universali ab intellectu, est aliquid rationis, et non relatio neque negatio. Non relatio, quia unitas dicitur absolute, non respective. Non negatio, tum quia unitas dicit aliquid positivum et non puram negationem, ut dicit S. Thomas 1. p. q. 11. art. 1.; tum quia, si esset negatio, deberet concipi per modum entis rationis, et sic non diceretur unitas rationis, id est negatio rationis, sed ens rationis absolute. Et similiter dualitas seu distinctio rationis non est negatio, cum potius tollat negationem unitatis, nec relatio, quia super distinctionem seu dualitatem fundatur relatio distinguorum; ergo est altera species.
Confirmatur in his, quae sunt pure figmenta, ut chimaera, mons aureus et similia. Haec enim non sunt negationes nec relationes, sed plures substantiae ab intellectu adunatae ex partibus inter se repugnantibus. Et similiter potest dari qualitas vel quantitas rationis, ut si vacuum accipiatur per modum quantitatis vel tenebrae per modum qualitatis. Ergo non omnia entia rationis ad illa duo reducuntur.
RESPONDETUR aliquod existimare, quod unitas rationis tantum sumitur ex unitate conceptus, et distinctio ex pluralitate, quod quidem verum est ex parte causae efficientis seu causantis ens rationis, quam in praesenti non inquirimus, sed de obiectiva seu fundamentali. Unde respondemus, quod unitas rationis ex parte obiecti pro formali pertinet ad negationem seu privationem, quia nihil aliud est quam segregatio eius in quo est convenientia a pluribus facientibus differentiam. Et ad primam impugnationem respondetur, quod secundum D. Thomam in illo loco unitas materialiter et entitative est aliquid positivum, sed formaliter est negatio divisionis. Et ad secundam respondetur, quod non repugnat, quod ista unitas rationis sit etiam ens rationis; siquidem ipsa negatio seu separatio pluralitatis et differentiae per modum entis accipitur ab intellectu. Et ad id, quod additur de dualitate seu distinctione rationis, respondetur, quod distinctio rationis formaliter relatio rationis est, et est ipsamet relatio distinguorum, quae hoc ipso, quod sola ratione distinguuntur, eorum distinctio relatio quaedam est, licet ipsa extrema ad instar absolutorum aliquando distincta concipiantur, v. g. ad modum duplicis substantiae etc. Fundatur autem relatio ista distinctionis non super alia distinctione formaliter accepta, sed fundamentaliter, id est in pluralitate virtuali, quae tenet se ex parte obiecti, ut pluralitati conceptuum subicitur.
Ad confirmationem respondetur omnia illa figmenta esse entia rationis, quae sunt negatio; non vero dari substantiam rationis vel quantitatem rationis, quia non est substantia vel quantitas id, quod per rationem formatur ad instar entis realis, sed negationes substantiae vel quantitatis ad instar substantiae vel quantitatis concipiuntur. Non dicitur autem ens rationis id, ad cuius instar aliquid concipitur, sed id, quod concipitur ad instar entis, cum non sit in se ens. De hoc vide latius infra q. 17. de Relatione art. 2.
Ex hoc sequitur, quod in universali metaphysico, quod solum dicit naturam abstractam et per modum unius conceptam, ut seq. quaest. dicemus, iam invenitur aliquid rationis, scilicet id, quod ex vi abstractionis convenit naturae repraesentatae seu cognitae, id est unitas sive aptitudo aut non repugnantia ad essendum in pluribus. Istae enim negationes aliquid rationis sunt, sed non sunt formaliter secundae intentiones, quae in relatione consistunt fundata in naturis sic abstractis. Dicitur autem universale sic abstractum metaphysicum, non logicum, quia non omne ens rationis formaliter et directe pertinet ad Logicam, sed secunda intentio, ut ex D. Thoma ostendimus quaest. praec. art. 3. Haec autem est relatio rationis, non negatio, ut unitas, et tamen convenit rei abstractae et uni.