Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.


Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae

Prooemium I: PROOEMIUM

Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT

Articulus I: UTRUM ARS LOGICAE SIT NECESSARIA SIMPLICITER AD ALIAS SCIENTIAS ACQUIRENDAS

Fere tota DIFFICULTAS huius articuli pendet ex intelligentia terminorum, qui in titulo ponuntur.

Primo enim loquimur de arte Logicae, id est de Logica artificiosa, non de naturali. Naturalis enim non est aliud quam ipsum lumen naturale utens discursu, quod lumen naturale non est pura potentia intellectus, sed etiam intellectus cum habitu principiorum, quae naturaliter sunt nota. Sed ista principia non sunt ipsa scientia seu ars, sed sunt habitus valde distincti habitus principiorum et habitus artis vel scientiae. Et quando inquirimus de necessitate Logicae, non est difficultas de principiis seu de habitu principiorum Logicae, quod aliqui abusive vocant Logicam praeceptivam seu actualem, cum non sit Logica, sed principium Logicae.

Secundo, nomine scientiae potest intelligi vel scientia solum quoad substantiam in statu imperfecto, sicut in prima demonstratione generatur scientia quantum ad substantiam, quod est convincere intellectum certo et evidenter; vel potest intelligi scientia in statu perfecto scientiae et quae simpliciter denominat scientem, et est illa, qua non solum convincitur intellectus, sed etiam qua per se discurrere potest circa ea, quae ad plenam notitiam obiecti talis scientiae spectant, et ab oppositis erroribus seu impugnationibus se defendere. Et potest utroque modo sumi scientia, quando in praesenti inquiritur de necessitate Logicae ad illam.

Tertio proponimus in titulo, an Logica sit necessaria simpliciter. Et sumitur hic „necessarium simpliciter” non pro „necessario absoluto”, quod sumitur ex parte alicuius causae intrinsecae, materiae sive formae, sicut est necessarium hominem esse rationalem et esse mortalem; sed pro necessario respective seu ad aliud, id est ad finem aliquem consequendum. Et hoc necessarium ad finem dicitur dupliciter, vel quod est necessarium simpliciter vel secundum quid. Simpliciter, quando requiritur ad ipsum esse rei vel acquirendum vel conservandum, sicut cibus et respiratio requiruntur ad vivendum. Secundum quid, quando requiritur ad bene esse, id est vel ad aliquod maius commodum vel maiorem ornatum, non ad ipsum esse secundum se. De quibus distributionibus necessarii absoluti et respectivi, simpliciter et secundum quid, videatur D. Thomas 5. Metaph. lect. 6.

Quia ergo nemo dubitat Logicam ad minus esse utilem et necessariam secundum quid, id est ad melius et commodius esse ipsarum scientiarum, tota difficultas reducitur ad hoc, ut videamus an sit simpliciter necessaria.

RESOLUTIO.

SIT UNICA CONCLUSIO: Ad scientias speculativas artificialis Logica est simpliciter necessaria quantum ad statum perfectum scientiae et quoad eius conservationem et quasi nutritionem, non quoad imperfectum esse et quasi primam generationem scientiae.

Itaque potest dici necessaria simpliciter sine addito, et non simpliciter omnibus modis, sicut respiratio et cibus dicitur necessarius simpliciter animali, non quia requiratur omnibus modis et pro omni statu. Nam in ventre matris, quando primo generatur animal, nec cibo indiget nec respiratione. Nihilominus tamen dicuntur simpliciter necessaria animali, quia non ad aliquem ornatum vel utilitatem superadditam, sed ad ipsum esse animalis, non primo generandum, sed conservandum vel nutriendum necessaria sunt.

Et dicimus ad scientias speculativas esse necessariam Logicam, non ad practicas, quia practicae solum respiciunt rectitudinem operis sive interni sive externi, non autem ipsam indagationem veritatis. Unde solum indigebunt prudentia vel arte, quae dirigunt ipsam bonitatem seu rectitudinem agibilium et factibilium, non vero Logica, quae solum dirigit rectitudinem discurrendi circa veritatem.

Et per hanc conclusionem componimus oppositas sententias, quae circa necessitatem Logicae versantur, quibusdam existimantibus Logicam solum esse utilem, non simpliciter necessariam, ut Conimbric. q. 6. prooem. art. 2. et alii; aliis esse necessariam simpliciter omnibus modis, sicut causa universalis requiritur simpliciter ad omnes actiones causae particularis, ut Araujo 2. Metaph. q. 3. art. 3. et alii.

Nos autem dicimus esse simpliciter necessariam absolute loquendo, sed non omnibus modis et pro omni statu cuiuscumque scientiae. Potest enim aliquid simpliciter dici tale, vel quia absolute et sine addito est tale, vel quia omnibus modis et secundum omnem considerationem dicitur tale, ut bene observat S. Thomas 3. p. q. 50. art. 5. Et quod est simpliciter tale primo modo, aliquam recipit latitudinem et potest dici necessarium vel tale simpliciter, licet non omni modo et sub omni statu necessarium sit. De qua conclusione videatur Cursus Carmel. disp. prooem. q. 7.

PRIMA ERGO PARS conclusionis, scilicet quod Logica non sit simpliciter necessaria, id est omnibus modis, ad alias scientias, ex eo manifeste constat, quia Logica non requiritur ad alias scientias nisi tamquam ars et instrumentum acquirendi illas. Effectus autem artis non ita dependet ab arte, ut non possit aliquo modo, saltem imperfecte, fieri sine illa, sicut dicit Philosophus, quod «addiscens artem operatur actionem artis sine arte». Quod explicat ibi D. Thomas lect. 7. in fine, «quia potest homo aliqualiter exire in scientiae et virtutis actum, antequam habeat habitum scientiae et virtutis, quo adepto perfecte operatur». Et quidem si ita non esset, non possent ipsae artes et scientiae nostris actibus acquiri; nam saltem illi primi actus, quibus acquiruntur, non possunt ab arte procedere, siquidem generant illam. Ergo similiter aliquae demonstrationes non pendent necessario a Logica, saltem quae generant primam demonstrationem Logicae. Licet enim illae demonstrationes non sint sine Logica generata per illas, non tamen ad illas requiritur Logica, sed ex illis procedit. Et si demonstratio fiat in materia alterius scientiae, potest percipi et convincere intellectum non habentis Logicam, et tunc acquiret quidem habitum scientiae, ad quam pertinet illa demonstratio, sed non habitum Logicae, de cuius praeceptis tunc non edocetur.

Denique pro hac parte videnda est doctrina D. Thomae 7. Metaph. lect. 8. et 1. p. q. 117. art. 1. et 2. Contra Gent. cap. 75., ubi duplex genus artium distinguit: «Quaedam sunt, in quarum materia non est aliquod principium agens ad effectum artis producendum, sicut in lignis vel lapidibus non est aliqua vis activa movens ad constitutionem domus, quae est effectus artis domificativae. Aliquando vero est ars, in cuius materia est principium movens ad producendum effectum artis, sicut patet in medicina, quia in corpore infirmo est aliquod principium activum ad sanitatem. Et effectum artis primi generis numquam producit natura, sed semper fit ab arte, effectus autem secundi generis fit ab arte et aliquando a natura sine arte». Ita D. Thomas. Cum ergo Logica versetur circa opera intellectus dirigenda, in quo invenitur principium movens ad scientifice procedendum sicut in corpore ad sanitatem, potest utique sine arte fieri aliquando effectus artis Logicae; et ita non est simpliciter necessaria ad omnem demonstrationem et scientiam, pro quocumque statu et modo.

SECUNDA VERO PARS conclusionis, scilicet quod requiratur simpliciter ad statum perfectum scientiae et ad eius conservationem, sumitur ex D. Thoma, tum in opusc. 70. quaest. ult. art. 1. ad 3., ubi dicit, quod necessitas requirit, ut in addiscendo incipiamus a Logica, licet non sit facilior aliis scientiis, quia aliae scientiae ab ipsa dependent. Tum in 2. Metaph. lect. ult. et 1. Poster. lect. 1., ubi dicit Logicam ordinari ad hoc, ut facile et prompte et sine errore procedatur. Constat autem, quod sine errore procedere non solum est utile, sed simpliciter necessarium ad ipsum esse aliarum scientiarum. Et constat manifeste, quod nuda potentia intellectus sine arte adiuta non potest cognoscere omnes defectus consequentiarum et scientifice attingere bonitatem cuiuscumque consequentiae, cum multa non sint notae lumine naturali, sed per discursum colligantur. Multa etiam, quae pertinent ad cognitionem propositionum per se et necessariae connexionis, pendent ex principiis et praeceptis artis Logicae, sicut ex notitia praedicamentorum, in quibus praedicata essentialia disponuntur, et praedicabilium, in quibus traduntur modi praedicandi essentialiter vel accidentaliter, et ex notitia modorum per se et de omni et secundum quod ipsum, et aliis, quae traduntur in libris Priorum et Posteriorum, ex quibus pendet discretio materiae necessariae vel contingentis, consequentiae legitimae vel defectibilis. Ergo non potest intellectus pervenire ad statum perfectum scientiae, in quo omnes errores istos evitet et ad diversas conclusiones suas se extendat, nisi per aliquod principium sibi superadditum, quod talem artificiosum modum procedendi demonstret. Itaque sicut animal in statu perfecto, id est in statu, in quo per se nutritur et augmentatur, indiget cibo tamquam materia nutritionis et digestione et concoctione alimenti, ita ad nutritionem et extensionem scientiarum, quae debet fieri per multas conclusiones et varias consequentias, indiget intellectus cibo, id est speciebus, sed digestis et concoctis et artificiose dispositis ad inferendum, alioquin non scientifice colliget. Et hoc praestat ars Logicae.

DICES: Hoc non est esse necessarium ad simpliciter esse, sed ad melius seu perfectius esse, quia supponitur ipsum esse scientiarum, sicut cibus supponit esse animalis et solum requiritur ad aliud superadditum ipsi esse; ergo non est simpliciter necessarium, id est ad esse.

Respondetur, quod licet supponat esse, non tamen dicitur requiri ad aliquid superadditum ipsi esse et quasi illi extrinsecum, sed ad continuationem ipsius esse et conservationem, ne amittatur. Sufficit autem ad necessarium simpliciter, quod requiratur ad esse rei, et non ad aliquid superadditum, licet non requiratur pro omni statu ipsius esse, sicut cibus non requiritur ad esse hominis pro statu generationis, sed pro statu conservationis.

SOLVUNTUR OBIECTIONES.

Primo arguitur: Multae demonstrationes fieri possunt sine Logica; ergo non requiritur ad esse scientiae etiam pro statu conservationis.

Antecedens probatur, quia possunt multae conclusiones in aliqua scientia demonstrari per quatuor modos primae figurae, qui ipso lumine naturali sunt noti et non per discursum artis Logicae, cum ad illas ut ad principia ceteri reducantur. Et in ipsa arte logica addiscenda manifeste constat, quod per lumen naturale sine alia anteriori Logica acquisita est. Ergo non requiritur ars Logicae ad ipsum esse scientiae, etiam ut extenditur ad plures conclusiones, quod est in esse perfecto.

RESPONDETUR: Negatur antecedens. Nam qui demonstrationes format sine Logica, etiamsi in quatuor primis modis syllogizandi id faciat, semper dicitur habere scientiam in statu imperfecto, quia sine Logica non potest ita perspicue disponere plures materias et conclusiones alicuius scientiae, ut omnes reducat ad primos modos syllogizandi. Imo ad hoc officium oportet esse perfectissime exercitatum in scientia et maxime callere praecepta Logicae. Nec similiter potest ab oppositis se defendere perspiciendo defectus et infirmitatem consequentiarum, quibus impugnatur, aut definitionum et divisionum defectus etc., sine quo quantumvis fiant plures demonstrationes, semper manent in statu infirmo et imperfecto. Ipsa autem Logica quando primo inventa est, imperfecte fuit inventa per lumen naturale, sicut omnes aliae artes, deinde ipsa in statu perfecto, sicut iuvat alias, ita etiam iuvat seipsam et conservat, et ita non est necessaria alia Logica, sed ipsa sibi sufficit.

Secundo arguitur: Nam in ipso lumine naturali est sufficiens virtus ad acquirendam quamcumque demonstrationem seorsum sumptam; nec enim assignari potest aliqua ultima, ultra quam non possit, et illa acquisita non diminuitur virtus naturalis luminis, sed potius augetur, ergo poterit in secundam et in alias omnes sine Logica, licet non ita commode.

RESPONDETUR in his argumentis, quae procedunt a numeratione divisiva eorum, in qua aliqua potentia potest, ad numerationem completam et integram, communiter committi fallaciam accidentis seu defectum appellationis, quia numeratur unaquaeque operatio seorsum et omittitur modus operandi cum continuatione et extensione unius ad aliud et defensione a contrariis etc. Et tamen infertur collectio seu omnium, in qua collectione iste modus continuationis seu extensionis includitur, nec tamen numeratus fuit. Et hoc in potentiis limitatis stare non potest, nisi aliunde adiuvetur. Licet enim non diminuatur virtus intellectus ex una demonstratione facta, tamen propter limitationem suam non potest omnia illa continuare et ab oppositis defendere, nisi adiuvetur ab aliqua arte. Illa ergo numeratio licet videatur fieri copulative per particulam „et” dicendo: Potest hoc et potest illud etc., tamen quoad sensum fit disiunctive, quia posse hoc seorsum et divisive, et aliud seorsum etc., est idem quod posse hoc vel illud disiunctive seu divisive; ex numeratione autem disiunctiva non colligitur distributiva. Nec propter hoc assignamus aliquem terminum in singulari, ultra quem non possit seorsum et divisive, sed in hac numeratione terminus, in quem non potest, est tota collectio sive tota sphaera perfectae potestatis; in hanc non potest, et in imperfectam seu divisivam potest.

Ultimo arguitur: Logica influit in omnes scientias modum artificiosum procedendi, ut constat ex Philosopho 2. Metaph. et D. Thoma ibi lect. ult. et 4. Metaph. lect. 4.; ergo se habet ut causa universalis respectu omnium scientiarum. Sed causa universalis requiritur simpliciter ad omnem operationem causae inferioris, sicut deficiente motu caeli deficerent omnes inferiores motus. Ergo Logica ad omnem artificialem demonstrationem simpliciter, id est omnibus modis requiritur. Si quae vero demonstrationes fiunt sine Logica, artificiose non erunt nec usque ad prima principia resolutae.

RESPONDETUR, quod Logica non est causa universalis per se primo, sed tamquam instrumentum coadiuvans agens principale, quod est intellectus; quod de omni arte docet S. Thomas 1. p. q. 117. art. 1. Causa autem universalis instrumentalis non est ita simpliciter necessaria, quod sine ipsa nullus effectus artis fieri possit, praesertim quando tale instrumentum virtualiter continetur in ipsa causa principali et ex eius principiis deducitur. Unde loco illius causa principalis potest supplere defectum artis et facere effectum artis sine arte. Caelum autem non est causa per modum artis et instrumenti, sed est causa principalis et universalis, licet ab alia superiori mota. Et quod additur de resolutione in prima principia, respondetur aliquam resolutionem in prima principia et aliquam bonitatem consequentiae posse ita esse per se notam, ut sine arte possit attingi, licet sub eo statu imperfecto, qui declaratus est; sicut omnes aliae artes et scientiae, quando primo fuerunt acquisitae, imperfectum statum habuerunt.

Articulus II: UTRUM LOGICA SIT VERA SCIENTIA ET ARS

Articulus III: UTRUM OBIECTUM FORMALE ET ADAEQUATUM LOGICAE SIT ENS RATIONIS, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Articulus IV: UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA SPECULATIVA VEL PRACTICA

Articulus V: QUOMODO DISTINGUATUR LOGICA DOCENS ET UTENS

Quaestio II: DE ENTE RATIONIS LOGICO, QUOD EST SECUNDA INTENTIO

Articulus I: QUID SIT ENS RATIONIS IN COMMUNI ET QUOTUPLEX

Articulus II: QUID SIT SECUNDA INTENTIO ET RELATIO RATIONIS LOGICA ET QUOTUPLEX

Articulus III: QUID SIT DISTINCTIO ET UNITAS RATIONIS RATIOCINATAE ET RATIOCINANTIS

Articulus IV: PER QUAM POTENTIAM ET PER QUOS ACTUS FIANT ENTIA RATIONIS

Articulus V: UTRUM DEUS FORMET ENTIA RATIONIS

Quaestio III: DE UNIVERSALI SECUNDUM SE

Articulus I: EXPLICATUR DIVERSA ACCEPTIO UNIVERSALIS ET DEFINITIO ILLIUS

Articulus II: UTRUM UNIVERSALE MATERIALITER SUMPTUM ET PRO SUBIECTO INVENIATUR A PARTE REI

Articulus III: UTRUM UNITAS FORMALIS UT DISTINCTA A SINGULARI CONVENIAT NATURAE ANTE OPERATIONEM INTELLECTUS

Articulus IV: UTRUM APTITUDO ET INDIFFERENTIA AD MULTA CONVENIAT REBUS EXTRA OPERATIONEM INTELLECTUS

Articulus V: AN CONSISTAT ESSENTIALITER UNIVERSALITAS IN RELATIONE

Articulus VI: UTRUM GRADUS METAPHYSICI IN QUALIBET RE DISTINGUANTUR SOLA DISTINCTIONE RATIONIS, AN EX NATURA REI

Quaestio IV: DE CAUSA UNIVERSALIS

Articulus I: UTRUM BENEFICIO INTELLECTUS AGENTIS IN SPECIE AB IPSO PRODUCTA REPRAESENTETUR UNIVERSALE METAPHYSICUM

Articulus II: UTRUM UNIVERSALE METAPHYSICUM IN ACTU COGNITUM FIAT PER ACTUM ABSOLUTUM INTELLECTUS, ET UNIVERSALE LOGICUM PER COMPARATIVUM

Quaestio V: DE ACTU UNIVERSALIS, QUI EST PRAEDICARI DE MULTIS

Articulus I: QUID SIT IN NATURA UNIVERSALI «ESSE IN MULTIS» ET «PRAEDICARI DE MULTIS»

Articulus II: QUID SIT PRAEDICATIO ET QUID AD EIUS VERIFICATIONEM REQUIRATUR

Articulus III: QUOMODO REQUIRANTUR MULTA, UT ALIQUID DICATUR UNIVERSALE VEL COMMUNE

Articulus IV: QUOMODO VERIFICENTUR PRAEDICATIONES IN CONCRETIS ET ABSTRACTIS SUBSTANTIALIBUS

Articulus V: QUOMODO VERIFICENTUR PRAEDICATIONES IN CONCRETIS ET ABSTRACTIS ACCIDENTALIBUS

Quaestio VI: DE DIVISIONE UNIVERSALIS IN QUINQUE PRAEDICABILIA

Articulus I: UTRUM HAEC DIVISIO SIT BONA ET ADAEQUATA

Articulus II: UTRUM HAEC DIVISIO SIT GENERIS IN SPECIES ET IMMEDIATA

Quaestio VII: DE GENERE

Articulus I: UTRUM DEFINITIO GENERIS TRADITA A PORPHYRIO SIT BONA

Articulus II: QUODNAM SIT DEFINITUM IN DEFINITIONE GENERIS, INTENTIO IPSA VEL SUBIECTUM VEL EX UTROQUE COMPOSITUM

Articulus III: QUOMODO GENUS DICATUR TOTUM POTENTIALE ET A MATERIA DESUMI

Quaestio VIII: DE SPECIE PRAEDICABILI ET SUBICIBILI

Articulus I: UTRUM SPECIES CONSTITUATUR IN RATIONE SPECIEI PER RATIONEM SUBICIBILIS VEL PRAEDICABILIS

Articulus II: EXPLICANTUR DEFINITIONES SPECIEI

Articulus III: UTRUM POSSIT DARI SPECIES SUBICIBILIS, QUAE NON SIT PRAEDICABILIS DE MULTIS, SED TANTUM HABEAT UNUM INDIVIDUUM

Articulus IV: UTRUM SPECIES POSSIT CONSERVARI IN UNO TANTUM INDIVIDUO ET GENUS IN UNA TANTUM SPECIE

Quaestio IX: DE INDIVIDUO

Articulus I: UTRUM DEFINITIONES INDIVIDUI RECTE EXPLICENTUR

Articulus II: QUID SIT INDIVIDUUM IN COMMUNI SEU INDIVIDUUM VAGUM

Quaestio X: DE DIFFERENTIA COMMUNITER DICTA ET UT TERTIUM PRAEDICABILE EST

Articulus I: UTRUM BENE DIVIDATUR DIFFERENTIA IN COMMUNEM, PROPRIAM ET PROPRIISSIMAM

Articulus II: UTRUM DEFINITIONES DIFFERENTIAE TERTII PRAEDICABILIS SINT BONAE

Articulus III: UTRUM DIFFERENTIA DICATUR UNIVERSALIS RESPECTU SUAE SPECIEI, AN RESPECTU INFERIORUM TALIS SPECIEI

Articulus IV: UTRUM DIFFERENTIAE SUPERIORES ET GENERICAE INCLUDANTUR IN DIFFERENTIIS ATOMIS ET DE ILLIS PRAEDICENTUR

Quaestio XI: DE PROPRIO

Articulus I: EXPLICATUR NATURA PROPRII, EIUSQUE DIVISIONES EXPENDUNTUR

Articulus II: QUID SIT PROPRIUM QUARTUM PRAEDICABILE ET RESPECTU QUORUM SUMATUR

Quaestio XII: DE ACCIDENTE QUINTO PRAEDICABILI

Articulus I: UTRUM DEFINITIONES ET DIVISIONES ACCIDENTIS RECTE SINT TRADITAE A PORPHYRIO

Articulus II: QUOMODO ACCIDENS DICATUR QUINTUM PRAEDICABILE ET RESPECTU QUORUM INFERIORUM

Liber I: LIBER PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XIII: DE ANTEPRAEDICAMENTIS ET ANALOGIS

Articulus I: QUID SINT ANTEPRAEDICAMENTA ET CUR DE ILLIS HIC EGERIT ARISTOTELES

Articulus II: DE DEFINITIONE ET DIVISIONE AEQUIVOCORUM

Articulus III: QUID ET QUOTUPLEX SIT ANALOGIA

Articulus IV: EXPLICANTUR CONDITIONES HORUM ANALOGORUM

Articulus V: UTRUM IN ANALOGIS DETUR UNUS CONCEPTUS AB INFERIORIBUS PRAECISUS

Quaestio XIV: DE ENTE PRAEDICAMENTALI ET DIVISIONE IN DECEM PRAEDICAMENTA

Articulus I: QUID SIT PRAEDICAMENTUM ET QUID REQUIRATUR UT ALIQUID SIT IN PRAEDICAMENTO

Articulus II: UTRUM ENS SIT UNIVOCUM VEL ANALOGUM AD DECEM PRAEDICAMENTA

Articulus III: QUA ANALOGIA ENS SIT ANALOGUM

Articulus IV: UTRUM ACCIDENS SIT UNIVOCUM AD NOVEM GENERA

Articulus V: UTRUM SIT ADAEQUATA ET BONA DIVISIO IN DECEM PRAEDICAMENTA

Quaestio XV: DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI

Articulus I: QUAE SIT FORMALIS RATIO CONSTITUTIVA SUBSTANTIAE PRAEDICAMENTALIS

Articulus II: UTRUM BENE DIVIDATUR SUBSTANTIA IN PRIMAM ET SECUNDAM

Articulus III: QUOMODO EXPLICANDAE SUNT DEFINITIONES PRIMAE ET SECUNDAE SUBSTANTIAE

Articulus IV: QUAENAM REICIANTUR ET PONANTUR IN HOC PRAEDICAMENTO

Articulus V: UTRUM SUSCIPERE CONTRARIA SIT PROPRIUM QUARTO MODO SUBSTANTIAE

Quaestio XVI: DE QUANTITATE

Articulus I: QUAE SIT PROPRIA ET FORMALIS RATIO QUANTITATIS

Articulus II: UTRUM QUANTITAS DISCRETA SIT VERA SPECIES QUANTITATIS

Articulus III: UTRUM TEMPUS ET MOTUS, LOCUS ET ORATIO REICIANTUR A SPECIEBUS QUANTITATIS

Articulus IV: UTRUM LINEA, SUPERFICIES ET CORPUS SINT VERAE SPECIES QUANTITATIS

Quaestio XVII: DE PRAEDICAMENTO RELATIONIS

Articulus I: UTRUM A PARTE REI DENTUR RELATIONES, QUAE SINT FORMAE INTRINSECAE

Articulus II: QUID REQUIRATUR, UT ALIQUA RELATIO SIT PRAEDICAMENTALIS

Articulus III: QUAE SINT DIVISIONES RELATIONIS PRAEDICAMENTALIS ET EIUS SPECIES

Articulus IV: UTRUM RELATIO DISTINGUATUR A PARTE REI A SUO FUNDAMENTO

Articulus V: UTRUM RELATIO FORMALITER TERMINETUR AD ABSOLUTUM VEL AD RELATIVUM

Articulus VI: UNDE SUMATUR DISTINCTIO SPECIFICA ET NUMERICA RELATIONIS

Articulus VII: QUOMODO EXPLICANDAE SUNT PROPRIETATES RELATIVORUM, QUOD SINT SIMUL NATURA ET COGNITIONE

Quaestio XVIII: DE QUALITATE

Articulus I: EXPLICATUR RATIO FORMALIS QUALITATIS ET EIUS DEFINITIO

Articulus II: EXPLICATUR DIVISIO QUALITATIS IN QUATUOR SPECIES

Articulus III: QUOMODO SINGULAE SPECIES EXPLICANDAE SINT

Quaestio XIX: DE SEX ULTIMIS PRAEDICAMENTIS

Articulus I: UTRUM HAEC PRAEDICAMENTA SINT FORMAE ABSOLUTAE VEL RELATIVAE VEL DENOMINATIONES EXTRINSECAE

Articulus II: QUID SIT ACTIO ET PASSIO PRAEDICAMENTALIS

Articulus III: QUID SIT PRAEDICAMENTUM UBI ET SITUS

Articulus IV: QUID SIT PRAEDICAMENTUM QUANDO ET HABITUS

Textus I: TEXTUS POST PRAEDICAMENTORUM

Quaestio XX: DE POSTPRAEDICAMENTIS

Articulus I: EXPLICANTUR OPPOSITIONES

Articulus II: QUID NOTANDUM CIRCA RELIQUA POSTPRAEDICAMENTA

Liber II: SUPER LIBROS PERIHERMENIAS

Quaestio XXI: DE SIGNO SECUNDUM SE

Articulus I: UTRUM SIGNUM SIT IN GENERE RELATIONIS

Articulus II: UTRUM IN SIGNO NATURALI RELATIO SIT REALIS VEL RATIONIS

Articulus III: UTRUM SIT EADEM RELATIO SIGNI AD SIGNATUM ET POTENTIAM

Articulus IV: QUALITER DIVIDATUR OBIECTUM IN MOTIVUM ET TERMINATIVUM

Articulus V: UTRUM SIGNIFICARE SIT FORMALITER CAUSARE ALIQUID IN GENERE EFFICIENDI

Articulus VI: UTRUM IN BRUTIS ET SENSIBUS EXTERNIS SIT VERA RATIO SIGNI

Quaestio XXII: DE DIVISIONIBUS SIGNI

Articulus I: UTRUM SIT UNIVOCA ET BONA DIVISIO SIGNI IN FORMALE ET INSTRUMENTALE

Articulus II: UTRUM CONCEPTUS SIT SIGNUM FORMALE

Articulus III: UTRUM SPECIES IMPRESSA SIT SIGNUM FORMALE

Articulus IV: UTRUM ACTUS COGNOSCENDI SIT SIGNUM FORMALE

Articulus V: UTRUM SIT BONA DIVISIO IN SIGNUM NATURALE ET AD PLACITUM ET EX CONSUETUDINE

Articulus VI: UTRUM SIGNUM EX CONSUETUDINE SIT VERE SIGNUM

Quaestio XXIII: DE NOTITIIS ET CONCEPTIBUS

Articulus I: UTRUM NOTITIA INTUITIVA ET ABSTRACTIVA DIFFERANT ESSENTIALITER IN RATIONE COGNITIONIS

Articulus II: UTRUM POSSIT DARI COGNITIO INTUITIVA DE RE PHYSICE ABSENTI, SIVE IN INTELLECTU SIVE IN SENSU EXTERIORI

Articulus III: QUOMODO DIFFERAT CONCEPTUS REFLEXUS A DIRECTO

Articulus IV: QUALIS SIT DISTINCTIO INTER CONCEPTUM ULTIMATUM ET NON ULTIMATUM

Liber III: IN LIBROS POSTERIORUM

Quaestio XXIV: DE PRAECOGNITIS ET PRAEMISSIS

Articulus I: EXPLICATUR QUID SINT PRAECOGNITA ET PRAENOTIONES

Articulus II: UTRUM PRAEMISSAE EFFICIENTER INFLUANT IN CONCLUSIONEM VEL IN ALIO GENERE CAUSAE

Articulus III: UTRUM PRAEMISSAE NECESSITENT AD ASSENSUM CONCLUSIONIS, ITA QUOD MINOR SIMUL CUM CONCLUSIONE COGNOSCATUR

Articulus IV: QUID SIT PROPOSITIO PER SE NOTA ET IMMEDIATA, PRAEDICATUM DE OMNI ET PER SE ET SECUNDUM QUOD IPSUM

Quaestio XXV: DE DEMONSTRATIONE

Articulus I: UTRUM RECTE SIT DEFINITA DEMONSTRATIO AB ARISTOTELE

Articulus II: QUID REQUIRATUR, UT ALIQUA PROPOSITIO SIT DEMONSTRABILIS

Articulus III: UTRUM OMNIS DEMONSTRATIO CIRCULARIS SIT VITIOSA

Articulus IV: QUID SIT DEMONSTRATIO QUIA ET PROPTER QUID, ET AN SIT BONA DIVISIO

Quaestio XXVI: DE SCIENTIA TAM SECUNDUM SE QUAM IN ORDINE AD OPINIONEM ET FIDEM

Articulus I: QUID SIT SCIENTIA ET QUOMODO DISTINGUATUR A RELIQUIS HABITIBUS EVIDENTIBUS

Articulus II: QUID SINT SCIENTIA SUBALTERNANS ET SUBALTERNATA ET QUOMODO DIFFERANT INTER SE

Articulus III: UTRUM SCIENTIA SUBALTERNATA SIT VERE ET PROPRIE SCIENTIA, ETIAMSI NON CONTINUETUR CUM SUBALTERNANTE

Articulus IV: QUI SINT HABITUS INEVIDENTES ET QUOMODO INTER SE DIFFERANT

Articulus V: UTRUM OPINIO ET FIDES CUM SCIENTIA INTRINSECE REPUGNENT

Quaestio XXVII: DE UNITATE ET DISTINCTIONE SCIENTIARUM

Articulus I: UNDE SUMATUR UNITAS VEL DIVERSITAS SPECIFICA SCIENTIARUM IN RATIONE SCIBILIS

Articulus II: UTRUM SCIENTIA SIT UNA SIMPLEX QUALITAS ET HABITUS

↑ Top of work