Scholastica commentaria in Primam Partem Summae Theologicae
Domingo Báñez (1528–1604)
First published 1584
Dominicus Báñez, O.P.'s Scholastica commentaria in primam partem Summae Theologiae is a Salamanca-school commentary on the opening part of Aquinas's Summa. The first printing appeared at Salamanca in 1584, after Báñez's teaching at the Dominican studium and University of Salamanca; later editions and editorial continuations helped make the work a major witness to late sixteenth-century Thomism. Its close exegesis of Aquinas intersects the debates over divine grace, human freedom, predestination, and physical premotion that defined the de auxiliis controversy. Schola presents the Latin text from a 1934 Urbano edition; the catalogue's 1584 year identifies the original work, not the modern reprint.
✦ This work is being completed — add a section.
Prologus auctoris ad lectorem
PROLOGUS AUCTORIS
AD LECTOREM.
Circa secundam hanc editionem lector advertat, me in prioribus commentariis, data opera integrum D. Thomae textum apponere noluisse. Quoniam Theologis scribebam, quibus omnibus Sancti Doctoris Theologicam Summam in promptu esse iudicabam. Iam vero universis Theologis reclamantibus libenter sententiam mutavi. Aiunt enim et conqueruntur pauperes Theologi et divites (si qui tamen divites sunt) illi quidem quod non omnibus pecunia suppetit, ut seorsum partes Summae S. Thomae et seorsum Commentaria possint emere: isti vero molestum sibi esse asserunt duo volumina alterum textus, alterum commentariorum simul ante oculos aperire atque versare. Inveni sane quomodo utrisque satis facerem. Inserui totum S. Thomae textum propriis non parcens sumptibus tanta compositum arte, ut et si in commentariis multa adiecerim, tamen non pluris hic liber, quam prior editio vendatur. Ubi autem additio facta est, hoc signo † denotatur. Ceterum ex singulis D. Thomae articulis conclusiones titulo quaestionis respondentes adhuc denoto, eisque singulis breviter et in summa, ubi commode fieri potest, vim nervumque rationis insinuo, id quod discipulis plurimum placuisse, plurimumque profuisse expertus sum. In processu vero disputationum dubiorum nomine utor, ne cum quaestionibus D. Thomae, cum opus fuerit dicta vel dicenda citare, confusionem aliquam lectoris menti parerem. Denique cum huius libri margines puras absque notulis et citationibus lector inspexeris, scias, me non negligentia sed de industria tuae utilitati consulentem id fecisse. Reliqui enim tibi locum, ut tu ipse proprio arbitrio possis commodius et memoriam et ingenium exercere. Didici namque experientia, quam parum mihi prosint ad memoriae exercitium huiusmodi marginales notulae ad libitum alterius appositae atque distinctae. Adde etiam, quod cum in scholasticis meditationibus semper occurrat vel nova ratio confirmandi conclusionem, vel nova solutio argumenti, vel sententiae auctoris impugnatio, omnia haec nullibi aptius tibi erunt in promptu, quam si in ipsis marginibus adscripseris. Habes praeterea, Indicem copiosum, qui te ad columnas et litterarum characteres ita distincte remittat, ut marginales notulae superfluere videantur. Vale. Datis Salmanticae, Kalen. Novemb. Anno Domini 1585.