Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Prima pars philosophiae naturalis (de ente mobili in communi) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-I, pars prima.
Preface I: Lectoribus
Preface II: Proemium
Preface III: Ordo Primae Partis Philosophiae
Quaestio I: De scientia philosophiae et ordine cognoscendi
Articulus I: UTRUM ENS MOBILE SIT OBIECTUM FORMALE PHILOSOPHIAE
Ut PUNCTUM DIFFICULTATIS innotescat, nota duos terminos tituli. Primus est ly «ens mobile», secundus est ly «obiectum formale». Ens mobile non sumitur complexe pro aggregato ex ente et mobilitate ut duobus, sed incomplexe pro quidditate, cui convenit mobilitas. Differunt autem quidditas mobilis seu naturalis seu1 ens naturale et natura, quia, ut dicit Philosophus 2. libro Phys. cap. 1., natura dicitur «principium motus et quietis»2, ens naturale «habet in se tale principium motus»3. Unde non dicitur natura obiectum Philosophiae, sed ens naturale vel mobile, quia agit de rebus seu quidditatibus mobilibus, pro quae natura ipsa constat. Et sicut sumitur natura in Physicis non pro sola essentia rei, quae cuilibet enti competit, sed pro ea, quae est principium motus, non cuiuslibet, sed imperfecti et cum successione et processu de potentia ad actum; ita ens naturale vel mobile sumitur pro eo, quod habet in se principium talis motus physici et imperfecti. De quo plura dicemus in q. 9.4 agendo de definitione naturae.
Secundus terminus est ly obiectum formale. Licet enim identificentur ens mobile, corpus mobile, substantia mobilis, naturalis vel sensibilis, ratione cuius identificationis aliqui reducunt istam difficultatem fere ad modum loquendi (de quo videri possunt Conimbric. hic q. 4. prooemiali art. 1. et Carmel. disp. 1. (prooemialis totius Philos.) q. 1. § 2. et alii), tamen quantum ad rationem formalem, quae a materiali distinguitur in scientiis, difficultas ista non est de modo loquendi, sed de re. Licet enim mobile seu mutabile physicum debeat esse corpus et substantia, tamen formalitas corporis aliud explicat quam formalitas entis mobilis. Dicit enim corpus formaliter radicem quantitatis et sic definitur per ordinem ad divisibilitatem; mobile autem radicaliter sumptum dicit rationem mutationis seu transitus de potentia ad actum, quod quidem, si fiat cum successione et continuitate, ut fit in motu physico, divisibilitatem requiret ut conditionem, non ut rationem formalem. Et ita videmus, quod neque natura neque motus definiuntur per corpus neque illud explicant, sed natura dicitur principium motus et quietis, motus autem dicitur actus entis in potentia, ubi solum explicatur ordo entis imperfecti, non corporis. Denique idem videmus observari in aliis rationibus formalibus explicandis. Licet enim omne coloratum sit corpus, non tamen dicimus, quod obiectum formale visus est corpus coloratum, sed coloratum explicat formale obiectum, corpus autem materiale seu praesuppositum. Et omne intelligibile est ens; non tamen ratio entis formaliter explicat obiectum intellectus, sed praesuppositive et materialiter. Idem ergo potest intelligi in corpore mobili et ente mobili.
Quapropter DIFFICULTAS PRAESENS in duobus consistit: Primum in discernendo rationem formalem obiecti Physicae et materialem, an scilicet ratio mobilitatis pertineat ad obiectum formale, ratio vero corporis ad materiale. Secundum est de extensione huius obiecti, an scilicet complectatur per se et formaliter omne mobile, tam substantialiter quam accidentaliter, an vero solum complectatur per se mobile substantialiter, id est mobile5 ad substantialem formam ut ad terminum et penes principia substantialia, mobile autem accidentaliter solum reductive tractetur a physico et ut deductum ex primo, id est ex mobili substantiali.6
Et licet plures SENTENTIAE versentur circa obiectum Philosophiae assignandum, de quibus videri possunt Conimbric. hic q. 4. prooemiali art. 1. et Carmel. q. 1., tamen praecipuae sententiae reducuntur ad tres. Quidam asserunt obiectum esse ens mobile; quidam corpus mobile; quidam corpus naturale vel sensibile, licet haec omnia dicant alii in idem coincidere et solum differre penes modum loquendi. Similiter etiam inter thomistas aliqui existimant obiectum formale et per se Philosophiae solum esse ens mobile substantialiter et penes principia substantialia, alii quod per se et adaequate includit tam mobile substantialiter quam accidentaliter, et quod sunt diversa principia mobilitatis accidentalis et substantialis, de quo videri potest Caietanus opusc. de Subiecto Philosophiae.7
DICO PRIMO: Subiectum materiale seu obiectum quod Philosophiae est corpus naturale seu mobile, formale vero explicatur per ens mobile seu mobile ut sic. Et ita ens mobile et corpus mobile se habet sicut in visu coloratum et corpus, quod ly coloratum est formalis ratio, ly corpus materialis; neque enim tangitur corpus a visu sub omni ratione, sed quatenus afficitur colore.
PRIMA PARS conclusionis est extra controversiam, cum constet limites Philosophiae intra res corporales contineri nec per se agere de substantiis separatis ab omni materia. Sic enim haberet abstractionem aequalem Metaphysicae, quia abstraheret a materia sensibili et intelligibili. Et similiter non agit de sola quantitate abstracta ab omni materia. Sic enim coincideret cum Mathematica et non ageret de corpore, ut subiicitur motui, quod utique est corpus sensibile. Quodsi aliquando Physica agit de Deo et angelis, non agit de illis ut mobilibus, sed ut moventibus, quatenus in illos reducuntur motus corporales et ab eis dependent. De ipsis autem substantiis separatis propter se non agit Physica.
SECUNDA VERO PARS est expressa D. Thomae, praesertim in locis, ubi de hoc ex professo agit, ut patet in prooemio Physicorum8, ubi inquit, quod «subiectum Philosophiae est ens mobile simpliciter. Non dico autem corpus mobile, quia omne mobile esse corpus probatur in isto libro, nulla autem scientia probat suum obiectum». Idem expresse docet opusc. 42. cap. 14.9 Videri potest 6. Metaph. lect. 1.10, ubi docet obiectum Physicae esse ens mobile vel etiam substantiam mobilem, id est quidditatem mobilem, ut ibi explicat. Et 11. Metaph. lect. 4.11 docet ex Philosopho12, quod Physica speculatur entia ut mota. Quodsi aliquibus locis videtur dicere D. Thomas, quod subiectum Physicae est corpus mobile, ut 1. p. q. 84. c. art. 1. et q. 14. de Veritate art. 8. ad 16.13, tamen ibi non loquitur de obiecto Philosophiae pro formali, sed pro materiali seu praesuppositive.
Fundamentum huius conclusionis sumitur ex his, quae paulo ante sunt insinuata, quia videlicet propria et adaequata passio, quam physicus demonstrat de suo subiecto, est motus. Motus autem non definitur explicando ordinem ad corpus vel substantiam, sed ad ens mobile; definitur enim, quod est «actus entis in potentia», ut patet in hoc tertio libro.14 Ergo formalis ratio subiecti physici non explicat rationem corporis. Nam quod formaliter est subiectum scientiae, explicatur etiam in formali definitione propriae passionis tamquam id, ad quod passio dicit habitudinem. Ergo cum non explicetur in definitione motus ratio corporis, sed ratio entis in potentia, non pertinet ad formalem rationem subiecti corpus, licet in re verum sit, quod non sit mobile motu physico nisi id, quod est corpus. Sed tamen sub formalitate, qua pertinet ad Physicam, ita se habet, quodsi per impossibile daretur aliquod mobile, quod non esset corpus, adhuc tractaretur a Physica, sicut si per impossibile daretur aliquod coloratum extensum, quod non esset corpus, adhuc videretur ab oculo.
Secundo sumitur fundamentum ex illa ratione, quam significat D. Thomas 1. Phys. cit.15, quia in Physica probatur, quod mobile sit corpus, nulla autem scientia probat suum obiectum formale. Ergo obiectum formale non est corpus sub formalitate et explicatione corporis, sed sub ratione entis mobilis. Qua probatione utrumque insinuatur, et quod ratio corporis pertinet ad obiectum materiale, siquidem probatur convenire omni mobili, et quod non sit ratio formalis, quia nulla scientia potest illud probare, siquidem omnis probatio procedit sub aliqua ratione formali, et consequenter talis ratio non probatur, sed probat, et sic supponitur. Ea vero supposita bene potest probari, quod tale obiectum materiale sibi competat, quia iam habet rationem formalem, sub qua procedat ad investigandum et ostendendum, quodnam obiectum materiale sibi sit proportionatum. Et sic Philosophus ostendit, quod omne mobile debet esse corpus, quia debet esse divisibile, ut patet in libro 6. Phys.16, et ita postquam tractavit de ente mobili in communi in istis octo libris, incipiendo descendere ad explicandum in particulari diversa entia mobilia, quod pertinet ad obiecta contenta sub materiali subiecto, incepit in libris de Coelo a notificatione corporis. Ergo supponitur, quod corpus ex parte materiali subiecti se teneat.
DICES: Non repugnat, quod aliqua scientia probet suum obiectum formale a posteriori, sicut Theologia probat Deum esse. Nec enim requiritur ad rationem principii indemonstrabilis, quod sit indemonstrabile etiam a posteriori, sed solum a priori, ut diximus in Logica q. 24.17 Et sic per divisibilitatem quasi a posteriori probatur in Physica ratio corporis. Unde Philosophus formaliter non probavit mobile esse corpus, sed omne mobile esse divisibile et habere partes, divisibilitas autem non est ipsa ratio corporis, solum enim illi competit ratione quantitatis, imo divisibilitas proxima etiam a quantitate separari potest, ut diximus in Logica q. 16. et patet in corpore Christi sacramentaliter posito.18 Ergo non probat Physica rationem corporis, sed aliquod accidens eius.
Respondetur nullam scientiam posse probare suum obiectum formale etiam quoad an est ex ipsa propria ratione formali. Sic enim probaret idem per idem; supponi19 enim debet ratio formalis et principium aliquod, per quod talis probatio fiat. Sed si20 quando probat obiectum, vel id probat ex mutuatis ab alia scientia, sicut Theologia ex rationibus metaphysicis probat Deum esse, vel id probat aliqua ratione a posteriori solum reductive pertinente ad talem scientiam, non formaliter et per se, ut latius ostendimus in Logica, in libris Posteriorum.21 Physica autem ostendit mobile esse corpus seu divisibile ex ipsa intrinseca et formali ratione motus, non22 ex mutuatis ab alia scientia, quia omnis motus debet habere partes, siquidem partim est in actu, partim in potentia.
Et ad id, quod dicitur Philosophum non probare, quod mobile est corpus, sed quod est divisibile, atque adeo a posteriori probare, quod sit corpus, respondetur, quod quando probatur alicui rei convenire aliquam propriam passionem, et non probatur ex ipsa quidditate, a qua talis passio dimanat, manifestissimum signum est, quod talis quidditas, a qua dimanat illa passio, non pertinet ad rationem formalem talis scientiae, siquidem non per illam probatur, sicque perinde est probare talem propriam passionem ac probare ipsam essentiam. Cum ergo ex ratione corporis et oriatur divisibilitas et mobilitas, si probatur ex mobilitate divisibilitas, eo quod ad illam requiritur, non attenditur formaliter ipsa ratio corporis sub ea ratione, qua corpus est, id est ut fundat divisibilitatem, sed sub ea ratione, qua quidditas mobilis est. Unde idem est probare rationem divisibilis et rationem corporis, quatenus23 corpus radix divisibilitatis est; procedendo enim ex ipsa quidditate mobilitatis, non proceditur ex ipsa ratione corporis, quatenus radix divisibilitatis est, sed quatenus fundamentum mobilitatis est, et hoc est esse ens mobile. Unde motus secundum suam naturam et per se non pertinet ad genus quantitatis seu divisibilitatis, ut dicit S. Thomas opusc. 70. q. 5. art. 3. ad 5.24 et 5. Metaph. lect. 15.25 Est simile, si aliqua scientia ageret de intelligibili ut sic et probaret, quod intelligibile in actu debet esse spirituale et non corporale, quia est abstractum a materia. Talis scientia non haberet pro obiecto formali entitatem spiritualem, licet illam necessarium supponeret, quia non respiceret illam formaliter vel26 ut opponitur corpori entitative, sed ut fundat ordinem ad intellectum. Sic Physica, quae agit de mobili, non respicit formaliter corpus, prout27 radix divisibilitatis est, sed ut procedit de potentia ad actum, de non esse ad esse. Hoc enim pertinet ad mutationem, quod formaliter non est respicere corpus, sed ipsum fieri et esse secundum mutationem, quod totum ens mobile est.
DICO SECUNDO: Quando dicitur ens mobile subiectum formale Physicae, ly mobile non sumitur pro mobilitate formali, sed aptitudinali seu radicali, ita quod ens mobile est idem quod quidditas mobilis seu fundamentum mobilitatis proximae. Ita notat Caietanus in opusc. de Subiecto Physicae.
RATIO est manifesta, quia alias physicus ageret de accidente; mobilitas enim proxima seu formalis accidens est. Et sic non ageret de substantia neque de generatione substantiali, imo non ageret per se de natura, contra id, quod dicemus in secundo libro; natura enim est principium motus et quietis primo et per se. Unde non consistit in mobilitate formali, sed radicali, quia mobilitas formalis, quae est accidens, non est primum principium motus, sed proximum et formale.
DICES: Ergo formale obiectum Physicae non solum est ens mobile, sed substantia naturalis sive substantia mobilis seu corpus mobile.
Respondetur formale obiectum Physicae substantiam mobilem sumendo substantiam pro quidditate seu radice prima mobilitatis, ut dicit S. Thomas 6. Metaph. lect. 1.28, et sic est idem, quod ens mobile formaliter. Ceterum si sumatur ly substantia, prout explicat hanc quidditatem per modum primi praedicamenti, id est ut naturam subsistentem, sic non explicat rationem formalem, sed materialem seu concomitantem subiecti physici, sicut etiam visus respicit coloratum in concreto, quod non potest esse nisi substantia vel habens modum substantiae; non pertinet substantia ad formalem rationem obiecti in visu, sed ad materialem tamquam sensibile per accidens. Sic Physica per se et formaliter respicit ens mobile, quatenus explicat quidditatem primi principii motus, quod non potest esse primum principium, nisi sit substantia. Non tamen sub formalitate substantiae definitur vel formaliter attingitur ideoque non omnino excludit substantiam, sed tamquam subiectum materiale includit, sicut etiam Mathematica agit de quantitate secundum se, quatenus fundat proportiones et mensuras, nec tamen formaliter considerat rationem accidentis, secundum quod inhaerens est, licet sine ratione accidentis quantitas non detur.
DICO ULTIMO: Ens mobile, de quo per se agit Physica, non solum est mobile substantialiter, sed etiam accidentaliter, ita quod terminative ly mobile abstrahit a substantia et accidente et respicit non solum principia mobilitatis substantialis, sed etiam accidentalis, licet subiective ly mobile sit substantia.
Haec conclusio non ab omnibus acceptatur. Nam aliqui dicunt Physicam adaequate solum agere de ente mobili substantialiter, quod ut salvent in coelo, quod est omnino incorruptibile et ingenerabile, et tamen per se pertinet ad Physicam, dicunt coelum esse mobile substantialiter, non proxime, sed remote radicaliter, scilicet ratione materiae. Et ita ponere debent materiam coeli eiusdem speciei cum sublunari. Et hoc ideo est, ut salvent eadem principia naturalia in obiecto huius scientiae. Alias si considerantur diversa principia, alia pro substantia, alia pro accidente, non apparet, quomodo uniantur in unica scientia. Nec potest dici, quod principia accidentis reducuntur ad principia substantiae; hoc enim salvari non potest in uno ex principiis, scilicet in privatione. Nam privatio formae substantialis non est in omnibus radix privationis accidentalis, ut patet in coelo, in quo est privatio formae accidentalis, id est ubi seu29 loci, cum non mutetur localiter, et non fundatur in privatione formae substantialis, quia coelum illius capax non est.
Ceterum conclusio posita est Caietani opusc. de Subiecto Philosophiae30 et Ferrariensis 1. Phys. q. 2. et aliorum thomistarum, et in sententia D. Thomae 1. p. q. 66. art. 2., quod materia coeli specie distinguitur a sublunari, non potest opposita sententia defendi, quia tunc nec etiam remote, id est ratione materiae, coelum est substantialiter mobile. Sed tamen etiam abstrahendo ab hac sententia urgetur fundamentum positum, tum quia Physica per se agit de forma coeli et non solum de substantialis mutationis; tum quia agit de ipso coelo, quod est compositum ex materia et forma, quatenus incorruptibile est, et a corruptibili corpore distinguitur. Ergo impertinens est, quod habeat materiam substantialiter mobilem. Si tractatus ille, qui agit de coelo et per se pertinet ad physicum, agit de coelo, quatenus incorruptibile est, et sic non consideratur ratione mobilitatis materiae ad formam substantialem, quin potius talis privatio substantialis ibi omnino excluditur, cum incorruptibilitas coeli per se consideretur. Ergo radicalis et remota mobilitas ad sublunarem consideratam in tract. de Coelo sed exclusa (quod valde ponderandum est in hac sententia), et tamen consideratur coelum ut ens mobile, mobilitate accidentali, quatenus mutatur de loco in locum.
Quomodo autem principia accidentalis mobilitatis et substantialis uniantur in obiecto formali huius scientiae, quod opposita sententia percipere non potest, respondetur utrumque verum esse, et quod principia non sunt eadem entitative nisi tantum proportionaliter et analogice, ut expresse docet D. Thomas 1. Metaph. lect. ultima § Hic ponit sextam31 et 12. Metaph. textu 19. lect. 4.32, ubi ostendit ex Philosopho, quod non sunt eadem principia omnium generum nisi proportionaliter, sicut patet, quod ad genus substantiae pro mutatione substantiali concurrit materia, quae est pura potentia, et privatio formae substantialis et forma ipsa substantialis, quae generari potest. In accidentibus autem materia quae mutari potest, non est pura potentia, sed subiectum habens formam substantialem, et privatio formae accidentalis et forma ipsa accidentalis, quae principia non sunt eadem nisi proportionaliter, sicut substantia et accidens proportionaliter sunt idem. Ceterum univocari possunt et convenire in una scientia, quia induunt eandem rationem formalem scibilitatis, sicut etiam Metaphysica agit de substantia et accidenti modo univoce, non quia conveniunt in ratione entis ut sic, sed quia conveniunt sub eadem abstractione formali ab omni materia. Similiter ergo Physica agit de substantia et physicis accidentibus et utrisque principiis, ut conveniunt in eadem formalitate abstractionis a materia singulari tantum, licet talia accidentia et substantia non conveniant in aliqua superiori ratione universali et praedicabili nisi analogice.
Nec tamen propter hoc subiectum mobile, de quo agit Physica tamquam de subiecto mobilitatis, abstrahit a substantia et accidente, quia licet motus seu mobilitas, de qua agit Physica, terminari possit ad substantiam vel accidens, tamen subiectum, quod recipit et fundat hanc mobilitatem tamquam principium primum et per se motus, non est accidens, sed natura, quae necessario est attingitur, solum explicet quidditatem mobilem, non substantiam.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Primo arguitur: Ens mobile potest sumi in tota latitudine, ut comprehendit tam accidens quam substantiam mobilem, sed restringitur tantum ad substantiam vel corpus mobile. Ergo non est ponendum ens mobile pro formali subiecto, sed corpus mobile.
Consequentia patet, quia si subiectum non extenditur ad omne mobile, tam substantiale quam accidentale, sed tantum ad substantiale, frustra dicitur ens mobile subiectum formale, et non substantia vel corpus mobile. Antecedens vero probatur, quia si obiectum Philosophiae sumitur in tota latitudine, ut comprehendit accidens et substantiam, ergo nulla datur proprietas, quam demonstret, quia proprietas est accidens, v. g. motus seu mobilitas. Ergo si agit de accidente tamquam de subiecto et non de sola substantia, coincidet proprietas cum subiecto, imo nulla dabitur proprietas physica demonstrata, quia omnis proprietas physica accidens est. Ergo accidens mobile non est subiectum, sed sola substantia.
Si dicatur substantiam et corpus mobile esse quidem subiectum Physicae materialiter et in supponendo, non formaliter et in exprimendo, et ita per ens mobile non significari aliquid commune substantiae et accidenti mobili, sed tantum quidditatem mobilem radicalem, quae habet pro genere substantiam seu corpus, contra hoc est, quia scientia, quae agit de aliqua specie, per se agit de genere, ut constitutivum est talis speciei, licet non in tota sua latitudine, sicut scientia, quae agit de homine, per se agit de animali ut constituit obiectum talis scientiae dicendo, quod est animal rationale, quam dicendo, quod est ens rationale. Similiter ergo formaliter exprimitur quidditas formalis obiecti physici dicendo corpus vel substantia mobilis, quam dicendo ens mobile. Quodsi ideo non exprimitur substantia vel corpus, quia genus rei mobilis est, multo minus debet exprimi ly ens, quia magis superius est quam corpus.
RESPONDETUR, quod, ut dictum est, ens mobile non sumitur pro abstracto a substantia et accidente, loquendo de mobili subiective, sed prout explicat tantum quidditatem rei mobilis, quae quidem in supponendo et materialiter est idem quod corpus mobile, siquidem probatur in Physica omne mobile esse corpus, sed in exprimendo formalem rationem talis obiecti dicitur ens mobile potius quam corpus mobile, quia formaliter solum respicit Physica quidditatem mobilem, quae nomine entis mobilis explicatur.
Et ad replicam respondetur, quod ly «ens mobile» potest sumi dupliciter: Uno modo ut dicit complexum seu constitutum ex gradu superiori analogo et inferiori differentia omisso genere intermedio, sicut quando sumimus individua generica, ut haec substantia, hoc corpus, omissis gradibus intermediis. Alio modo potest sumi ens mobile non in vi alicuius complexi constituti ex superiori gradu entis et inferiori mobilitatis, sed ut est idem ens mobile quod mobile tantum, quasi dicatur res seu quidditas mobilis, quae in re quidem est substantia et corpus, non tamen explicatur sub conceptu substantiae vel corporis, sed sub ratione quidditatis mobilis. Primo modo non dicimus esse subiectum Physicae ens mobile, sed secundo, et sic ens mobile non est aliquid magis amplum et abstractum quam substantia vel corpus mobile, nec comprehendit in se tamquam subiectum substantiam et accidens, sed est aliquid contractius substantia, determinans illam et explicans non secundum omnem rationem substantiae vel corporis, sed praecise qua mobilis est, quasi exprimendo, quod omne, quod tractatur in Physica, de substantia et corpore est, ut subest mobilitati seu ut fundat illam, ubi substantia solum materialiter se habet.
Quod vero subditur de scientia tractante de aliqua specie, quod etiam tractat de genere ut constituente ipsam, respondetur, quod tractat quidem, sed non aeque formaliter, sed de illo genere, ut subest illi speciei tamquam rationi formali. Et sic tractat Physica de corpore et substantia mobili, sed non aeque formaliter, sed ut trahuntur ad rationem entis mobilis, id est quidditatis mobilis. Quod vero explicetur ly ens in obiecto formali, et non corpus vel substantia, iam diximus id esse, non quia ens sumitur per modum gradus superioris, sed per modum explicantis quidditatem mobilitatis et non ponentis in numero cum illa. — Et praeterea non est certum, quod mobile dicat differentiam essentialem respectu corporis vel substantiae, sed solum proprietatem fundatam in corpore. Et sic exprimetur, quod Physica agit non de ipsa mobilitate, quae est passio, nec de ipso corpore absolute, sed ut fundat illam passionem mobilitatis. Formalius explicatur et purius ipsa formalis ratio obiecti dicendo mobile seu ens mobile, quod idem est, quasi dicatur fundamentum mobilitatis, quam dicendo corpus mobile, ubi denotaretur, quod ipsa ratio corporis etiam intrat formalitatem obiecti Physicae qua corpus, non solum qua mobile. — Ac denique, quia notius nobis est, quod aliquid sit mobile, quam quod sit corpus, etiamsi corpus esset genus illius, quia per motum probatur divisibilitas et ratio corporis. Et ideo formalis ratio non debet explicari per corpus, sed solum per mobile sive per ens mobile, quia formalis ratio debet esse notissima in aliqua scientia.
Quodsi instes: Nam mobile radicaliter et sumptum pro substantia non est magis notum quam ipsa mobilitas seu motus accidentalis. Imo indigemus circumlocutione ad exprimendum hoc subiectum, dicendo ens mobile, quod est signum ipsam quidditatem nobis non esse notam. Respondetur hoc ipsum stare pro nobis, quia si in ratione substantiae, ut exprimitur hoc nomine, non est ita per se notum, sicut ut exprimitur nomine quidditatis mobilis, consequenter non dicemus, quod obiectum formale sit substantia vel corpus mobile, ut exprimitur nomine corporis vel substantiae, sed ut exprimitur nomine quidditatis seu entitatis mobilis, licet in re sit substantia vel corpus; dari enim quidditatem mobilem notissimum est.
Secundo arguitur: Illud est subiectum formale scientiae, in quod omnes passiones et accidentia formaliter resolvuntur. Sed physicus resolvit accidentia mobilia in substantiam mobilem tamquam in radicem per se, quia principium accidentis substantia est in quantum substantia, nec physicus respicit per se formaliter aliquod accidens, sicut visus coloratum et auditus sonum, sed per se respicit substantiam et radicalem mobilitatem. Ergo formale subiectum Physicae formalius exprimitur per substantiam seu corpus mobile quam per ens mobile.
Si dicatur ideo significari nomine entis mobilis hoc obiectum, quia non restringitur ad principia mutationis substantialis, sed etiam attingit principia mutationis accidentalis ideoque abstrahit a mobilitate accidentali et substantiali; contra est, quia si propter illam rationem dicitur ens mobile subiectum potius quam substantia vel corpus mobile, ergo eadem ratione non dicetur formale obiectum mobilitas radicalis, quae determinate exprimit substantiam et distinguitur a mobilitate formali, quae est accidens, sed dicetur aliquid abstrahens a mobilitate accidentali et substantiali, sicut principia ipsa abstrahunt a principiis substantialibus et accidentalibus. Tale autem abstrahens non est radicalis mobilitas determinata; nec est aliquid univocum, sed aliquid analogum abstrahens a substantia et accidente, quod non posset univocari in ratione scibilis, nisi redderetur tantae abstractionis sicut Metaphysica. Denique sub illa abstractione non est assignabilis aliqua passio physica, quae correspondeat illi abstracto; motus enim seu mobilitas accidentalis cum sit accidens, solum consequitur ad substantiam, non ad aliquod abstractum a substantia et accidenti.
RESPONDETUR ad principale argumentum, quod accidentia physica resolvuntur formaliter in substantiam mobilem, quatenus substantia dicit quidditatem radicalis mobilitatis, non quatenus substantia exprimit gradum praedicamentalem genericum rei subsistentis; hoc enim solum materialiter pertinet ad Physicam. Quae ut radicaliter mobilis sit, supponitur, quod sit substantia, non formaliter exprimitur. Unde non se habet sicut visus ad coloratum vel auditus ad sonum, quia haec respiciunt aliquid contentum sub accidente, Physica autem aliquid contentum sub substantia, licet neque obiectum sensuum formaliter exprimat accidens, neque obiectum Physicae33 formaliter exprimat substantiam, licet illam supponat.
Ad replicas autem, quae fiunt in oppositum, respondetur probare, quod res, ad quas est motus, et quae sunt termini mobilitatis physicae, non sunt sola substantia, sed accidens et substantia, atque adeo aliquid analogum, ut etiam concedit Caietanus in opusc. cit. solutione ad 1.34, licet univocenter in ratione scibilis, ut supra35 diximus. Ex hoc tamen non sequitur, quod mobile pro subiecto et radice mobilitatis, non pro termino, ad quem est motus, abstrahat a substantia et accidente, sed solum contineatur sub substantia, licet illam formaliter non explicet, quia tam principia mobilitatis accidentalis quam substantialis radicantur illique conveniunt, licet non sint eadem principia formalia36, quia respiciunt formas et privationes diversorum generum. Unde passiones, quae demonstrantur in Physica, non consequuntur ad aliquod abstractum a substantia et accidente, sed ad aliquid determinate contentum sub substantia vel corpore, licet non exprimatur in formalitate obiecti ipsa generica ratio substantiae vel corporis, sed tantum id, quod pertinet ad rationem motus vel principii motus, in cuius definitione non explicatur formalitas substantiae, sed actus et potentia.
Ultimo arguitur: Quia ly mobile ex una parte comprehendit plura, quam quae in Physica tractantur, ex alia parte Physica agit de pluribus, quae sub mobili non comprehenduntur, et denique ex alia plures aliae scientiae quam Physica agunt de mobili. Ergo per ly mobile non explicatur adaequatum obiectum Physicae.
Antecedens quoad primam partem probatur, quia mobile etiam comprehendit angelos, qui mutabiles sunt, tam in substantia per creationem et annihilationem, quam in operationibus, ut per motum localem, cognitionem etc. Quoad secundam partem probatur, quia Physica non solum agit de mobili, sed etiam de quiescibili; est enim natura principium motus et quietis. Et sic etiam de quiete pertinet ad Physicam, praesertim cum motus ad quietem ordinetur. Similiter attingit Deum ut primum motorem et animam intellectivam non solum ut coniunctam corpori, sed etiam ut separatam; ergo agit de rebus immobilibus. Quoad tertiam partem probatur, quia Astrologia etiam agit de ente mobili, scilicet de coelo et motibus planetarum, et Medicina agit de corpore sanabili, quod includit motum alterationis. Ergo mobile est commune aliis scientiis et consequenter non est proprium Physicae.
RESPONDETUR, quod, ut supra37 diximus, ly mobile potest sumi dupliciter, uno modo in tota latitudine, ut dicit motum tam physicum quam metaphysicum, id est motum, qui est actus seu operatio perfecta, et motum, qui est actus imperfectus, qui fit cum aliqua divisibilitate, quatenus est partim in potentia et partim in actu. Et mobile solum hoc secundo modo pertinet ad physicum, nec tali motu angeli dicuntur mobiles; nam creatio non habet subiectum, ex quo aliquid fiat, et sic non est motus physicus, annihilatio vero motus non est, sed suspensio concursus. Operationes autem angeli ex parte subiecti, a quo fiunt, spirituales sunt et indivisibiles, vel non distinguuntur ab actibus immanentibus, vel ex illis omnino oriuntur, sicque non pertinent ad motum divisibilem et imperfectum, qualis est physicus.
Ad secundam partem respondetur, quod quies, cum sit privatio motus, cognosci debet per formam oppositam ad illamque reduci, id est ad motum, nec omnis quies est finis motus, ut patet in motu coeli et in motibus vitae, qui sunt perfectiones quiete. Quando enim quies est conservativa quiescentis, tunc motus per se ordinatur ad quietem, non quia privatio, sed quia conservativa. De Deo autem et intelligentiis physicus non agit per se, sed solum attingit illas, quatenus motores et principia motuum physicorum, non autem illarum quidditatem et essentiam perscrutatur, sed terminus Philosophiae est anima rationalis, quae etiam est forma corporis physici, ut dicitur 2. Phys. textu 26.38 Esse autem formam etiam convenit ei in statu separationis, licet non exerceat informationem.
Ad tertiam partem respondetur, quod astrologus non agit de coelo et planetis, ut sunt entia mobilia, sed ut mensurabiles sunt eorum motus et secundum varios aspectus diversam proportionem induunt, quod magis pertinet ad mathematicum quam ad physicum. Medicus autem agit de corpore sanando, quod quidem supponit motum et fit per motum, et sic supponit Physicam eique subordinatur; formaliter tamen non per se considerat motum qua motus, sed qua ordinatus ad sanitatem. Sicut artifex non potest facere statuam nisi aliquo motu, non tamen formaliter considerat rationem motus, sed commensationem figurae, sic medicus considerat proportionem humorum, licet id fiat per motum.