Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Prima pars philosophiae naturalis (de ente mobili in communi) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-I, pars prima.
Preface I: Lectoribus
In vestram lucem vestrumque iudicium sistimus Naturalis Philosophiae primam partem, doctrina non solum (quantum nobis assequi datum est), verum ipso ordine thomisticam. Ut enim theologicam D. Thomae methodum etiam in Philosophia aemularemur, atque vel ipso dispositionis ordine disceret dominae vestigiis ancilla procumbere, in totidem partes, quot Theologica Summa, naturalem hanc scientiam partiti sumus unicuique peculiares suas materias tractatusque assignantes, ut in ipsa prima libri fronte fusius adnotamus.
Ut autem doctrinae ipsius discussio atque illustratio duceretur in altum, hoc est in profundum disputationis, laxior fortasse et prolixior aliquantulum sese laboris huius nostri aura diffudit, gnari tenuitatem nostram et pusillitatem ingenii quorumdam summae dexteritati contendere aut aequari non posse, qui brevi aliquo libello quasi scrobe totum naturalium scientiarum mare se recondere aut absorbere potius quam explicare praesumunt.
Nos autem in cudendis conscribendisque libris commentatores explicatoresque esse, non primos auctores professi, in hoc vastissimo totius naturae pelago navigationem de se satis arduam et magnarum quaestionum difficultatibus quasi fluctibus exasperatam sic temperare tentavimus, ut nec a brevitatis turbine opprimi nec a prolixiori undarum latitudine iactari confundique curaremus. Quodsi quis aut nauseator prolixitatem fastidiat aut scrupulosior brevitatem causetur, considerare eum oportet nec nos pro difficultatum magnitudine et contradictione doctrinae S. Thomae potuisse ita angustari, ut exactam disputationum congressionem detrectaremus, nec tamen ita diffundi, ut omnia minutim attingeremus, sed sic struxisse ipsa explicare principia, ut ad specialia quaeque possit descendi et sine longo aut taedioso attentionis studio pluribus aliis satisfieri. Qui autem sine ullo labore aut meditatione omnes suas difficultates in libro aliquo velit sibi exhauriri, et tamen prolixitatem omnem sustinere in legendo fastidiat, illam e Hieronymi verbis ei sententiam depromo, libro 2. Apolog. ad Rufinum1: «Nemo cogitur legere, quod non vult. Ego petentibus scripsi, non fastidiosis, gratis, non invidis, studiosis, non oscitantibus». Vale.