Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Prima pars philosophiae naturalis (de ente mobili in communi) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-I, pars prima.
Preface I: Lectoribus
Preface II: Proemium
Philosophia si IN TOTA LATITUDINE suae significationis sumatur, omnem complectitur scientiam; dicitur enim Philosophia quasi «amor» seu «amicitia scientiae», qua ratione sapientia humana vocatur Philosophia a D. Thoma in prooemio Ethic.1 Et sic Philosophia est scientia generica complectens sub se omnem scientiam naturaliter acquisibilem, praesertim speculativam, cuius amor proprie est amor scientiae, quia tantum scire amatur.
Huius autem triplex genus numeratur a Philosopho2 et D. Thoma 11. Metaph. lect. 7.3 et opusc. 70. q. 5.4, scilicet Scientia naturalis, Mathematica et Metaphysica, reductive vero ponitur etiam sub illa Logica, quae non de rebus speculandis, sed de instrumentis speculationis agit. Quae scientiae differunt secundum diversum scibilitatis gradum, ut diximus in libris Posteriorum q. 27.5 Naturalis enim tractat de rebus motui sensibilique mutationi subiectis ideoque solum abstrahit a materia singulari. Mathematica agit de quantitate, ut abstrahit a motu et materia sensibilibus accidentibus vestita. Metaphysica agit de ente ut sic, ut abstrahit ab omni materia, tam sensibili quam intelligibili, id est etiam a materia prima secundum se, quae solo intellectu percipitur.
Varie autem definitur Philosophia in hac latitudine sumpta ab auctoribus. Quidam enim ex etymologia nominis definiunt Philosophiam, quod est «amor sapientiae», alii ex modo procedendi, quod est «cognitio rerum ut sunt», id est per suas causas. Alii ex materia, quam comprehendit, dicunt, quod est «humanarum divinarumque rerum cognitio». Alii denique ex effectu, ad quem nos ducit, dixerunt, quod Philosophia est «mortis contemplatio», id est hominem a temporalibus et corporalibus passionibus segregans.
IN PRAESENTI autem non agimus de Philosophia in tota sua latitudine, sed relicta Mathematica et Metaphysica solum agimus de scientia naturali, cuius obiectum comprehendit omne ens naturale, id est omne ens mobile secundum aliquem motum corporeum seu extensum; motus enim pure spirituales non pertinent ad hoc genus scientiae.
In hoc autem obiecto considerando summo ordine processit Aristoteles, dividens quatuor partes huius scientiae:
PRIMA agit de ente mobili in communi; scientifice enim a communioribus ad minus communia proceditur. Et haec pars clauditur octo libris, quos vocant «Physicorum» vel «de Physica Auscultatione».
RELIQUAE TRES PARTES agunt de ente mobili in particulari. Et iuxta tres species motus distinguuntur in tria genera mobilium, ut advertit S. Thomas in prooemio librorum de Generatione.6 Primus est motus localis; secundus alterationis, qui ordinatur ad generationem; tertius augmentationis, qui est proprius rei viventis vel animatae. Et secundum primum motum considerantur corpora simplicia, ex quibus construitur hoc universum. Et sic post libros Physicorum tractat Philosophus de coelo et mundo, id est de omnibus corporibus simplicibus, quatenus per motum localem coordinantur et situantur in hoc universo. Ex his enim praecipue universum constat; nam mixta habent locum iuxta modum elementi praedominantis in eis. Secundum motum autem alterationis, qui ad generationem ordinatur, agit de corporibus corruptibilibus, non quatenus coordinantur per situm in universo, sed quatenus subiacent generationi et corruptioni, tam substantiali quam accidentali; et sic tertia pars Philosophiae agit de generatione. Denique secundum tertium genus motus, scilicet augmentationis et nutritionis, qui est proprius viventis, agitur de omni gradu vitae seu de anima, quae praebet illam et ascenditur usque ad gradum vitae intellectivae, quae invenitur in anima; et de hoc agitur in libris de Anima. Et sic per istas quatuor partes dividitur tota scientia naturalis.