Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Prima pars philosophiae naturalis (de ente mobili in communi) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-I, pars prima.
Preface I: Lectoribus
Preface II: Proemium
Preface III: Ordo Primae Partis Philosophiae
Quaestio I: De scientia philosophiae et ordine cognoscendi
Articulus I: UTRUM ENS MOBILE SIT OBIECTUM FORMALE PHILOSOPHIAE
Articulus II: UTRUM PHILOSOPHIA SIT UNIUS SPECIEI ATOMAE IN RATIONE SCIENTIAE
Articulus III: UTRUM MAGIS UNIVERSALE, ATQUE ADEO IPSUM ENS UT SIC SIT PRIMO COGNITUM AB INTELLECTU NOSTRO
Liber I: CIRCA LIBRUM PRIMUM PHYSICORUM DE PRINCIPIIS RERUM NATURALIUM
Quaestio II: DE PRINCIPIIS RERUM NATURALIUM IN COMMUNI
Articulus I: QUID SIT PRINCIPIUM REI NATURALIS ET QUOMODO DEFINIATUR
Articulus II: UTRUM PRIMA PRINCIPIA SINT CONTRARIA
Communiter principiis naturalibus attribuitur, quod sint contraria et prima contraria. Et ideo tria nobis explicanda sunt: Primum, an omnibus principiis conveniat esse contraria; secundum, quid sit ista contrarietas principiorum; tertium, quid sit esse prima contraria.
Circa primum Aristoteles ut certum supponit etiam ex antiquorum philosophorum placitis principia esse contraria, ut patet in hoc 1. libro textu 48.1, ubi D. Thomas lect. 10.2 inquit, quod philosophi hoc dixerunt «ab ipsa veritate coacti». Et hoc manifeste constat, quia in praesenti agimus de principiis rerum mutabilium, quatenus mutabiles sunt. In omni autem mutatione oportet dari acquisitionem unius et amissionem alterius. Ergo necesse est, quod interveniat contrarietas inter formam corruptam et acquisitam, ita quod una forma habeat adiunctam privationem alterius et consequenter oppositionem. Nam ubi est privatio et forma privata, oppositio est, quae largo modo dicitur contrarietas; est enim illa privatio adiuncta alicui formae positivae.
Ut autem videamus, quibus principiis conveniat ista contrarietas, oportet distinguere principia rei in facto esse et in fieri, seu principia generationis et compositionis. Licet enim eadem res sit in fieri et in facto esse, tamen propter diversum statum aliquid est de conceptu illius, ut est in ipsa mutatione et fieri, quod non est de conceptu ipsius in ipsa compositione et in facto esse. De conceptu enim mutationis seu generationis est, quod transeat de non esse ad esse, quod in re facta iam non invenitur, eo quod iam non transit, sed permanet in esse. Unde aliud principium amplius assignandum est generationi seu mutationi, quod non assignatur rei genitae, scilicet id, ratione cuius est transitus de non esse ad esse, et hoc est privatio. In generatione enim forma consideratur non ut dans esse sicut in composito, sed ut transiens de non esse ad esse.
EX HIS RESPONDETUR PRIMAE DIFFICULTATI. Principia rerum in facto esse et ut componentia non sunt contraria, principia vero in fieri et in generari contraria sunt, non ratione materiae, sed ratione privationis et formae in materia.
Utraque pars est communis auctorum. ET PRIMA manifeste patet, quia materia et forma in ipso composito non se expellunt, sed mutuo iunguntur, ergo non sunt contraria. Constat autem materiam et formam esse partes componentes ipsum totum, et materiam appetere formam et e contra, ergo non habent inter se contrarietatem, sed appetitum.
SECUNDA vero pars probatur, quia ubicumque est fieri et motus, datur positio unius et ablatio alterius; generatio enim unius est corruptio alterius. Ergo datur contrarietas seu oppositio inter id, quod corrumpitur et generatur, seu inter formam, quae est terminus ad quem, et id, quod est terminus a quo. Et quia omnis contrarietas exercetur in aliquo subiecto, necesse est, quod forma et privatio solum sint contraria, prout in materia, et materia prout privata etiam incompossibilitatem habet cum ipsa forma, qua privata est.
Ex quo constat contra Aristotelem et veritatem loqui, qui contrarietatem negant primis principiis et dicunt, quod Aristoteles solum usus est exemplo contrariorum ad declaranda ipsa principia. Putant enim Aristotelem solum definire hic principia in esse et non principia in fieri, quorum fundamentis respondebimus circa tertiam difficultatem.
Circa secundam difficultatem, scilicet quae contrarietas inveniatur in istis principiis, DUBIUM ORITUR ex eo, quod ista principia sunt in genere substantiae. Nihil autem substantiae est contrarium, ut dicitur in cap. de Substantia3, non solum substantiae completae et totali, quae subiectum non habet, in quo contrarietatem exerceat, sed neque substantiae incompletae, ut formae vel parti, quia in istis partibus non est dare magis vel minus, cum non sint formae intensibiles, et consequenter neque potest dari maxima distantia inter tales formas, quia ubi non est distare magis et minus, non est maxime distare; contraria autem sunt, quae sub eodem genere maxime distant. Imo si ad perfectam contrarietatem hoc reducatur, quae est inter extrema positiva, privatio non erit dicenda principium rei naturalis, sed forma corrupta et forma genita.
RESPONDETUR in principiis rei naturalis non posse dari contrarietatem proprie et stricte dictam sicut in accidentibus, sed largo modo pro privative oppositis, vel si inter ipsas formas substantiales attendatur oppositio, potius est incompossibilitas quaedam quam contrarietas. Imo in hoc deficiebant antiqui philosophi, quia ponebant principia esse contraria more accidentium, quia ipsi formas substantiales non agnoscebant, sed pro principiis contrariis assignabant calidum et frigidum, vacuum et plenum, litem et amicitiam et aliqua similia, ut notavit Philosophus in hoc 1. libro cap. 5. textu 49.4 Ipse autem in textu 52.5 docet substantiam nullius rei esse contrariam. Quare non potest poni in principiis rerum naturalium contrarietas proprie dicta, nisi cum antiquis ponamus non dari formas substantiales, sed solum accidentales, secundum quas fit generatio.
Cur autem IN SUBSTANTIA non inveniatur contrarium, cum videamus formas substantiales esse positivas et mutuo se expellere et repugnare? Respondet optime S. Thomas 11. Metaph. lect. 12.6 explicans dictum Philosophi ibidem, quod secundum substantiam non est motus, quia substantiae nihil est contrarium. «Formae», inquit, «substantiales non possunt esse contrariae, quia contraria sunt extrema quaedam cuiusdam determinatae distantiae et quodammodo continuae, cum sit motus de uno contrario in aliud contrarium. Unde in illis generibus, in quibus talis distantia continua et determinata non invenitur, non potest contrarium inveniri. Unde numerus numero non est contrarius neque figura figurae. Eodem autem modo est in substantiis, quia ratio cuiuslibet speciei constituitur in quodam determinato indivisibili». Ita D. Thomas. Quare attendendum est ad ipsam formam constituentem aliquam speciem, quae si non admittat in se latitudinem secundum aliquam determinatam distantiam, sed solum habet indivisibilem modum constituendi speciem, non fundat contrarietatem, quae est maxima distantia seu ultima, atque adeo determinata respectu alterius formae.
Quomodo autem formae substantiales habeant oppositionem et se expellant? Respondet D. Thomas ibidem, quod hoc est secundum quod una forma habet sibi annexam privationem alterius formae; nam privatio quodammodo contrarium est. Itaque principia rerum naturalium dicuntur contraria propter privativam oppositionem, quae est principium contrarietatis, et sic forma et privatio sunt opposita, non autem materia et forma nec materia et privatio, quia materia utriusque est capax.
Unde solvitur ratio dubitandi: Dicimus enim, quod formae substantiales non habent contrarietatem stricte dictam, sed largo modo pro oppositione privativa, quae est principium contrarietatis. Nec sequitur, quod forma corrupta potius erit principium, quia positive contrariatur formae genitae. Respondetur enim, quod forma corrupta non opponitur formae genitae nisi ratione privationis adiunctae, non ratione specialis contrarietatis, quia utraque in indivisibili consistit, cum7 sit substantialis forma dans primum esse, et sic non fundat oppositionem maximae distantiae, cum nullam habeat latitudinem secundum magis et minus, id8 quod est primum. Aliunde etiam non potest forma corrupta esse principium per se et formaliter rei naturalis, etiam quoad generationem, quia non per se pertinet ad generationem unius formae, quod fiat ex altera, sed ex non esse, eo quod contingit aliquam formam fieri ex diversis, sicut ignis potest fieri ex ligno vel ex stuppa vel ex aqua etc., quae omnia materialiter se habent ad generationem ignis. Formaliter autem solum attenditur id, in quo omnia illa conveniunt, scilicet in non esse seu privatione ignis. Aliquae tamen formae postulant determinate generari ex materia habente talem formam, v. g. animal ex embryone, non propter principium generationis, sed quia non aliter disponitur materia nisi transeundo per illam formam.
Circa tertiam difficultatem, scilicet quomodo prima principia dicantur prima contraria, difficultas est circa rem ipsam, scilicet in quo consistat ratio primae contrarietatis, et circa rationem Aristotelis, qua probavit prima principia esse prima contraria.
Ad hoc ergo intelligendum dicimus, quod triplici modo potest intelligi prima contrarietas: Primo, secundum generalem rationem, quia in unoquoque genere dantur prima contraria, id est primae differentiae dividentes aliquod genus, ex quibus derivantur aliae differentiae, quae constituunt species intermedias. Et illae primae differentiae constituunt prima contraria in illo genere, sicut in qualitatibus dulce et amarum dicuntur secunda contraria, quia derivantur ex aliis contrariis prioribus, scilicet ex calido et frigido, sicco et humido. Et rursus in genere magis determinato, v. g. in genere coloris, primae differentiae, quae sunt album et nigrum, constituunt prima contraria illius generis. Colores vero intermedii, qui ex istis constant seu derivantur, dicuntur secunda contraria. Et ita docet Philosophus in hoc 1. libro Phys. cap. 6. textu 56.9, et ibi D. Thomas lect. 11.10, et 10. Metaph. textu 23.11, lect. 9. apud D. Thomam12.
Secundo, specialiori modo dicitur prima contrarietas illa, quae invenitur in genere substantiae, qualiscumque illa sit, eo quod substantia est primum genus inter omnia praedicamenta, ideoque oppositio, quae in illa invenitur, dicitur prima contrarietas. Et hac ratione dixit Aristoteles in hoc libro textu 56.13 principia esse prima contraria, quia est in eis contrarietas primi generis, id est substantiae.
Tertio modo adhuc specialius dicuntur prima contraria, quae privative opponuntur, eo quod privatio est principium contrarietatis, ut probatur in 10. Metaph. textu 14. et seq.14 et a D. Thoma ibi lect. 6.15 Omnis enim contrarietas includit privationem, non tamen omnis privatio contrarietas est. Unde dicit S. Thomas opusc. 37. cap. 2.16, quod «privatio et habitus faciunt contrarietatem, ut dicitur 1. Phys. Et ideo contrarietates reducuntur in habitum et privationem tamquam in primam oppositionem, quae est in genere». Cum ergo in substantia non detur proprie contrarietas, sed privativa oppositio, quatenus una forma importat privationem alterius, manifestum est dari primam contrarietatem, id est principium contrarietatis, quae est privativa oppositio. Cur autem una forma dicat privationem alterius, iam supra17 tetigimus, et latius infra q. 10.
Ex his explicatur ratio Aristotelis, qua probat prima principia esse prima contraria, quia conveniunt illis conditiones primorum contrariorum, quae conditiones sunt tres: Prima, quod non fiant ex aliis prioribus; secunda, quod non fiant ex alterutris; tertia, quod omnia fiant ex ipsis. Prima conditio verificatur, quia ista principia sunt prima, utpote18 ultimum, in quod omnia resolvuntur, et sic non supponunt aliqua priora. Secunda conditio verificatur, quia unum principium neque componitur ex alio, ut de se patet, neque fit ex alio ut ex termino a quo formaliter et in abstracto, ut albedo non fit ex nigredine, licet per accidens et ratione subiecti album fiat ex nigro, quatenus una forma succedit alteri, et ex una transit et mutatur subiectum in aliam. Tertia denique conditio verificatur, quia reliqua omnia sunt principiata et derivata ex istis principiis in suo genere, ipsa vero sunt simpliciora aliis et consequenter se habent ut principia, ex quibus alia fiunt. Et sic habent conditiones ad prima contraria requisitas.
SED OBICIES: Nam si principia, quae hic definiuntur, sunt prima contraria, sequitur, quod non definiuntur omnia principia rerum naturalium et consequenter neque omnia sunt ex ipsis.
Sequela probatur, quia non omnia entia naturalia fiunt ex privatione, ut patet in coelo, quod fit solum per creationem, non autem ex subiecto habente privationem. Et tamen constat coelum esse ens naturale. Ergo non omnia principia entis naturalis habent contrarietatem. Item etiam accidentia non semper fiunt ex privatione, sicut quando eadem accidentia in specie, quae erant in corrupto, remanent in genito, ut idem color vel eadem figura in homine vivo et mortuo; tunc enim illa figura, quae est in cadavere, non potest generari ex privatione talis figurae. Denique potest divinitus generari aliquid sine privatione praecedente, ut si Deus crearet ignem et iuxta illum materiam primam ultimo dispositam, tunc ignis ille suam formam produceret in illa materia nulla privatione praecedente, quia nulla forma opposita praecessit, cui privatio sit adiuncta. Ergo non requiritur, quod principia sint prima contraria, id est privative opposita. Nam de materia et forma constat ex dictis, quod non sunt contraria, licet sint prima principia.
Ad primam partem argumenti respondetur illo aliquos convinci ad asserendum, quod Aristoteles non definit hic principia naturalia quoad fieri et generationem, sed quoad esse et componi. Quodsi verum esset, non attribueret Aristoteles primis principiis esse contraria, ut toties attribuit, nec diceret esse tria, sed solum duo. Principia enim componentia rerum naturalium tantum sunt duo, scilicet materia et forma. Dicimus ergo, quod definitio Aristotelis complectitur omnia principia naturalia tam in fieri quam in esse, sed non eodem modo applicanda sunt pro omni statu et pro omni natura. Nam quaedam sunt ex principiis naturalibus in esse et componi, quaedam etiam in fieri. Et pro primo non requiritur privatio neque contrarietas. Et sic omnes res naturales sunt ex illis principiis, non tamen omnes sunt ex illis ut ex contrariis, sicut res incorruptibiles, sed accommodando singula singulis omnia sunt ex istis principiis, quaedam ex tribus, materia, forma et privatione, quaedam tantum ex duobus, scilicet materia et forma.
Ad secundam partem argumenti respondetur, quod ea, quae fiunt consecutive ad aliquam formam, ut color et figura et reliqua accidentia, quae similia sunt accidentibus corrupti, talia fiunt ex illa privatione, ex qua fit forma de novo genita, eo quod illa accidentia non fiunt primo et per se, sed ut consecuta ad formam substantialem, in quantum aliquid illius sunt pro19 isto statu, in quo generatur ista forma ex subiecto sic disposito, quod agglutinatur illi tale accidens, quale fuit in subiecto ante. Et ideo non requiritur alia privatio talium accidentium in subiecto, ex quo fiunt, nisi illa, quae directe est privatio formae substantialis et ex consequenti illius accidentis, quod comitatur illam. Supponit enim haec solutio, quod non remanet idem accidens numero in genito et in corrupto, ut in libris de Generatione dicetur20.
Ad tertiam partem argumenti respondetur seq. art. ad ultimum.
SECUNDO ARGUTUR probando, quod prima principia non possint dici prima contraria ex eo, quod sunt substantialia et substantialia primum genus. Contra enim est: Tum quia substantiae nihil est contrarium, tum etiam quia eodem modo posset dici, quod praeter principia substantialia sunt alia priora contraria, nempe forma communis, abstrahens a substantiali et accidentali et eius privatio opposita, tum denique, quia contrarietas substantialis non est prima absolute loquendo, cum ex ipsa non sint omnes aliae contrarietates, ut patet in coelis, in quibus datur contrarietas motuum, et tamen non oritur ex contrarietate substantiali, quae ibi non datur. Confirmatur, quia prima contraria fiunt ex alterutris; omne enim, quod fit, ex aliquo contrario fit, ut docet Philosophus in hoc 1. libro textu 47.21 et aliis locis. Prima autem principia non fiunt ex alterutris, ut dicitur in eorum definitione; ergo non sunt prima contraria.
Respondetur, quod substantiae nihil est contrarium contrarietate stricta et proprie dicta, bene tamen oppositione privativa22, quia forma substantialis privationem sui habet, sed non contrariam formam, quae ab ea distet secundum magis et minus, de quo latius dicetur in libris de Generat. q. 4. art. 1.
Et ad secundam replicam dicitur, quod forma et privatio in communi abstrahens a substantiali et accidentali non dicit aliquam primam contrarietatem in existendo et causando alias, sed in praedicando. Et ita non constituit primam contrarietatem in re, sed per abstractionem intellectus cognoscitur. Nos autem loquimur in praesenti de prima contrarietate, quae in re existit et exercetur.
Ad tertiam replicam respondetur non requiri ad primam contrarietatem, quae est prima ratione substantiae, quod in eius contrarietate omnis alia contrarietas fundetur, sed sufficit, quod in substantia suscipiatur et ab ipsa substantia causetur, non a contrarietate substantiae. Nec enim contrarietas substantiae ex eo dicitur prima, quia ex ipsa deriventur alia secunda contraria, sicut in contrariis accidentalibus fit, sed dicitur prima, quia genus ipsum substantiae est primum in entibus. Est autem primum, quia sustentat et est radix aliorum et sustentando causat, non autem solum contrariando. Et sic in coelo invenitur contrarietas accidentalis, fundata in receptione et causatione23, non in contrarietate substantiae coeli24.
Ad confirmationem respondetur utrumque esse verum, et quod contraria non fiunt ex invicem, sicut neque principia, sive per modum compositionis, quia unum contrarium non componit aliud formaliter25, sed excludit, sive per modum termini a quo, si contraria sumantur secundum se et in abstracto, et sic pari passu currunt cum primis principiis. Et similiter est verum, quod unum contrarium fit ex alio ut a termino a quo per accidens, sicut album ex nigro ratione subiecti seu materiae, in qua unum succedit alteri et fit ex alio. Videatur D. Thomas 1. Phys. lect. 13. super textum 67.26 et 10. Metaph. lect. 6.27 et lect. 9. circa finem28.