Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Prooemium

Dissertatio I: De objecto fidei

Articulus I: Quodnam sit objectum fidei?

Articulus II: In quid sit ultima resolutio fidei nostrae?

Articulus III: Utrum fides possit subsistere falso?

Articulus IV: De obscuritate in objecto fidei et evidentia in attestante

Articulus V: Utrum mysteria fidei sint evidenter credibilia?

Dissertatio II: De motivis credibilitatis Religionis christianae adversus incredulos, vulgo deistas

Increduli seu deistae dicuntur, qui ens supremum seu verum Deum agnoscunt, sed negant eum quidquam revelasse hominibus, ideoque Religionem Christianam cum suis mysteriis figmentum humanum reputant. Volunt autem in his quae sive Deum, sive seipsos, sive alios spectant, sola ratione duci, eamque unam in omnibus et veritatis et vitae regulam ac iudicem agnoscunt.

Hinc in varias abeunt adinventiones. Quidam censent animam rationalem esse materialem, ideoque negant eius immortalitatem, dicuntur Materialistae ; alii animam rationalem spiritualem et immortalem agnoscunt. Quidam negant providentiam divinam circa res humanas, Deumque mala punire aut bona praemiare ; alii contra sentiunt. Quidam iustitiam et iniustitiam non nisi verba reputant, summamque regulam in propria utilitate reponunt ; alii creaturam rationalem certis officiis erga Deum et aequales, secundum dictamen rationis, subiiciunt. Nec mirum, si sic inter se secindantur ; cum enim, ut dixi, unam rationem pro duce et regula habeant, quisque pro nutu suae rationis systema sibi cudit.

Adversus hunc pestilentissimum errorem totius religionis eversivum et his temporibus invalescentem, plurima atque eruditissima prodierunt scripta, quibus varia eius systemata efficaciter impugnantur et error penitus profligatur. Verum ego compendio intendens in gratiam studiosae iuventutis, rem puto me sufficienter confecisse, si invicte probavero Religionem Christianam esse divinam, a Deo revelatam atque institutam. Hoc enim posito, palam sequitur omnia quae proponit credenda, ut sunt mysteria SS.

Trinitatis et incarnationis, providentia divina circa res humanas, immortalitas animae, leges morum, peccatum originale, aeternitas poenarum, resurrectio mortuorum, sacramenta, etc., esse vera, eisque certam et indubitatam fidem esse adhibendam, non obstante eorum incomprehensibilitate ; Deus enim nec falli nec fallere potest, ut concedunt ipsi deistae ; sicque evanescunt omnia illorum figmenta et sophismata. Et cum hi solam rationem audiunt, etiam sola ratione eos impugnabo, exponendo praecipua motiva credibilitatis Religionis Christianae, quibus nemo, nisi humanae rationis lumen in se exstinguat, resistere potest.

Sic ergo argumentor. Ratio suadet, imo cogit, nisi sit prorsus inversa et turbata, agnoscere hanc religionem esse veram, a Deo revelatam et institutam, quam 1° prophetae longe antea praenuntiarunt ; 2° quam eius author et illius cooperatores pariter prophetiis adimpletis et patentissimis miraculis confirmarunt ; 3° denique, quae sola virtute divina contra omnes humanae prudentiae leges est nata, adulta et per orbem universum propagata. Atqui haec est Religio Christiana. Ergo. — Maiorem negare non possunt deistae ; tria enim assignata sunt evidentissima divinitatis argumenta. Sola ergo minor est probanda. Unde in sequentibus articulis demonstrabitur.

[Quamvis sola ratio motiva credibilitatis Religionis Christianae invenire possit, huiusmodi probationes etiam ad fidem pertinent, ut definitum est a synodo Vaticana ita decernente : « Si quis dixerit, revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere ; anathema sit. »]

Articulus I: Quid sit prophetia? An sit possibilis?

[Dico 1°, cum D. Thoma, 2ae 2ae, q. 171, a. 1, o : « Prophetia primo et principaliter consistit in cognitione, videlicet prophetae cognoscunt ea quae sunt procul et remota ab hominum cognitione... Prophetia secundario consistit in locutione, prout prophetae ea quae divinitus edocti cognoscunt ad aedificationem aliorum annuntiant, secundum illud Isa., XXI, 10 : Quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. » Prophetia a duabus vocibus graecis προ, ante et φημί, loquor, venit, et significat generatim annuntiationem ante eventum factam. Passim definitur : « Praesensio et praedictio certa alicuius eventus qui in causis naturalibus praesciri non potuit. » Vel pressius : « Manifestatio rei futurae creaturis occultae. » Ex qua prophetiae notione patet, tres conditiones ad eam vere et proprie talem constituendam requiri, scilicet : 1° ut sit praedictio certa, non coniecturalis ; 2° ut sit praedictio rei futurae liberae, qua proinde nec arte nec scientia naturali qualicumque cognosci possit ; 3° ut sit ita determinata, quod non accommodetur eventus prophetiae, sed potius prophetia determinet eventum : id est, quod non sit ita vaga, obscura et flexiloqua, quae omni eventui convenire possit, et applicatio non sit arbitraria ; ita ut prophetia, quae est verum miraculum, probationem suam sibi ipsa suppeditet.

Dico 2° : Prophetia est possibilis.

Est contra veteres et recentiores qui possibilitatem prophetiae negarunt. Inter veteres fuerunt, Tullio teste, Colophonius et Epicurus. Hic posterior non aliam habebat causam cur omnem divinationem sperneret, quam quod humana diis curae esse non admittebat. Ita sensit et Carneades, ut idem Tullius asserit. Ex recentioribus Spinosa atque Sociniani Deo ipsi abiudicant facultatem futura praevidendi. Nunc demum omnes rationalistae negant hominem spiritum propheticum a Deo accipere posse.

Prob. ratione. Possibilitas prophetiae ad haec duo reducitur : primo, utrum Deus ea quae futura sunt praescire possit ; secundo, supposita futurorum praescientia, utrum

Deus eo homini manifestare possit. Atqui haec duo sunt possibilia. Ergo.

Prob. prima pars min. Primum non tantum est possibile, sed necessarium. In Deo enim est omniscientia, et ideo praescientia, qua in scientia perfecta et infinita includitur. Si hanc praescientiam non haberet Deus, non esset sub hoc respectu infinite perfectus, consequenter nec Deus. Et haec cognitio in Deo non est proprie praescientia, sed simpliciter scientia. Quod sic a D. Thoma probatur, Iª p., q. 14, a. 13, o : « Cum Deus sciat omnia, non solum quae actu sunt, sed etiam quae sunt in potentia sua vel creaturae, horum autem quaedam sint contingentia nobis futura, sequitur quod Deus contingentia futura cognoscat... Deus autem cognoscit omnia contingentia, non solum prout sunt in suis causis, sed etiam prout unumquodque eorum est actu in seipso. Et licet contingentia fiant actu successive, non tamen Deus successive cognoscit contingentia prout sunt in suo esse, sicut nos, sed simul, quia sua cognitio mensuratur aeternitate, sicut etiam suum esse. Aeternitas autem tota simul existens ambit totum tempus. Unde omnia quae sunt in tempore, sunt Deo ab aeterno praesentia, non solum ex ratione qua habet rationes rerum apud se presentes, ut quidam dicunt, sed quia eius intuitus fertur ab aeterno supra omnia, prout sunt in sua praesentialitate. Unde manifestum est quod contingentia infallibiliter a Deo cognoscuntur, in quantum subduntur divino conspectui secundum suam praesentialitatem ; et tamen sunt futura contingentia, suis causis proximis comparata. » Ergo.

Confirmatur multiplicibus testimoniis Scripturae, quorum sequentia sufficiat referre. Hebr., IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Psal. cxxxviii, 3 et 4 : Intellexisti cogitationes meas de longe... Omnes vias meas praevidisti. Sap., VIII, 8 : Signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. Prophetiae in Scripturis consignatae, quae certo fuerunt etiam in minimis adimpletae, hanc possibilitatem evidenter ex facto demonstrant.

Prob. secunda pars min. Si Deus homini res futuras manifestare non posset, impedimentum non staret evidenter nisi ex parte hominis, qui huiusmodi communicationis non esset capax. Atqui ea incapacitas non potest admitti. Ergo. — Prob. min. Homo ab homine discit quae ignorat, et inter haec multa sunt quae docti, solo lumine naturali adiuti, praeviderunt tamquam oritura e causis suis. Atqui, si Deo placuerit, homo non minus, imo magis, ab eo doceri poterit via extraordinaria inspirationis, id est illustrationis interioris qua patefacientur ei futura contingentia naturaliter occulta. Ergo.

Confirmatur humani generis consensu; nam semper persuasum fuit hominibus aliquos divinas communicationes de futuris accepisse. Inde, apud paganos, oracula, divinationes, auguria et artes magicae.]

Articulus II: An prophetiae vim habeant probandi veritatem revelationis?

[Resp. affirmative.

Prob. S. Scriptura, quae saepissime prophetias invocat in probationem veritatis revelatae. Ipse Christus ait, Ioann., v, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere. Et illae sunt quae testimonium perhibent de me. Ut discipulis in castellum nomine Emmaus euntibus probaret omnia quae acciderant de ipso voluntate divina contigisse, Luc., XXIV, 27, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. S. Petrus, narrata prodigiosa transfiguratione Christi, in qua Pater coelestis eum suum proprium Filium voce sensibili proclamavit, ad plenius revincendam Iudaeorum incredulitatem, addit, II Petr., I, 19 : Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat. S. Paulus Iudaeis exponebat doctrinam coelestem, Act., XXVIII, 23, testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex lege Moysi et prophetis. Ergo.

Prob. 2° ratione. Prophetia proprie dicta non potest esse nisi a Deo; nam, ut ait Angelicus, 2a 2ae, q. 171, a. 2, c., « principium eorum quae ad supernaturalem cognitionem pertinent, quae per prophetiam manifestantur, est ipse Deus, qui per essentiam a prophetis non videtur. » Ergo, quoties vera habetur prophetia eventu comprobata, toties ineluctabile divinae ac supernae revelationis exsurgit argumentum. — Antecedens constat ex notione ipsa prophetiae. — Consequens ergo negari non potest.

Confirmatur ex hoc, quod vera prophetia est verum miraculum, et infra probabitur miraculum demonstrare veritatem doctrinae in cuius favorem patratur.

Prob. 3° ex Patribus, quorum unum et alterum sufficiat referre. Tertullianus, Apologet., c. 20 : « Idoneum, opinor, testimonium divinitatis, veritas divinationis. Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, quia cum illis quae quotidie probantur praedicebantur. » Praeclarus est hic Augustini locus, serm. 43 de Script., n. 5. Narrata ex S. Petro transfiguratione Christi, relatisque his verbis : Et habemus certiorem propheticum sermonem, dicit : « Sonuit vox illa de coelo, et certior est propheticus sermo... Quis nostrum non miretur, delata voce de coelo certiorem propheticum sermonem ab Apostolo dictum esse? Certiorem sane dixit : certiorem, non meliorem, non veriorem. Tam enim verus ille sermo de coelo, quam sermo propheticus, tam bonus, tam utilis. Quid est ergo certiorem, nisi in quo magis confirmetur auditor? Quare hoc? Quoniam sunt homines infideles qui sic detrahunt Christo, ut dicant eum magicis artibus fecisse quae fecit... Sed prophetae ante fuerunt : non dico ante istam vocem, sed ante Christi carnem. Nondum erat Christus, quando misit prophetas... Ecce quare ait apostolus Petrus : Habemus certiorem propheticum sermonem. Vox de coelo, qua fideles admoneantur; propheticus sermo, quo infideles convincantur. » Ergo.]

Articulus III: Vaticinia prophetarum de religione christiana et ejus authore

Vaticinia religionis christianae continentur in libris Moysis et aliorum prophetarum.

1° Deus locutus est Moysi, eique religionem iudaicam revelavit, ut patet Exod., XIX, 3-6. Porro, si religio iudaica sit vera et revelata, ergo Christus est Messias. Ergo religio christiana, quam instituit et cuius religio iudaica erat fundamentum, est vera et revelata.

2° In libris Moysis et prophetarum praenuntiatur Messias, eius nativitas, locus, tempus nativitatis, vita, doctrina, opera, miracula, passio, mors, resurrectio et alia huc spectantia, vocatio gentium, reiectio Iudaeorum, abolitio templi et sacrificii, substitutio novae legis et novi sacrificii, etc. Atqui haec omnia adamussim verificata sunt de Iesu Nazareno, authore legis christianae. Ergo ipse est Messias : ergo vera et divina eius religio.

Prob. min. 1° Noster Christus natus est adempto sceptro a Iuda, iuxta vaticinium Iacob, Genes., XLIX, 10; tempore statuto in 70 hebdomadibus Danielis, Daniel, IX, 24-27; ante destructionem secundi templi, ut praedixerant Aggaeus, II, 8-10, et Malachias, III, 1. — 2° Natus est in Bethleem, ut praenuntiatum erat, Mich., V, 2; ex tribu Iuda et familia David, Isa., XI, 1 et 10; ex virgine, Isa., VII, 14. — 3° Adventum eius praecessit qui pararet vias eius, Malach., III, 1. — 4° Fecit miracula, ut praedixerat Isaias, LXI, 1 seqq. — 5° Venditus est triginta argenteis, quibus emptus est ager figuli, ut praedixit Zacharias, XI, 12. — 6° Conspuitur et caeditur in faciem, Isa., L, 6. — 7° Flagellatus fuit, Psal. XXXIV, 15 et CXXXVII, 3. — 8° Manus et pedes eius fuerunt perforati, Psal. XXI, 17. — 9° Fuit crucifixus inter latrones, Isa., LII, 12. Divisa sunt eius vestimenta, missa sorte in togam, Psal. XXI, 19. Pendens in cruce fuit felle potatus, Psal., LXVII, 22. Eo moriente, sol deliquium passus est,

Amos, VIII, 9; resurrexit, Psal. III, 6; ascendit in coelum, Psal. LXVII, 34; misit Spiritum sanctum, Ioel, II, 28. — 10° Vocavit per Apostolos gentes ad suam religionem, et idololatriam destruxit, ut praedictum erat, Genes., XXII, 17 et 18; Isa., II, 2, 3 et 18; XIX, 19; XLIX, 6 seqq.; Zach., XII, 2, et alibi. — 11° Novum sacerdotium substituit Levitico, novam legem legi Mosaicae, ac tandem Iudaeos reiecit, ut praenuntiatum est passim in prophetis, Isai., Ierem., Ose., Amos, Mich.

Haec omnia latius exposita require in priori nostro Opere, tract. de Incarn., dissert. II, a. 3.

Quid ad haec deista? Dicetne Moysen esse fabulatorem et impostorem, qui falsa et ficta pro veris fraudulenter venditavit Israelitis?

Sed contra : 1° Moyses eorum quae narrat ipsos Israelitas testes oculatos appellat. Narrat plagas Egypti, Israelitis videntibus innoxias. Narrat ipsos transiisse incolumes per mare rubrum, Egyptiis in eo submersis. Narrat manna coelitus ipsis datum per quadraginta annos, per id tempus eorum vestes non fuisse detritas. Narrat legem ipsis divinitus datam in monte Sinai inter fulgura et tonitrua. Narrat se in eorum sublevamen elicuisse fontem de rupe, Dathan et Abiron, ipsis spectantibus, vivos in terra fuisse absorptos, ut praedixerat; legi durissimae ipsos subiicit, etiam sub poena mortis in certis capitibus. Narrat se iussisse occidi per Levitas viginti quinque millia hominum propter idololatriam, et plura alia. Si ergo haec omnia falsa sunt et Moyses pro veris fraudulenter venditavit Israelitis, necesse est Moysen fuisse stultum, qui speraret se posse persuadere Israelitis eos vidisse quae non viderant, et inde eos legi durissimae subiicere; Israelitas pariter fuisse stultos, qui crederent se vidisse quae non viderant, et inde se subiicerent legi durissimae.

2° In memoriam factorum et prodigiorum quae narrat Moyses, instituta fuerunt tunc festa et sacrificia quae etiam nunc scrupulose servantur a Iudaeis. Quis autem credat gentem integram instituisse festa et sacrificia pro eventibus sibi non certo notis, aut fabulosis, et ea per tot saecula tam religiose observare.

3° Moyses non solum facta et prodigia narrat, sed multa praenuntiat futura quae ex sola Dei voluntate pendent, et quae fuerunt adimpleta : similiter alii Prophetae. Non est autem impostoris, neque cuiusvis alterius hominis, praedicere futura quae ex sola Dei voluntate pendent.

Reponet forte, neque Moysen, neque prophetas unquam exstitisse; aut, si exstiterint, libros qui ipsis tribuuntur non esse ipsis proprios, sed post natum Christianismum ab aliquo impostore fuisse fabricatos.

Sed contra : 1° Tam certum est exstitisse Moysen et prophetas, et scripsisse ea quae ipsis tribuuntur, quam certum est exstitisse Cyrum, Alexandrum, Caesarem, Ciceronem, Virgilium, et scripta quae eis tribuuntur esse ipsis propria. De his autem nullus dubitat, propter constantem traditionem, cui nihil opponi potest. Ergo nec de illis dubitare licet.

Item, tam certum est Moysen et Prophetas exstitisse, et opera quae eorum nominibus inscribuntur esse ab illis scripta, quam certum est exstitisse et nunc existere gentem Iudaicam, quae illos ut Prophetas et sanctos semper coluit et colit, et eorum scripta, ut divina, summa diligentia semper custodivit et custodit. Existere autem et exstitisse gentem Iudaicam ante ortum Christianismum, universo orbi notum est.

2° Aristeus, unus ex legatis Ptolemaei ad Eleazarum, summum Iudaeorum pontificem, cuius liber exstat in Bibliotheca Patrum, tom. VII, Ioseph et Philo, uterque Iudaeus, referunt vetus Testamentum ex hebraeo in graecum fuisse translatum a 70 Interpretibus, sub Ptolomaeo rege Egypti, ducentis annis ante Christum natum. Item historici profani, Cicero, Phlegon, Tacitus, Suetonius, Sallustius, Quintus Curtius, mentionem faciunt de lege, templo et bellis Iudaeorum.

3° Qua arte iste impostor potuisset persuadere Iudaeis hanc esse historiam et legem suae gentis divinitus traditam, de qua nihil unquam audivissent, quaeque multa illis probrosa continet et durissima praecipit, atque ab eis obtinere tam scrupulosam huius legis durissima observantiam, qualem nunc etiam profitentur? Quisquis sane id tentasset, dubio procul ceu fanaticus a Iudaeis habitus fuisset.

4° Si vetus Testamentum sit opus recentis impostoris, idem dicendum erit de novo, cum istud non sit nisi explicatio et adimpletio veteris, Christusque saepe provocat Iudaeos ad Moysen et ad prophetas veteris Testamenti.

5° Dicant deistae, quis fuerit iste impostor, cuius conditionis, generis et religionis : an Iudaeus, an Samaritanus, an Christianus? Si Iudaeus, nihil obtinuisset a Samaritanis, Iudaeorum hostibus infensissimis. Similiter, si Samaritanus, respectu Iudaeorum. Insuper neuter inseruisset in his libris quae nationi Iudaica et Samaritanae adeo sunt ignominiosa, eorum scilicet crimina, ingratitudines, idololatriam et punitiones. Si Christianus, quomodo a Iudaeis et Samaritanis, hostibus pariter Christianorum infensissimis, acceptus fuisset?

6° Item, dicant quo tempore, quo anno, in qua parte mundi apparuit iste impostor; quos primo decepit; quomodo Iudaei, Samaritani, Christiani toto orbe dispersi, statim et simul fuerunt instructi exemplaribus omnium istorum librorum, in omni lingua, hebraica, syriaca, chaldaica, graeca, prout erant nascente Christianismo. Ad haec obmutescunt deistae. Agnoscant ergo sua figmenta, et seipsos prodere impostores, dum ficti impostoris causam agunt.

Maneat itaque inconcussum, libros Moysis et prophetarum esse genuina ipsorum opera, vaticinia quae continent de religione Christiana et eius authore esse divina et revelata, consequenter religionem Christianam esse veram, divinam et revelatam; nullum quippe est efficacius argumentum veritatis alicuius doctrinae, quam vaticinia de illius authore et veritate, siquidem nullus, nisi Deus, aut divino Spiritu afflatus, possit diu ante futura contingentia, qua ex sola Dei voluntate pendent, cum omnibus suis circumstantiis, praedicere, iuxta illud Isa., XLI, 23 : Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos.

Obi. 1° paganismum etiam habuisse sua oracula.

Resp. 1° nulla unquam oracula, sive a sacerdotibus idolorum, sive a pythonibus, sive a daemonibus per idola, prodisse de eventu futuro qui ex sola Dei voluntate penderet, sicut oracula Christianismi, sed fuisse vel de eventibus recentibus alibi iam peractis, aut quae ipsi facturi erant, vel de futuris naturalibus quae ex circumstantiis coniecturaliter praenuntiabant, et ideo de illis ipse Cicero, lib. II de Divinat., dicit quod erant « partim falsa, partim casu vera. »

2° Oracula quae futurum spectabant, erant ambigua, ita ut quidquid evenisset, verificarentur. Tale fuit oraculum Apollinis Delphici datum Craeso, regi Lydi, quod, « si transiret flumen Halys, magna regna perdet. » An sua, an aliena? hoc restabat divinandum. Item istud eiusdem Apollinis datum Pyrrho consulenti de eventu belli contra Romanos : « Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse, » quodque significat Graecos posse vinci a Romanis, ac Romanos posse vinci a Graecis.

3° Haec paganismi oracula cesserunt nascente Christo et proficiente Christianismo. Suidas, verbo Augustus, Suetonius, in Octavio, Nicephorus, lib. I, c. 17, referunt Apollinem Delphicum, postquam diu mutus mansisset, tandem Caesari Augusto ipsum consulenti coactum fuisse respondere sic :

« Me puer Hebraeus, divos Deus ipse gubernans, Cedere sede iubet, tristemque redire sub oraeum. Aris ergo dehinc tacitus abscedito nostris. »

Notum est Apollinem Daphniticum in suburbio Antiochiae diu pariter obmutuisse, non obstantibus sacrificiis iteratis Iuliani Apostatae, ac tandem illi respondisse, causam sui silentii esse quosdam mortuos in vicino loco sepultos. Hi autem erant SS. martyres, inter quos S. Babylas.

Tertullianus in Apolog. affirmat quemlibet Christianum primo occurrentem posse reddere daemones mutos et eos e corporibus eiicere, provocatque Romanos ut experimentum faciant, et consentit hunc Christianum morti addici, si deficiat. Pariter Lactantius, lib. de vera Sapientia, refert omnem Christianum signo crucis daemones mutos efficere et e corporibus expellere.

Inst. Celeberrima semper fuerunt, non solum apud gentiles, sed etiam apud antiquos Ecclesiae Patres, sybillina carmina, quibus multa futura praedicuntur. Habebant insuper pagani sua oracula. Ergo erant etiam apud ipsos vera vaticinia.

Resp. quod oracula sybillina iamdiu viluerunt eruditis. Etiamsi tamen admittatur carminum illorum authenticitas, et Sybillarum virginitatem prophetiae dono a Deo muneratam fuisse, ut ait s. Hieronymus, contra Iovin., nihil in illis praesidii reperit incredulitas, cum in illis multa contineantur antiquae traditionis monumenta, multa de Christo eiusque religione vaticinia, ut videri potest in digr. 2 ad calcem dissert. II in tract. de incarnat., in Opere nostro maiori. Ideo cum laude carmina Sybillarum citarunt SS. Patres, quod in iis magis confirmari viderent religionem, quam infirmari. Quoad caetera vero vaticinia et oracula paganorum, quamvis non desint qui omnia fraudibus sacerdotum attribuant, quorum plurimas decipiendi artes ipse Herodotus refert, lib. 5, 6, 7 et 8, theologi tamen communiter censent, non illa omnia humanis artibus esse adscribenda, sed plura etiam a daemonibus edita fuisse. Unde S. Cyprianus, lib. de Idol. vanit., sic habet : « Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus delitescunt, hi altiatu suo vatum pectora inspirant, oracula efficiunt. » Quamvis enim verae prophetiae soli Deo sint propriae, spectata tamen daemonum intelligentia et natura, multa scire possunt et vaticinari, quae hominum admirationem valent excitare. Sic possunt praedicere mala quorum ipsi futuri sunt authores, eodem quasi momento manifestare quae in remota regione fiunt, ex praesentibus quaedam proxime futura coniicere, ut iam est dictum. Quia tamen eventus etiam proxime futuri non raro a libera hominum determinatione, aliarumque rerum concursu dependent, quae ex causis naturalibus certo praevideri non possunt, hinc daemonum oracula de his eventibus, partim falsa erant, partim casu vera, communiter ambigua et flexiloqua, ut in sensus etiam contrarios trahi possent. Oraculorum falsitatem testatus fuit, apud Theodoretum, ipse Porphyrius inquiens : « Multis de rebus interrogati, mendaces saepenumero inveniuntur. » Non possunt itaque, nisi per summam fatuitatem et audaciam, ethnicorum oracula nostris prophetiis comparari, quod fecit Celsus, quem Spinosa aliique increduli secuti sunt. Ostendant ipsi falsitatem aliquam vel minimam in prophetiis nostris : quod nullo modo poterunt perficere; omnia enim oracula in Christo et in Ecclesia fuisse completa evidenter demonstratur. Hinc augures et fatidici apud omnes nationes quidem exstiterunt, prophetae vero nullibi, nisi in populo Dei.

Obi. 2° cum Rousseau : Ut prophetia certum veritatis argumentum esse possit, requireretur 1° ut idem qui audivit prophetiam, testis quoque esset eventus, 2° ut certum esset non casu evenisse quod praedictum est. Atqui haec in eadem prophetia non concurrunt. Ergo.

Resp. ad 1um hac philosophandi ratione nihil credi posse ab aliis factum, nihil dictum, nisi quod propriis auribus audiatur. Nulla ergo erit amplius fides historica, nulla certitudo. Insuper, quamvis quae Rousseau exigit, non reperiantur coniuncta in omni prophetia, in multis tamen casibus evenit. Sic resurrectio Christi praedicta fuerat Apostolis, qui eum postea vivum propriis oculis viderunt.

Resp. ad 2um non hic agi de uno aut altero facto per verba ambigua praedicto, vel de uno aut altero vaticinio per coniecturas causasve naturales praenuntiato, sed de prophetis, quorum alii aliis per plura saecula successere, qui quamvis inter se aetate, regionibus et moribus dissiti, mirifice convenerunt in praenuntiandis eventibus, non modo liberis et contingentibus, sed a Deo unice pendentibus, quorum praedixere loca, tempora, singularisque etiam minimas circumstantias, ut superius iam vidimus. Quis autem adeo insipiens omnia dixerit fortuito respondisse oraculis adeo manifestis?

Obi. 3° : Vaticinia non sunt solius Dei opus, si detur naturalis vaticinandi facultas. Atqui dari hanc facultatem insignes philosophi docuerunt, ut Aristoteles, Plutarchus, etc. Ergo.

Resp. Nego min. Illa gentilium testimonia nihil aliud probant, quam communem omnium persuasionem, divinationem existere, cuius cum veram originem non cognoscerent, ad incertas huiusmodi suppositiones confugerunt. Neque enim potest, aut ex ratione, aut ab experientia aliquod afferri argumentum quo haec opinio probetur. Loquimur de prophetiis proprie dictis, non de praesensionibus quibusdam ex causis naturalibus ortis, quarum rationes sufficientes in praesentibus aut praeteritis iam continentur.

Obi. 4° : Ex eventu non potest diiudicari prophetia, 1° si eventu compleri potest, quin sit vera, ut Deut., XIII, 1-3, dicitur : Si surrexerit in medio tui propheta... et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus et sequamur deos alienos..., non audies verba prophetae huius; 2° si eventus non semper sequatur prophetiam Dei nomine factam, ut Isaias praedixit Ezechiae mortem in crastinum futuram, Ionas Ninivae subversionem. 3° Eventus, nonnisi post longum tempus praenuntiatum, non potest esse veritatis argumentum; quod in innumeris prophetiis contigit. Ergo.

Resp. ad 1um. Cum prophetia quae certae veritati repugnat, necessario sit falsa, sequitur illam de qua agitur in Deuteronomio non posse haberi veram et propriam prophetiam. Alii interpretes putant, ea verba hypothesin impossibilem continere, ad rem fortius exprimendam, quae hypotheses in vulgari sermone non raro adhibentur, ut Apost., ad Gal., I, 8 : Licet angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam evangelizavimus vobis, anathema sit.

Demum nihil impedit verba illa intelligere de propheta qui, cum veras edidisset prophetias, postmodum in idololatriam lapsus, authoritate sua abuteretur ad fidem populi corrumpendam.

Resp. ad 2um. Illae predictiones non erant vaticinia in confirmationem alicuius doctrinae edita, sed comminationes factae, quae ut plurimum erant conditionatae.

Resp. ad 3um. Prophetia longo post tempore complenda, non poterat esse veritatis argumentum his qui tempore prophetae vivebant, sed iis qui eventum viderunt. Sic prophetiae de Messia nihil probabant Iudaeis viventibus tempore Isaiae et Ieremiae, sed iis qui tempore Messiae ex prophetiis convincendi erant. Insuper prophetae semper res etiam proxime futuras praedicebant, ut priorum prophetiarum eventibus fidem conciliarent posterioribus.

Obi. 5° : Vaticinia quae extremam Iudaeorum cladem praenuntiant, multa continent quae in urbis Hierosolymitanae excidio impleta non sunt. Ergo nihil probant.

Resp. sermonem esse in obiectione de vaticinio quod Matth., XXIV, Marc., XIII et Luc., XXI legitur, in quo, iuxta communem interpretum sententiam, Christus simul de mundi consummatione locutus est, cuius praeludium exhibent extremae gentis Iudaicae calamitates. Difficile tamen non est inter utramque distinguere, praesertim in serie narrationis quae a S. Marco refertur. 1° De urbis Hierosolyma destructione agitur a v. 1 usque ad 24. 2° De totius orbis subversione a v. 24 ad 27. Utroque eventu praenuntiato, Christus respondet ad hanc discipulorum interrogationem : Dic nobis quando ista fient. Et quidem v. 28 ad primum eventum rediens, eum tamquam proximum annuntiat v. 30 : Non transibit generatio haec, donec omnia fiant. Quod autem tempus attinet extrema mundi consummationis, ait v. 32, illud ad occulta Dei iudicia pertinere : De die autem illo vel hora nemo scit.]

Articulus IV: Miracula Christi et Apostolorum, item promissiones Christi adimpletae in confirmationem religionis christianae

Petes 1° quid sit miraculum.

[Miraculum nominatum est a mirando, et ideo vi vocis significat rem admiratione dignam. Porro admiratio causatur propter quodcumque mirum, et fit potissimum in quadruplici casu : 1° Mirum est aliquid ex rei magnitudine vel arte quae in ea elucet. Unde septem illa mundi antiqua opera tanta industria elaborata totiesque decantata, mirabilia fuerunt nuncupata et pro miraculis celebrata. Hoc latissimo sensu sumpta miracula ad nos non pertinent.

2° Mirum dicitur quod, cum causam habeat quae percipientis captum excedat, movet eius admirationem, et eum ad inquirendam hanc causam impellit. Tale est, V. g., lumen arcticum, quod a physicis nondum peremptorie fuit explicatum. 3° Mirum dicitur quod raro evenit. Huiusmodi facta saepe miracula dicuntur, sed non sunt, quia ordinem totius naturae non excedunt. 4° Mirum est, et miraculum large dicitur, opus quod excedit facultatem humanam, licet non superet naturalem potentiam aliquorum agentium superiorum, nempe angelorum et etiam daemonum. De hoc infra, comparative ad miraculum proprie dictum, quod mox est definiendum.

Miraculum respuunt : 1° Atheistae, qui negant res mundanas habere causam superiorem extra se existentem. 2° Deistae, qui Deum huius mundi curam habere non admittunt, statuentes Deum in mundum influere non posse. Negatur simul, cum providentia, possibilitas miraculorum.

3° Pantheistae, qui omnia in mundo fieri docent absoluta necessitate. 4° Ex theistis illi rationalistae qui, ex odio religionis christianae, varias antitheses excogitant quibus eam impugnent, et contra miracula insurgunt, ut argumentum ex iis in favorem huius religionis depromptum e medio tollant. 5° Neoplatonici, qui dixerunt nihil Dei auxilio opus esse ei qui artem theurgicam didicit, qua quandoque potest naturae leges turbare.]

Resp. Miraculum est effectus omnipotentiae divinae contra leges communes et supra omnes vires totius naturae, seu, ut dicit S. Thomas, praeter ordinem totius naturae. Unde neque angeli, neque daemones, neque ulla quaevis creatura potest propria virtute facere verum miraculum, sed solus Deus, qui cum, condendo, naturam, illi libere leges constituit, sic solus illis potest ad nutum derogare. Neque inde sequitur quod Deus mutetur, ut stupide fingit Spinosa; non enim mutat voluntatem faciendo miraculum, sed facit in tempore quod ab aeterno decrevit facere.

Quando ergo angeli vel sancti dicuntur facere miracula, non est sensus quod habeant in se virtutem habitualiter permanentem faciendi miracula. Cum enim principium operandi miracula se extendat ad omnia quae supernaturaliter fieri possunt, nihil est aliud quam omnipotentia divina quae nulli creaturae communicari potest. Et aliunde sequeretur quod possent facere miracula quando vellent, quod est falsum. Patet ex interrogatione Apostolorum, Matth., XVII, 18 : Quare nos non potuimus eiicere illum? scilicet daemonem. Item Elizaeus non potuit suscitare filium viduae per sui baculi applicationem. Item Paulus petiit a se removeri stimulum carnis, nec obtinuit. Sensus est ergo quod ad eorum sive postulationem, sive vocem, sive contactum alicuius ad se pertinentis, Deus operetur miraculum, utens iis rebus tamquam instrumentis.

Petes 2° utrum miraculum sit possibile.

Resp. affirmative.

1° Est de fide. Concilium Vaticanum, sess. III, constit. Dei Filius, ita definivit : « Si quis dixerit miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de iis narrationes, etiam in Scriptura sacra contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse... ; anathema sit. »

Prob. ratione. Possibile est miraculum, si non repugnet neque ex parte Dei creatoris, neque ex parte naturae creatae. Atqui neutra ex parte repugnat. Ergo.

Prob. prima pars. Miraculum esset impossibile ex parte Dei, si eius potentia vel eo usque non extenderetur, vel ordine iam inter res creatas statuto ligaretur. Atqui neutrum admitti potest. Ergo. — Prob. prima pars min. Qui potest plus, potest et minus, in eodem genere. Atqui plus est omnia e nihilo producere, quam exceptionem, id est miraculum, facere. Minus est solis cursum sistere vel illi tenebras per diem offundere, quam perpetuum motum illi imprimere ; minus est omissam vitam homini reddere, quam eam infinitis hominum millibus quotidie impertiri aut conservare : quae facta sunt miraculosa. Ergo. — Prob. secunda pars min. Potentia Dei statuto ordine ligaretur, vel quia hic ordo per creationem necessarius factus esset, vel quia Deus, propter suam immutabilitatem, illum mutare non posset. Atqui neutrum admitti potest. Non primum. Nam vere necessarium non est, nisi quod, supposita existentia, est essentialiter tale. Atqui ordo mundi non est essentialiter talis, sed mere contingens, quia aliter a nobis concipitur et Deus libere eum instituit, siquidem Deus est absolute liber in suis operationibus externis. Ergo. Non secundum. Quamvis enim miraculum legibus naturalibus deroget, nullam mutationem in Deo importat. Cum enim Deus ab aeterno mundum creare constituit, eique tales leges generales dare decrevit, simul statuit his legibus in casibus praevisis et determinatis derogare, ad manifestandum gloriam suam : unde, ut optime ait Augustinus, lib. I Confess., c. 4, « opera mutans, nec mutat consilium. » Ergo. — Adde quod, si proprie loqui velimus,

Deus non regit genera et species, quae non sunt nisi ideae abstractae, et ut talia sunt immutabilia, sed regit individua, quae sola realia sunt; neque ea regit legibus universalibus, quae pariter non sunt nisi in conceptu nostro, exinde ortae, quod nos conspiciamus Deum modo uniformi individua cuiusvis generis gubernare, sed voluntate peculiari regit individua singula : unde, respectu uniuscuiusque, sive illud intra modum consuetum contineat, sive illud aliter tractet, ad finem propositum obtinendum, in utroque casu decretum suum aeternum executioni mandat, et semper verificatur quod de seipso dixit, Malach., I, 6 : Ego Dominus, et non mutor.

Prob. secunda pars, scilicet quod miraculum non repugnat ex parte naturae creatae. Nam 1° natura a Deo ita dependet, ut lutum a figulo, et etiam magis absolute, quia Deus non tantum ex materia praexistente orbem condidit, sed materiam ipsam libere creavit. 2° Materia, utpote essentialiter iners et otiosa, ad motum vel quietem, ad hanc vel illam figuram partiumque dispositionem plane est indifferens. Potest igitur hunc vel illum modum accipere, hanc vel illam formam induere, hanc vel illam partium dispositionem suscipere, sicque ad miraculum accommodari. Ergo.

Petes 3° utrum miracula vim habeant probandi veritatem revelationis.

Resp. affirmative cum S. Thoma, 2. 2ae, q. 178, a. 2, c : Miracula fiunt « ad veritatis praedicata confirmationem. »

Est de fide definitum a concilio Vaticano, sess. III, constit. Dei Filius : « Si quis dixerit... nec miraculis divinam religionis christianae originem rite probari ; anathema sit. »

Prob. 1° Scriptura sacra. Cum doctrina supernaturalis non habeat evidentiam intrinsecam, ut appareat eius evidentia extrinseca seu credibilitas, eiusmodi motivis plena est Scriptura. Et quidem 1° quod Deus solus sit author miraculi, testantur Apostoli, ut vim et valorem miraculi demonstrent. Sic S. Petrus ait, Act., I, 12 : Viri Israelitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? Ergo miraculum est semper opus Dei. — 2° Quod sit testimonium veritatis apparet, quia B. V. Maria illud accepit ut arrham veritatis sibi annuntiatae. Dicit enim angelus, Luc., I, 36 : Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Christus Dominus se Messiam probat legitimo testimonio, nempe miraculo, Ioann., I, 51 : Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Idem Dominus Iesus, ipso die quo ascendit in caelum, cum praecepisset Apostolis ut irent in mundum universum praedicare Evangelium, addit, Marc., XVI, 17 : Signa autem eos qui crediderint haec sequentur : In nomine meo daemonia eiicient, etc.

Apostoli quoque miracula invocant ad confirmandam divinitatem Christi. Sic S. Petrus transfigurationis miraculum affert, II Petr., I, 18 : Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte. Apologeticus character miraculorum splendescit Ioann., 30 et 31 : Multa quidem et alia signa fecit Iesus... Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius. Apostolus Paulus, Rom., XV, 19, legitimam esse suam missionem demonstrat in virtute signorum et prodigiorum, et II Cor., XII, 12, iterum dicit : Signa apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis et prodigiis et virtutibus. Certum est igitur, miraculum ex natura sua esse aptum ut veritati robur addat, non quidem intrinsecum, sed extrinsecum, et hanc per prodigia confirmationem esse sufficientem.

Prob. 2° ex natura miraculi. Angelicus dicit, ibid.: « Vera miracula non possunt fieri, nisi virtute divina. » Atqui Deus est ipsamet veritas, nec unquam potest vel adstipulari errori et falsitati, vel suae omnipotentiae et authoritatis sigillum apponere ad errorem ab aliis sparsum confirmandum. Ergo miraculum necessario connectitur cum veritate.

Prob. 3° consensu hominum. 1° Propensio universalis et invincibilis ut firmum veritatis argumentum haberi debet. Atqui propensione universali et invincibili feruntur homines ad iudicandum miracula divinae voluntatis esse signa splendidissima. Hinc omnes populi persuasum habuerunt miracula esse quasi Dei voces. Hinc ipse I. I. Rousseau, postquam confessus est, quaestionem : « An possit Deus miracula facere, » si non esset impia, absurdam dici debere, addit se nolle videre miracula, ne insanus prae stupore fieret. — 2° Id ostenditur ex facto. Etenim illud ineluctabilem vim probandi habet, cui cessit Pharaonis eiusque magorum pertinax obstinatio, ita ut clamarent, Exod., VIII, 19 : Digitus Dei est hic ; cui cessit gentilium superstitio tot saeculis inveterata, cui cessit orbis universus, fidem Christi amplectendo. — 3° Confirmatur ex hoc quod omnes qui religionem etiam falsam spargere tentaverunt, ut ei fidem et authoritatem conciliarent, quaedam facta vel supposititia vel mendaciter ut miraculosa interpretata protulerunt. Habent ergo miracula vim veritatem demonstrandi.

Si obiecias, daemones ipsos vi suae potentiae naturalis quaedam facere posse quae nobis supernaturalia videntur, haec difficultas infra solvetur.

Petes 4° utrum miraculum ut tale certo cognosci possit.

Resp. affirmative.

Est de fide. Concilium Vaticanum, constit. Dei Filius, ita definivit : « Si quis dixerit... miracula certo cognosci nunquam posse... ; anathema sit. »

Prob. ratione. Ut miraculum certo cognosci possit ut tale, duo requiruntur, scilicet primo ut producatur aliquis effectus qui naturae vires et ordinem excedat ; secundo, ut hunc effectum naturae vires ordinem excedere constet. Atqui utrumque haberi potest. Primum experientia sensuum, id est empirice, potest cognosci, aut per alienum testimonium, ut caetera facta sensibilia cognoscuntur : neque solum probabiliter, sed etiam cum certitudine ; nisi relationis sensuum et testimonii hominum vis simul negetur, quo in casu omnis fides, etiam in ordine naturali, neganda est. Secundum per examen serio institutum apparebit, quando effectus ex comparatione ad eius causas expenditur, et videtur in eo natura vires superatas esse et extraordinariam causalitatem adfuisse. Hac ratione comparatur veritas miraculi historica et philosophica. Prima facillime, sicut et caeterorum factorum naturalium, obtinetur. Miraculum quippe, quatenus est factum sensibile, non minus est sensibus obvium quam factum naturale. Secundam veritatem, seu certitudinem philosophicam, pariter attingimus. Non enim de modo supernaturali quo effectus producitur, sed de ipso effectu, quoad physicam suam substantiam, datur testimonium. Ubi talis effectus habetur qui evidenter ex causa creata procedere non potuit, statim certitudine metaphysica concludimus quod eius causa sit Deus omnipotens, extra ordinem consuetum agens et legibus ab ipso constitutis derogans. Ergo.

Ut factum aliquod miraculosum esse pronuntiemus, non necesse est ut omnes natura vires perspiciamus. Verum est quidem neminem, quantumvis sit doctus et perspicax, omnes naturae vires cognoscere ; at quilibet homo, etiam rudis, experientia ductus, videre potest quoad usque natura pertingere non possit. Atque ut in concreto exemplum ponatur (a quo semper fugiunt adversarii, ut intra abstractionum latebras sese tegant), etsi fateamur nos ignorare quousque sese attollat nobilissima ars medicinae, certo tamen scimus nullum medicum solius voluntatis nutu, vel voce prolata, infirmum quempiam sanare, os confractum consolidare, mortuum, et quidem iam quatriduo sepultum et faetentem, ad vitam revocare; qua si contingant, quis de miraculo ambigat? Nonne et ipsi deistae et rationalistae, relictis suis omnibus abstractis et contortis ratiocinationibus, miraculum proclamarent? Possemus proinde et nos hic eum imitari, qui ad solvenda argumenta sibi proposita adversus motum, coepit ambulare.

Et ita respondetur difficultati a Renan oppositae, scilicet nunquam certum esse posse miraculum, nisi societas doctorum, chymicorum et naturae scrutatorum factum investigaret, promeretque iudicium de realitate miraculi, quia secus impossibile est causalitatem directe divinam agnoscere. Quam inepte hoc exigat, per se patet.]

Petes 5° utrum omnia quae videntur aut dicuntur miracula, sint vera et proprie dicta miracula.

Resp. negative. Quaedam enim non sunt vera facta, sed phantastica, quibus ludificatur homo, ut videatur ei aliquid quod non est. Quaedam sunt quidem vera facta, seu verae res, sed non habent rationem veri miraculi, quatenus fiunt virtute aliquarum causarum naturalium nobis ignota, et ideo non dicuntur miracula simpliciter, sed quoad nos tantum. Haec duo facere possunt daemones, et magi ope daemonum. Huiusmodi fuerunt miracula magorum in Aegypto, et erunt miracula Antichristi, de quibus Apostolus dicit II Thessal., II, 9, quod eius adventus erit secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus. Solus autem Deus, ut dixi, facit vera miracula quae omnem totius naturae virtutem superant.

Petes 6° quomodo dignosci potest aliquod miraculum esse factum virtute divina, et non virtute naturae nobis ignota, ideoque esse verum miraculum.

Resp. triplicem esse regulam. Pro prima, suppono esse quosdam effectus qui, communi et constanti sensu omnium hominum cuiusvis temporis et nationis, reputantur superare omnes totius naturae vires et vere miraculosi, qualis est, v. g., resurrectio mortui. Quovis e loco, quovis tempore resurgat homo vere mortuus, ut erat, v. g., Lazarus, nemo est qui non reputet verum et proprie dictum miraculum ; unde illud caeci nati, Ioann., IX, 32 et 33 : A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Hoc supposito, dico : Quando est talis effectus qui communi et constanti sensu omnium hominum cuiusvis temporis et nationis censetur miraculosus, certo tenendum est esse verum miraculum ; quia hic sensus tam constans et tam universalis omnium hominum cuiusvis temporis et nationis, attenta infinita Dei bonitate, sapientia et veracitate, non potest esse falsus. Alioquin Deus, qui est author sensus communis et rationis, aut nos deciperet, aut permitteret nos decipi, absque eo quod ullo medio possemus dignoscere errorem et ab eo liberari ; quod repugnat infinitae eius bonitati, sapientiae et veracitati, maxime si sit error circa aliquod dogma.

Pro secunda regula, suppono vera miracula esse testimonia divina alicuius veritatis inducendae aut confirmandae. Hoc supposito, dico : Miraculum factum in nomine Dei creatoris in assertionem alicuius dogmatis, nunquam potest esse falsum, nec inducere in errorem ; quia infinitae Dei bonitati, sapientiae et veracitati repugnat 1° quod permittat suum nomen interponi ad substituendum falsum miraculum pro vero ; 2° quod patiatur suum nomen adduci in testem mendacii ex quo homines necessario et invincibiliter inducerentur in errorem contra id quod debent Deo et est necessarium suae saluti ; nihil enim habent homines quod opponant miraculo facto in nomine Dei creatoris in attestationem alicuius dogmatis.

Tertia regula. Dignoscuntur vera miracula ex doctrina et moribus eorum qui illa operantur, et ex effectibus singularibus et permanentibus qui ex his miraculis sequuntur : si nempe qui operantur miracula, tradant doctrinam Deo honorificam, rectae rationi conformem, bonos mores inducentem et vitae sociali adfaventem ; si iidem vitam et mores ad huius doctrinae normam accurate componant ; denique, si ex his miraculis sequantur permanenter cultus supremi numinis, eversio cultus daemonum, reformatio morum conformiter ad rectam rationem, concordia civium et vita socialis. Impossibile est enim quod huiusmodi miracula fiant authore daemone in sui perniciem. Haec regula desumpta est ex Origene, lib. I contra Celsum.

Petes 7° unde dignosci possit, factum miraculosum quod narratur non esse suppositum et fabulosum.

Resp. tunc censeri verum et non suppositum, 1° quando est factum exterius, oculis vel auribus pervium ; 2° quando est factum coram multis videntibus seu audientibus attendentibus, et omnes facti circumstantias maturae perpendentibus; 3° quando in memoriam huius facti, tunc erecta sunt monumenta publica et onera imposita, quae perdurant. Ex his, inquam, conditionibus simul positis certo eruitur veritas facti.

§ II

Facta sunt vera miracula in confirmationem Religionis Christianae.

Iam dixi de miraculis Moysis in confirmationem legis a Deo ipsi tradita, quae erat fundamentum legis Evangelica.

Miracula facta a Christo et Apostolis in confirmationem Religionis Christianae continentur in libris novi Testamenti, scilicet quatuor Evangeliis SS. Matthaei, Marci, Lucae et Ioannis, Epistolis SS. Pauli, Iudae, Iacobi et Ioannis, et in Actis Apostolorum a S. Luca scriptis.

Tria nobis hic praestanda sunt adversus incredulos : primum, hos libros esse genuinos Apostolorum quorum nomina referunt ; secundum, facta quae narrant esse vera ; tertium, esse vera miracula.

PRIMUM

Libri novi Testamenti non sunt suppositi.

Hos libros non esse suppositos, sed proprios eorum quorum nominibus inscribuntur, constat : 1° Ex fide publica et constanti traditione, quae semper suis authoribus illos adiudicavit, nemine unquam, sive ex Iudaeis, sive ex paganis, sive ex haereticis, reclamante, quamvis maxime illorum interesset id denegare. Huiusmodi autem fidei publicae et constanti traditioni certa fides adhibetur, nisi contrarium evincat peremptoria ratio, quae deest incredulis.

2° Dicant deistae, si hi libri non sint Apostolorum, quis illos fabricavit, et quo tempore : an viventibus Apostolis, an post illorum mortem? Non ipsis viventibus, alioquin certo contra fraudem reclamassent. Non post eorum mortem ; nam exstant opera SS. Ignatii, Clementis, Polycarpi, qui cum Apostolis vixerunt, item opera SS. Iustini et Irenaei, qui fuerunt discipuli priorum discipulorum Apostolorum : et hi omnes libros novi Testamenti adscribunt Apostolis, et sic omnes deinceps usque ad nos.

Item dicant, qua arte iste fabricator potuit persuadere Romanis, Corinthiis, Galatis, Ephesiis, Thessalonicensibus et Philippensibus, Epistolas qua nomine S. Pauli inscribuntur, fuisse ab eo scriptas et ad se directas, de quibus nihil unquam audivissent?

3° Hi libri continent Religionem quae nulla est sublimior, nulla purior, nulla sanctior, nulla austerior. Ergo non sunt opus alicuius impostoris. Item, continent veritates et mysteria quae superant captum rationis humanae, et quae proinde ipsa attingi et excogitari non potuerunt absque revelatione, ut sunt mysteria SS. Trinitatis et Incarnationis, peccatum originale, resurrectio mortuorum, etc.

SECUNDUM

Facta quae narrant sunt vera.

Constat 1° quia alioquin facile et aperte mendacii argui potuissent. Ea enim narrant in medio Ierosolymae, ubi plurima fuerunt peracta, et paucis post annis ab eorum eventu, ita ut tot testes mendacii habuissent, quot adhuc erant tunc homines a morte Christi superstites. Matthaeus enim scripsit Evangelium novem circiter annis post Christi mortem, deinde caeteri.

2° Quia pro asserenda veritate eorum quae narrant, mortem oppetere. Nemo autem est adeo stultus, ut mortem oppetat pro asserendo facto quod scit esse falsum, nisi aliquid melius post mortem speret. Quid autem melius post mortem sperare poterant impostores?

3° Plurima ex his factis agnoverunt vera ipsi Christianae Religionis hostes, Iudaei et pagani. In primis quotquot ex Iudaeis et paganis amplexi sunt Religionem Christianam, ea omnia indubie ut vera agnoverunt. Hi autem sunt et fuerunt innumeri ex omni gente et conditione. Suetonius de imperatore Claudio, cap. 44, narrat edito huius imperatoris pulsos fuisse Roma Iudaeos qui sequebantur Religionem Christi ; quod factum legitur in Actis Apost., XVIII, 1. Tacitus, Annal., lib. XV, c. 44, refert Christum subiisse mortem sub Pontio Pilato, Iudaeae gubernatore, imperante Tiberio, prout refertur in Evangelio. Celsus, quo nullus fuit infensior Religionis Christianae adversarius, agnoscit Christum sanasse claudos et caecos. En eius verba apud Origenem, qui illum impugnavit, lib. II contr. Cels. : « Credidistis ipsum esse Dei Filium, eo quod claudos et caecos sanavit. » Similiter Iulianus Apostata, apud Cyrillum, lib. VI, fatetur Christum sanasse claudos et caecos, et liberasse energumenos. Phlegon, qui florebat in aula Adriani imperatoris circa medium secundi saeculi, in Hist. Olympiad., lib. XIII, refert eclypsim solis et terrae motum qui contigerunt moriente Christo, ut legimus Matth., XXVII, 51 ; Luc., XXIII, 45. Thallus, alter paganus antiquior Phlegone, lib. III Histor. Syriac., narrat hanc eclypsim contigisse anno 18 imperii Tiberii, quo passus est Christus. Haec duo testimonia Phlegonis et Thalli simul iuncta maxime urgebant Origenem, Tertullianum, Minutium Felicem, S. Iustinum et alios, contra Celsum, Porphyrium et Iulianum, qui ad haec obmutescebant.

4° Constat de veritate istorum factorum ex regula § praecedenti posita. Haec enim facta sunt exteriora oculis et auribus pervia. Facta sunt coram multis videntibus vel audientibus, attente et mature omnes circumstantias perpendentibus. Denique in eorum memoriam instituta sunt monumenta publica, scilicet festa solemnia, quae ab exordio usque nunc permanent, et impositae obligationes, scilicet legis evangelicae. Haec autem veritatem factorum asserunt, ut dictum est.

TERTIUM

Ista facta sunt vera miracula.

Probatur ex triplici regula § primo posita et aliis momentis.

1° Inter illa facta plura sunt quae, iuxta constantem et universalem omnium hominum sensum, superant vires totius naturae, et habentur pro veris miraculis, ut sunt suscitatio Lazari et filiae Iairi, ipsa Christi resurrectio, multiplicatio quinque panum quibus satiantur quinque millia hominum, missio Spiritus sancti, subita transmutatio discipulorum in alios viros, donum linguarum et miraculorum eis concessum, etc. Haec, inquam, et similia iuxta communem omnium hominum sensum habentur pro veris miraculis. Ergo talia sunt ; sensus enim communis omnium hominum non potest esse falsus, ut dictum est.

2° Omnia ista miracula facta sunt a Christo et Apostolis in nomine Dei, in attestationem dogmatum Religionis Christianae. Ergo non possunt esse falsa, nec inducere in errorem, ut fert secunda regula.

3° Christus et Apostoli eorumque successores qui haec miracula patrarunt, tradebant doctrinam Deo dignam, rectae rationi conformem, bonos mores inducentem et vitae sociali faventem. Vitam suam et mores ad huius doctrinae normam adamussim componebant, et ex eorum miraculis innumeri homines omnium nationum facti sunt et permanent eorum doctrinae sectatores, eorum vitae imitatores, supremi numinis religiosi cultores, charitate inter se concordes, daemonum hostes et victores. Impossibile est autem, ut dictum est in tertia regula, haec miracula facta fuisse authore daemone, in suae dominationis destructionem.

4° Quotquot ex Iudaeis et paganis Religioni Christianae nomen dederunt, haec facta ut vera miracula agnoverunt. Inter illos autem erant viri maximae eruditionis et perspicacissimi ingenii, ut S. Iustinus Martyr, Lactantius, Arnobius, Minutius Felix, Quadratus, Aristides, Melito, Athenagoras, etc. Hi, inquam, et alii, non nisi explorata veritate miraculorum per accuratum examen, ut momentum rei exigebat, antiquam religionem sensibus faventem exuerunt, ut novam sensibus plane repugnantem induerent, et pro ea plurimi mortem subirent. Quis porro sanae mentis huiusmodi testibus fidem non adhibeat, potius quam hesternis quibusdam incredulis, qui non nisi ex pravitate cordis, et nulla fulti ratione, miracula nostra impugnant? Adde quod ipsimet imperatores pagani veritatem miraculorum Christi agnoverint et venerati sint. His motus Tiberius, Christum detulit senatui, ut numero deorum adscriberetur; quod abnuit senatus, eo quod non esset author huius consilii. Ita refert Tertull. in Apologetico ipsi senatui Romano oblato. Lampridius, author paganus, in Vita Alexandri Severi, narrat imperatorem Adrianum plura templa absque idolis erexisse, eo animo ut illa templa Christo consecraret, sed a proposito fuisse deterritum, ne, si id faceret, omnia alia templa desererentur, et omnes Christi religionem amplecterentur, prout responderant oracula. Refert iterum idem Lampridius, ibid., Alexandrum Severum habuisse in suo palatio oratorium in quo Christum adorabat et illi sacrificia offerebat.

5° Non solum Apostoli miracula Christi ut vera narrant, et se pro eorum veritate asserenda morti et suppliciis offerunt, sed insuper testantur se ab eo accepisse virtutem faciendi vera miracula. Vel ergo fecerunt vera miracula, vel non. Si fecerint, nobis sufficit; si non fecerint, ergo sponte se pro impostoribus palam exhibebant. Quis credat? Nisi supponas illos fuisse omnino mente captos.

Omitto innumera alia miracula quae successores Apostolorum et sancti viri, invocato Dei vel Christi nomine, quovis tempore et ubique fecerunt in confirmationem Religionis Christianae. Plurima referunt SS. Ambrosius, Augustinus, Gregorius, annales ecclesiastici et alii probati authores. Item nullus declaratur sanctus, nisi invictissime probetur edidisse vera miracula. Quae omnia si neges, nulla stabit vera historia, et omnia inter fabulas erunt recensenda.

6° Denique, si quis proterve neget vera miracula in confirmationem Religionis Christianae, agnoscat omnium miraculorum maximum, quod haec religio, quam art. seq. describemus, absque miraculis totum mundum pervaserit. Ita, post Augustinum, argumentatur Author, I Contra Gent., c. 6 : « Cum constet, inquit, Romanum imperium universumque orbem tot potentibus viris, philosophis, oratoribus refertum, Christi doctrinae ante repugnantem, ad eam postmodum fuisse conversum : quaero, an virtute signorum et prodigiorum, ab antiquis ritibus diuque observata religione, in hanc novam et inauditam, sit haec facta mutatio? Si fateberis mundum ad hanc persuasionem tractum fuisse vi miraculorum, quibus contradicere nequaquam poterat, fateri oportebit a Deo authore miraculorum, et qui facit mirabilia magna solus, Religionem hanc processisse. Sin autem negas ullis miraculis mundum ad hanc recipiendam fidem fuisse provocatum, negando miracula, ingens miraculum ingeris. Quid enim potest dici mirabilius, quam Romanum imperium, totamque gentilitatem, Religionem quam tam acriter impugnabant subvertereque moliebantur, desertis paternis ritibus, nullis visis signis mirandisque operibus, sponte suscepisse, et in ea retinenda tam constantes fuisse? »

Opponunt deistae miracula facta a gentilibus, et inde inferunt, non posse probari veritatem Religionis Christianae ex miraculis. Sic, inquiunt, magi in Aegypto virgas suas in serpentes converterunt, et ranas produxerunt; sic Vespasianus sanavit caecum et claudum; sic Apollonius Thyanaeus, inter plura miracula, resuscitavit puellam mortuam.

Resp. 1° Nego ullum verum miraculum unquam factum fuisse a gentibus: tum quia nullum factum est in nomine Dei creatoris, quod est tessera veri miraculi; tum quia quae referuntur, non superant vires naturae, aut sunt falsa et supposita.

Quantum ad prodigia magorum Aegypti, plures volunt fuisse tantum ludificationes sensuum. Alii et communius, cum S. Thoma, existimant fuisse quidem veras ranas et veros serpentes, non quos magi supra omnes virtutes totius naturae produxerint, sed quos ex seminibus in elementis dispersis, applicando virtute naturali activa passivis, effecerunt, ut fieri potest in his quae ex putrefactione nascuntur, ut docet S. Thomas, post Augustinum, vel aliunde asportatos exhibuerunt, quod videtur probabilius. serpens horum serpentes devoraverit, et cum perventum est ad quartum prodigium, steterit iners ars magorum, et coacti fuerint dicere de miraculis Moysis, Exod., VIII, 19 : Digitus Dei hic est?

Quae de Vespasiano referuntur, nullo teste, sed fama incerta nituntur. Insuper claudus et caecus quos dicitur sanasse, non erant, medicorum iudicio, naturaliter insanabiles, ut refert ipse Tacitus, Hist. lib. IV, n. 81.

Quantum ad Apollonium, unus Philostrates centum et amplius annis post Apollonii mortem eius historiam fabulis refertam scripsit, istamque cuiusdam puellae suscitationem ex rumoribus incertis, absque ullo testimonio, refert, nec constat ex eius narratione vere mortuam fuisse puellam. Deinde Apollonium habitum fuisse impostorem inde evincitur, quod nullum sectatorem habuerit, nec sectam fecerit.

Resp. 2°. Dato quod Deus, propter causas sibi notas, faceret aliquod miraculum in paganismo, nunquam illud faceret in confirmationem idololatriae; id enim repugnat eius bonitati, sapientiae et veracitati, ut supra diximus. Miracula vero Christi, Apostolorum et successorum facta sunt, invocato nomine Dei, in confirmationem divinitatis Christi, eius missionis et religionis ab ipso institutae.

§ III

Prophetiae et promissiones Christi adimpletae.

1° Christus promisit se tertia die resurrecturum, Ioann., II, 19 ; Matth., XX, 19, et alibi. 2° Promisit se post mortem conversurum ad se gentes et Iudaeos reiecturum, Ioann., XII, 32, 40 ; Matth., VIII, 11 et 12, et XXIII, 1 seqq., et Luc. XIII, 24 seqq. 3° Promisit Apostolis se facturum illos piscatores hominum, Matth., IV, 19 ; Marc., I, 17 ; Luc., V, 10 ; se missurum illis Spiritum sanctum, Ioann., XV, 26 ; se collaturum illis donum sapientiae, fortitudinis et linguarum, Luc., XXI, 15 ; Ioann., XV, 26 et 27, et XVI, 13. Tandem promisit se illis adfuturum usque ad consummationem saeculi, Matth., XXVIII, 20. Haec omnia praestare non potest nisi solus Deus. Praestitit Christus : resurrexit die tertia, convertit ad se gentes et reiecit Iudaeos, haec ad oculum patent; fecit Apostolos piscatores hominum, misit illis Spiritum sanctum. Denique adfuit, adest, aderit illis, id est suae Ecclesiae indefectibili, usque ad consummationem saeculi. Ergo Christus est Deus. Ergo vera et divina eius Religio.

Articulus V: Modus mirabilis et plane divinus quo christiana Religio fuit fundata et propagata

[« Ut officio veram fidem amplectendi, in eaque constanter perseverandi, satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis faecunditatem, ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile. » Synod. Vaticana, constit. Dei Filius, cap. 3, de Fide.]

Ut tota vis huius argumenti bene percipiatur, plura sunt observanda.

1° Haec Religio celerrime diffusa est. Paulus enim, ad Coloss., I, 6, ait iam tempore suo Christi fidem in universo mundo crescere et fructificare. Iustinus Martyr, qui florebat initio secundi saeculi, in Dialogo cum Triphone dicit, nullum esse genus hominum, apud quos non colatur. Similiter Irenaeus, lib. I, c. 3 ; Tertull., lib. contr. Iudaeos, c. 7, et Plinius iunior, qui etiam florebat ineunte secundo saeculo, lib. X, epist. 97, ad Traianum : « Non civitates tantum, inquit, sed vicos atque agros superstitionis istius (Christianae) contagio pervagata est. »

2° Introducta et propagata est per paucos piscatores, homines plebeios, rudes, ignaros, pauperes et contemptibiles : non, ut aliae religiones, armorum potentia, magnatum favore, opum, voluptatum, honorum illecebris, aut vi eloquentiae humana; sed sola Christi virtute et sapientia, iuxta illud Apost., I Cor., I, 27 et 28 : Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes ; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, id est, quae pro nihilo reputantur, ut ea quae sunt, id est quae pro maximo habentur, destrueret.

3° Haec fidei doctrina talis est, ut potius hominibus videretur stultitia quam sapientia : nimirum, quod homo inter opprobria in crucem actus et mortuus, sit verus Deus colendus ; quod resurrexerit ; quod non sit aliud nomen in quo oporteat nos salvos fieri, quam in nomine huius hominis crucifixi. Unde Apost., I Cor., I, 23 et 24 : Nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus stultitiam ; ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Talis est, inquam, haec Religio et doctrina, qua nihil conducit ad terrenam felicitatem ; quae passiones refrenandas, honores, divitias, voluptates contemnendas docet ; quae nihil nisi lacrymas, poenitentiam, mortificationem inculcat ; nihil in hoc mundo promittit, nisi pericula, afflictiones, persecutiones, humiliationes, tormenta, cruces.

4° Sub huius Religionis apparenter stultae, tam durae et asperae iugo, hi pauci piscatores contemptibiles subiecerunt, non indoctos solum et simplices, sed viros doctissimos, Dionysium, Clementem, Irenaeum, Iustinum, Arnobium, Athenagoram, Lactantium, Tertullianum, etc. Neque solum plebeios, sed ipsos principes, reges, imperatores.

5° Denique, haec Religio atque doctrina propagata est et crevit in mediis persecutionibus, impugnantibus principibus et magistratibus, contradicentibus philosophis, saeviente diabolo atque omni suppliciorum genere contranitente, et quanto magis impugnabatur, tanto magis crevit ac praevaluit, ita ut sanguis martyrum factus sit semen Christianorum.

Quis sanae mentis, si ad haec attendat, non cognoscat Religionem, qualem descripsimus, hoc modo natam, adultam et propagatam, non esse ingenii humani inventum, sed opus Dei omnipotentis. Neque enim fieri potuit ut doctrina a sapientia humana tam aliena, tam sensibus repugnans, tam aspera et dura, orbem universum tam celeriter pervaderet, et inter persecutiones, tormenta et contradictiones hominum et daemonum reciperetur a principibus et eruditis, idque per paucos piscatores, pauperes et rudes, nisi Deus efficacissime operatus fuisset, tam in eis qui illam praedicarunt, quam in eis qui illam receperunt.

His positis, resumo argumentum initio dissertationis factum. Ratio suadet, imo cogit, nisi sit prorsus inversa et turbata, agnoscere hanc Religionem esse veram, a Deo revelatam et institutam, 1° quam Prophetae longe antea praenuntiarunt ; 2° quam eius author et illius cooperatores pariter prophetiis adimpletis et miraculis patentissimis confirmarunt ; 3° denique quae sola virtute divina contra omnes humanae prudentiae leges est nata, adulta et per orbem universum propagata. Atqui haec est Religio Christiana. Ergo ratio suadet, imo cogit, nisi sit inversa et turbata, agnoscere Religionem Christianam esse veram, a Deo revelatam et institutam. — Maiorem nemo sanae mentis negare potest. — Minorem invicte probavimus. Stat itaque inconcussa conclusio, proindeque necessum est ut, vel deista nuntium remittat rationi, vel agnoscat Religionem Christianam esse veram et divinam.

Dissertatio III: De actu interno et externo fidei

Articulus I: Utrum sit de necessitate salutis credere aliquid supra rationem naturalem, et quid?

Articulus II: Caeterae difficultates circa actum fidei internum expenduntur

Articulus III: De actu fidei externo

Dissertatio IV: De habitu et subjecto fidei

Articulus I: De habitu fidei

Articulus II: De subjecto fidei

Articulus III: Utrum vera religio falsae tolerari possit

Articulus IV: Utrum fides rationem naturalem excludat?

Dissertatio V: De vitiis fidei oppositis

Articulus I: De infidelitate in communi

Articulus II: De haeresi

Articulus III: De apostasia

Articulus IV: De cultuum libertate

Articulus V: De blasphemia

Tractatus II: De regulis fidei

Dissertatio I: De divina revelatione

Articulus I: De natura revelationis divinae

Articulus II: Utrum possibilis sit divina revelatio immediata?

Articulus III: Utrum possibilis sit divina revelatio mediata?

Articulus IV: Utrum veritatum capitibus nostris excedentium, seu mysteriorum, possibilis sit revelatio?

Articulus V: Utrum divina revelatio fuerit necessaria?

Dissertatio II: De Scriptura sacra

Articulus I: Quid sit et an sit Scriptura sacra

Articulus II: De Scriptura sacra divisione, apographis et versionibus

Articulus III: De Scriptura sacra sensibus

Dissertatio III: De traditionibus

Articulus I: Quid, quotuplex sit traditio, et quanta auctoritas illis?

Articulus II: Utrum traditiones divinae sint necessario admittendae?

Articulus III: De sanctorum patribus

Articulus IV: De sacra liturgia

Dissertatio IV: De Ecclesia

Articulus I: Quomodo Ecclesia christiana existere potuerit ante adventum Christi?

Articulus II: Ex quibus constabat religio primaeva?

Articulus III: Quomodo constituta fuit religio mosaica?

Articulus IV: Utrum divina fuerit religio mosaica?

Articulus V: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abroganda?

Articulus VI: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abrogata?

Articulus VII: Quid sit Ecclesia, et qui sint in ea?

Articulus VIII: Utrum Ecclesia sit visibilis?

Articulus IX: De notis verae Ecclesiae

Articulus X: Utrum Ecclesia possit decipere seu errare in fide et moribus?

Articulus XI: Utrum Ecclesia sit suprema iudex controversiarum fidei?

Articulus XII: Utrum iudicium Ecclesiae de sensu librorum, seu, ut vocant, de factis dogmaticis, sit infallibile?

Articulus XIII: Utrum Ecclesia sit infallibilis in canonizatione sanctorum?

Dissertatio V: De summo Pontifice

Articulus I: De primatu S. Petri

Articulus II: De primatu Romanorum Pontificum

Articulus III: De vi et ratione primatus Romanorum Pontificum

Articulus IV: De infallibilitate seu inerrantia summi Pontificis in definiendis quaestionibus fidei et morum

Articulus V: De praeminentia summi Pontificis supra concilium generale

Articulus VI: Solvuntur objectiones

Articulus VII: Utrum Pontifici Romano competat summa potestas temporalis?

Articulus VIII: Quid sit Cleri Gallicani de ecclesiastica potestate Declaratio anni 1682, et quid de ea sentiendum?

Articulus IX: Utrum doctrina Declarationis anni 1682, ipsaque Declaratio, Ecclesiae Gallicanae merito fuerit attributa?

Articulus X: De Romani Pontificis principatu civili

Dissertatio VI: De conciliis generalibus

Articulus I: Quid et quotuplex sit concilium?

Articulus II: Utrum necessaria sint concilia generalia?

Articulus III: Cujus sit convocare concilium generale?

Articulus IV: De convocatis ad concilium generale et illius praeside

Articulus V: Utrum concilium generale sit infallibile in definiendis quaestionibus fidei et morum?

Articulus VI: Utrum concilium generale debeat necessario confirmari a summo Pontifice?

Tractatus III: De spe

Dissertatio I: De spe

Articulus I: De spe secundum se et de ejus objecto

Articulus II: In quibus sit spes

Articulus III: De necessitate spei

Articulus IV: Quae sint vitia opposita spei theologicae?

Tractatus IV: De charitate

Dissertatio I: De charitate secundum se

Articulus I: Complectens omnia quae spectant charitatem secundum se

Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis

Articulus I: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis

Dissertatio III: De charitate erga proximum

Articulus I: Utrum homo debeat ex charitate diligere seipsum, corpus suum et peccatores?

Articulus II: Utrum inimici sint ex charitate diligendi, eisque exhibenda signa et opera charitatis?

Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio

Articulus I: Utrum Deus sit magis ex charitate diligendus, quam proximus?

Articulus II: Utrum homo debeat ex charitate magis se diligere quam proximum?

Articulus III: Quis ordo servandus sit in dilectione proximorum?

Articulus IV: An et quo sensu liceat diligere Deum et illi servire propter retributionem?

Articulus V: De praecipto charitatis

Dissertatio V: De eleemosyna

Articulus I: Utrum dare eleemosynam sit in praecipto, et quando?

Articulus II: Variae quaestiones circa eleemosynam breviter solvuntur

Dissertatio VI: De correptione fraterna

Articulus I: Utrum correptio fraterna sit in praecipto, et quae conditiones requirantur ut obliget?

Articulus II: De ordine correptionis fraternae

Dissertatio VII: De vitiis charitati oppositis

Articulus I: De odio Dei et proximi, de accidia, invidia, discordia, contentione et schismate

Articulus II: De bello

Articulus III: De duello

Tractatus V: De iure et iustitia

Dissertatio I: De iure et dominio

Articulus I: Quid et quotuplex sit ius?

Articulus II: Quid et quotuplex sit dominium? Quid ususfructus et usus?

Articulus III: Utrum usus in rebus unico actu consumptibilibus distinguatur a dominio?

Articulus IV: De possessione

Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii

Articulus I: De subjecto et objecto dominii in genere

Articulus II: De dominio uxorum et filiorumfamilias

Articulus III: De dominio clericorum

Dissertatio III: De modis acquirendi dominium

Articulus I: De modis acquirendi dominia rerum quae nullius sunt

Articulus II: De primo modo acquirendi dominium rerum quae sunt alicujus, scilicet de accessione

Articulus III: De altero modo acquirendi dominia rerum quae sunt alienus, nimirum de praescriptione

Dissertatio IV: De iustitia

Articulus I: De definitione, objecto et subjecto iustitiae

Articulus II: De divisione iustitiae

Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio

Articulus I: Utrum iudicium sit licitum?

Articulus II: De suspicione et iudicio temerario

Articulus III: Utrum dubia de male proximi sint in meliorem partem interpretanda?

Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione

Articulus I: De qualitate et necessitate restitutionis

Articulus II: Ex quotuplex titulo obligetur restitutio, sit affirmativa vel negativa?

Articulus III: Utrum incurratur obligatio restitutionis ratione damni illati absque culpa theologica?

Articulus IV: Utrum culpa theologica vehemens inducat obligationem restituendi, et qualem?

Articulus V: Utrum et quanto culpa iuridica inducat obligationem restituendi ratione contractus et quasi-contractus, seu officii?

Articulus VI: Quomodo sit restituendum a possessore bonae fidei

Articulus VII: Utrum qui bona fide emit rem furtivam, ubi novit esse furtivam, teneatur eam reddere vero domino?

Articulus VIII: De restitutione facienda a possessore mala fidei

Articulus IX: Utrum illi qui impediunt aliquem a consecutione alicujus boni, teneantur ad restitutionem?

Articulus X: De restitutione facienda ab his qui injuriae damnificationi cooperantur

Articulus XI: Quando sit facienda restitutio?

Articulus XII: Quomodo sit facienda restitutio?

Articulus XIII: Quo loco, cujus expensis et periculo restituenda sit?

Articulus XIV: Cui ex pluribus creditoribus prius sit restituendum?

Articulus XV: Quomodo sit restituenda?

Articulus XVI: De causis quae obligationem restitutionis suspendunt

Articulus XVII: De causis quae tollunt obligationem restitutionis

Dissertatio VII: De vitio opposito iustitiae distributivae, quod est acceptio personarum

Articulus I: Quid sit acceptio personarum?

Articulus II: De acceptione personarum in distributione spiritualium

Articulus III: De tributis

↑ Top of work