Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Prooemium
Dissertatio I: De objecto fidei
Articulus I: Quodnam sit objectum fidei?
[Fides varie sumitur: 1° Pro fidelitate in promissis, ut I Cor., X, 13: Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, et alibi. 2° Pro conscientia, Rom., XIV, 23: Omne quod non est ex fide, peccatum est. 3° Pro fiducia, Iacob., 1, 6: Postulet in fide, nihil haesitans. Fide hoc sensu intellecta abutuntur Lutherani et Calvinistae, dicentes nos iustificari per fidem, id est per fiduciam qua confidimus nobis remitti peccata per Christum. Quae acceptio fidei, licet hoc sensu sit reiicienda, absolute tamen est admittenda tamquam effectus fidei, imo et spei; ex eo enim quod Deo credimus et in ipso speramus, nascitur fiducia in ipsum. 4° Pro veracitate seu inclinatione verum dicendi, II Tim., II, 11: Fidelis sermo; nam, si commortui sumus, et convivemus. 5° Pro ipsa doctrina, id est obiecto fidei, Rom., X, 8: Hoc est verbum fidei quod praedicamus.]
Fides hic sumitur 6° et proprie pro virtute supernaturali qua credimus veritatibus a Deo revelatis; et definitur ab Apostolo, Hebr., XI, 1: Sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Sed, quia quilibet habitus a suo obiecto specificatur, et inde eius natura cognoscitur, Author hunc tractatum ab obiecto fidei incipit, de ipso fidei habitu infra, q. 4, acturus. Cui methodo inhaerens,
Dico 1°: Obiectum formale quod, seu, ut alii vocant, obiectum attributionis fidei, est prima veritas in essendo1, seu Deus ipse ut Deus, excedens rationem naturalem; quod addo, quia Deus, ut author naturalis, potest lumine naturali cognosci independenter a fide.
Probatur.2 Illud est obiectum formale quod alicuius habitus, quod principaliter ab eo attingitur, et ratione cuius caetera attinguntur: sic sanitas est obiectum formale quod medicinae, quia principaliter a medicina attingitur, et eius ratione caetera, pulsus, urina, medicamina, etc., attinguntur. Atqui prima veritas in essendo, seu Deus, ut verus Deus, est id quod principaliter a fide attingitur; caetera autem, ut quae pertinent ad humanitatem Christi, ad sacramenta, et quaecumque alia in sacris Scripturis contenta, attinguntur in ordine ad Deum tamquam ad id quod praestantissimum est inter omnia, et ut magis ac magis cognoscatur. Ergo.
Dico 2°: Obiectum formale quo, seu suo quo, fidei est prima veritas in dicando, seu divina veracitas revelans, connotans primam veritatem in cognoscendo, seu infinitam Dei sapientiam3
Probatur prima pars. Obiectum formale quo fidei in communi est veracitas dicentis; in hoc enim distinguitur assensus fidei ab assensu scientifico, quod motivum assensus fidei sit authoritas dicentis, motivum autem assensus scientifici sit veritas principii ex quo elicitur conclusio. Ergo obiectum sub quo fidei divinae est veracitas Dei dicentis et revelantis.
Probatur secunda pars. Fides est certa et infallibilis. Ergo debet niti motivo infallibili. — Subsumo. Atqui veracitas divina revelans non habet quod sit infallibilis, nisi connotet infinitam Dei sapientiam. Ergo. — Prob. min. Ut veracitas divina revelans sit infallibilis, non sufficit quod fallere non possit ex malitia, sed requiritur quod etiam fallere non possit ex ignorantia, adeoque quod Deus ipse falli non possit cognoscendo. Atqui quod Deus falli non possit cognoscendo, provenit ex eius infinita sapientia, qua cognoscit omnia prout sunt, sine ulla falsitatis admixtione. Ergo.
Dico 3°: Obiectum materiale adaequatum fidei est omne revelatum a Deo: primario Deus ipse, caetera secundario.
Probatur. Obiectum materiale adaequatum alicuius potentiae vel habitus est id omne quod potest attingere, ut subest suo obiecto, seu rationi formali sub qua: sic omne corpus coloratum est obiectum materiale adaequatum potentiae visivae, quia potest illud attingere, ut subest luci, quae est eius ratio formalis sub qua. Atqui fides attingit omne revelatum, ut subest veritati Dei revelantis, quae est eius obiectum formale sub quo, ut dictum est: Deum tamen primario, caetera secundario, ut etiam dictum est conclusione prima. Ergo.
Obiicies contra primam partem secundae conclusionis: Obiectum formale quo fidei, seu, quod idem est, motivum assensus fidei est id in quod ultimo resolvitur assensus fidei. Atqui id in quod ultimo resolvitur assensus fidei, non est prima veritas in dicando, sed prima veritas in essendo, seu deitas. Ergo. — Prob. min. Quaerenti, cur credas mysteriis fidei, v. g., Deum esse trinum, recte respondes: « Quia Deus revelavit. » Et ulterius quaerenti, cur credas Deo revelanti, recte iterum respondes: « Quia est prima veritas in dicando. » Sed tandem quaerenti, cur Deus sit prima veritas in dicando, nihil aliud restat respondendum, nisi: « Quia Deus est, seu est prima veritas in essendo. » Ergo.
Nihil aliud restat respondendum, nisi quia Deus est, assignando causam rei, conc.; assignando causam assensus, nego. Equidem ideo Deus est verax seu prima veritas in dicando, quia Deus est; at non ideo credo mysteriis fidei, v. g., Deum esse trinum, quia Deus est, seu est prima veritas in essendo, sed quia verax est. Assensus enim fidei (quod diligenter est observandum), non est discursivus, sed simplex, et in solo testimonio dicentis sistit, alioquin non est amplius assensus fidei: sic dicenti mihi Romam existere, assentior quia verax est, et ibi sistit fides; si autem ascendas et ulterius quaeras: « Unde verax est? » iam excurris extra fidem. Similiter ergo quaerenti, cur credam Deo revelanti, recte respondeo: « Quia verax est », et ibi sistit fides seu assensus fidei, nec nisi fatue posset quaeri, cur credam veritati seu veracitati; si autem ulterius quaeras, cur Deus sit verax, iam respondebo, non ut fidelis, sed ut theologus: « Quia Deus est. »