Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Prooemium
Dissertatio I: De objecto fidei
Articulus I: Quodnam sit objectum fidei?
Articulus II: In quid sit ultima resolutio fidei nostrae?
Articulus III: Utrum fides possit subsistere falso?
Articulus IV: De obscuritate in objecto fidei et evidentia in attestante
Articulus V: Utrum mysteria fidei sint evidenter credibilia?
Dico : Mysteria fidei nostrae sunt evidenter credibilia1, iuxta illud Psal., XCI, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Probatur. 1° Illud est evidenter credibile, evidentia scilicet non metaphysica, sed morali excludente rationabile dubium, quod idoneis testibus, signis et aliis argumentis extrinsecis probatur. Atqui sunt huiusmodi mysteria fidei nostrae. Ergo. — Min. patebit ex motivis credibilitatis infra exponendis. — Mai. etiam constat ; credibilitas enim non sumitur, sicut veritas, ab intrinseco ex connexione praedicati cum subiecto, seu ab eo quod res est, sed ab argumentis extrinsecis, scilicet testimoniis, signis, etc. Sic ex hoc quod in iudicio testes idonei aliquid affirment, habetur evidentia, non quod ita sit, possunt enim mentiri, sed quod sit ita credibile et iudicabile, absque rationabili alterius partis formidine.
2° Nihil est scibile sine evidentia scibilitatis, nec probabile sine evidentia probabilitatis. Ergo nec credibile sine evidentia credibilitatis.
3° Assensus fidei debet esse prudens ; est enim actus virtutis. Et prudentia dictat non esse credendum nisi quod est credibile : Qui enim cito, id est temere, credit, levis est corde. Eccli., xix, 4. Atqui iubemur credere firmissime mysteria fidei. Ergo supponuntur evidenter credibilia, seu fide digna.
[Obi. 1° : Quod est evidenter credibile, est evidenter verum. Atqui mysteria fidei non sunt evidenter vera. Ergo.
Resp. Nego mai. Veritas enim, ut dictum est, petitur ab intrinseco, seu ab eo quod res est ; credibilitas autem a testimoniis et motivis extrinsecis.
Inst. Quod est evidenter credibile, est evidenter possibile. Sed, in divinis, idem est esse possibile et verum. Ergo.
Resp. Nego mai. ; quia possibilitas, sicut veritas, petitur ab intrinseco. Unde aliquando contingit quod falsa sint credibiliora et probabiliora veris.
Obi. 2° : Si mysteria fidei essent evidenter credibilia, omnes quibus aequaliter proponuntur crederent. Atqui falsum consequens. Ergo.
Resp. Nego sequelam, tum quia non omnes ad ea debite attendunt, sed vel ex pravitate affectus, vel ex incuria salutis, vel propter difficultatem credendorum in particulari, ab eorum examine intellectum amovent, tum quia ponunt obicem interiori illustrationi, ut alibi dictum est.
Obi. 3° : Mysteria fidei sunt rationi opposita. Ergo. — Prob. ant. 1° Non possunt per rationem intelligi. 2° Nullam habent cum ratione convenientiam. 3° Possunt oppugnari argumentis quae ratione dissolvi nequeunt. Ergo.
Resp. Dist. ant. Mysteria fidei sunt rationi opposita apparenter, conc. ; vere ac realiter, nego. Etenim vera et realis oppositio dari non potest, nisi inter res eiusdem ordinis, quarum una directe excludit alteram. Ratio autem nostra concluditur intra res naturales, dum obiecta fidei sunt supra naturam. Non potest ergo inter eas esse oppositio vera, quae se invicem excludant, sed tantum in hoc, quod inter ideas rationis nulla sit quae veritates fidei vel clare repraesentet, vel etiam evidenter excludat : quae oppositio est mere apparens. Qua de re sedulo notandum est, aliud esse quod aliquid sit supra rationem, hoc est, quod per ideas rationis nec intelligatur nec intelligi possit, sive quod excedat et superet captum nostrae rationis ; aliud quod sit contra rationem, scilicet quod per ideas rationis evidenter excludatur, quae exclusio omnimode requireretur ad veram et realem oppositionem. Res autem ita se habet inter mysteria fidei et rationem, quod ratio ea solummodo non capit. Unde, licet sint supra, non sunt tamen contra rationem, nec pro falsis a ratione haberi possunt.
Ad 1am probat., dist. Mysteria non possunt per rationem intelligi quid sint et quomodo sint, conc. ; quod sint et reale obiectum habeant, nego. In rebus quoque naturalibus plurima sunt quorum intrinsecum subsistendi modum minime cognoscimus, et tamen certi sumus quod revera existant.
Ad 2am probat., dist. Mysteria nullam habent cum ratione convenientiam immediatam, conc. : mediatam, nego. Non negatur in omni cognitione necessariam esse aliquam convenientiam cum ratione ; quia ratio est medium universale omnium cognitionum. Hac autem convenientia est mediata vel immediata. In rebus naturalibus, est immediata, quia ratio est per se apta ad eas cognoscendas. In rebus vero supra naturam positis, frustra recurritur ad lumen rationis, quod non est proportionatum, immerito exigitur convenientia immediata quam rerum essentia non patitur. Recurrendum est ergo ad convenientiam mediatam, quae in eo consistit, quod propter infallibilem authoritatem Dei revelantis cognoscimus multa quae in ideis rationis proxime non continentur, lumine tamen rationis certissima esse intelliguntur, cum nihil magis rationi consonum sit, quam ut Deo loquenti omnimoda fides sit adhibenda.
Ad 3am probat., dist. Veritates revelatae oppugnari possunt argumentis quae ratione dissolvi non possunt apparenter conc. ; vere et realiter, nego. Pro universali responsione sufficiat quod, cum probatum sit oppositionem inter veritates supernaturales et ideas rationis non esse nisi apparentem, argumenta quae ex principiis rationis contra mysteria revelata afferuntur, non possint esse vere et realiter insolubilia, sed tantum apparenter. Legatur super hac quaestione III Contra gentes, c. 7, ubi D. Thomas pluribus argumentis probat quod asserit, scilicet : « Quamvis veritas fidei christianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio naturaliter indita habet, huic veritati contraria esse non possunt. »]
Petes 1° quo lumine habeatur cognitio credibilitatis : an supernaturali, an naturali ?
Resp. probabilius haberi lumine naturali adiuto aliquo Lumine supernaturali, scilicet illustrationibus actualibus quibus Deus illuminat intellectum eorum, ad percipienda et iudicanda ea quae Dei sunt, et fit quod intendant iis quae dicuntur et praedicantur, sicut Act., XVI, 14 : Dominus aperuit cor Lydiae, intendere his quae dicebantur a Paulo ; quodque in eis observent et iudicent esse divinam credibilitatem, ad quam tandem sequitur fides.
Petes 2° utrum, ut aliquid credat, debeat necessario esse ipsi evidens mysteria fidei esse credibilia.
Resp. affirmative. Patet ex dictis ; alioquin enim imprudenter crederet. Attamen non aequalis omnibus est necessaria evidentia ; quandoque enim sufficit sola vox praedicantis, cum lumine interiori suadente dictorum credibilitatem, ut patet in pueris et rudioribus credentibus dictis a pastoribus, quos sciunt loqui nomine Ecclesiae, in India credentibus missionariis praedicantibus sine miraculis, in Apostolis sequentibus Christum ad solam eius vocationem, antequam eius miracula vidissent.