Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Prooemium
(D. Thomas, IIae IIae, a q. 1 ad q. 16.)
[Cum, ut ait D. Thomas in prologo 2ae 2ae, omnis materia moralis ad considerationem virtutum reducatur, et omnes virtutes sint ulterius reducendae ad septem, eas Angelicus dividit in tres theologicas et quatuor cardinales, de quibus ordinate tractationem instituit. Incipiendo ilaque a primis, illae dicuntur theologicae, quae immediate Deum respiciunt et quodam modo attingunt prout humanam et naturalem superant aptitudinem et capacitatem, et propterea non nostris actibus acquiruntur, sed a Deo solo infunduntur. Tres autem communiter numerantur, scilicet fides, spes et charitas, quas ideo investigandas suscipimus cum eodem Doctore hic a q. 1 ad q. 44, praecipuas quaestiones quae circa eas agitari solent proponentes et solventes.
Prius agitur de fide, qua ordine saltem generationis prima occurrit.
Opportune praefigendum esse censemus huic tractatui breve syntagma de fide ab ipsa Vaticana synodo delineatum, in constit. Dei Filius, cap. 3, de Fide.
« Cum homo a Deo tamquam Creatore et Domino suo totus dependeat, et ratio creata increatae veritati penitus subiecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, Ecclesia catholica profitetur virtutem esse supernaturalem, quam, Dei aspirante et iuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter authoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest. Est enim fides, testante Apostolo, sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, Hebr., XI, 1.
Ut nihilominus fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata. Quare tum Moyses et prophetae, tum ipse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula et prophetias ediderunt, et de Apostolis legimus: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante subsequentibus signis, Marc., XVI, 20. Et rursum scriptum est: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernam lucentem in caliginoso loco, II Petr., 1, 19.
Licet autem fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus, nemo tamen evangelicae praedicationi consentire potest sicut oportet ad salutem consequendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati1.
Quare fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus eius est opus ad salutem pertinens, quo homo liberam praestat ipsi Deo obedientiam, gratiae eius, cui resistere posset, consentiendo et cooperando.
Porro fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni iudicio, sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.
Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo et ad filiorum eius consortium pervenire, ideo nemini unquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea perseveraverit usque ad finem, vitam aeternam assequetur.
Ut autem officio veram fidem amplectendi, in eaque constanter perseverandi, satisfacere possemus, Deus per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia quae ad evidentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divinitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis faecunditatem, ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum est motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.
Quo fit ut ipsa veluti signum levatum in nationes, Is., XI, 12, et ad se invitet qui nondum crediderunt, et filios suos certiores faciat firmissimo niti fundamento fidem quam profitentur. Cui quidem testimonio efficax subsidium accedit ex superna virtute. Etenim benignissimus Dominus et errantes gratia sua excitat atque adiuvat, ut ad agnitionem veritatis venire possint, et eos quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoc eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens, nisi deseratur. Quocirca minime par est conditio eorum qui per caeleste fidei donum catholicae fidei adhaeserunt, atque eorum qui, ducti opinionibus humanis, falsam religionem sectantur; illi enim qui fidem sub Ecclesiae magisterio susceperunt, nullam unquam habere possunt iustam causam mutandi aut in dubium fidem eandem revocandi. Quae cum ita sint, gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, tantam ne negligamus salutem, sed aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem, Hebr., XII, 2 et X, 22. »]