Cursus Theologicus, Tomus I: In Primam Partem

Salmanticenses

Cursus Theologicus, Tomus I: In Primam Partem

Salmanticenses

Collegii Salmanticensis Cursus Theologicus, tomus I

First published 1870

The Cursus Theologicus of the Discalced Carmelites of Salamanca (the 'Salmanticenses'), tomus I, in the 1870 Paris reprint. Contains the Prooemium and the three great treatises of this volume: De principio individuationis (a digression on the principle of individuation), De Visione Dei (in quaest. 12), and De Scientia Dei (in quaest. 14, including the extended rejection of middle knowledge). The edition prints St Thomas's Prima Pars text alongside; that text is not republished here.


Prooemium, et partitio totius Operis

Num. 1. Quia Prooemium, et divisio totius operis non parum solet ad eius intelligentiam conducere, ideo utrumque primo loco tradimus.

§ I. Cur totum hoc opus Cursus Theologicus inscribatur?.

Merito opus hoc: Cursus Theologicus Summam Theologicam Angelici Doctoris D. Thom. complectens, inscribitur. Nam sicut artium cursus, nuncupatur, Cursus, deducta metaphora ab actu currendi, quo celeriter pergimus, iter brevi tempore conficientes: et appellatur Artium, nomine hoc in latiori significatione accepto, prout quasdam philosophiae partes complectitur, ideoque ut nomenclatura haec non sit dissona rei, quae per eam inscribitur, debent cuncta, quae in eo discutiuntur breviter, et succincte, quantum commode fieri possit, tradi: ita totum hoc opus, Cursus Theologicus inscribitur. Theologicus quidem, quia tractatus de Deo, seu Theologici in eo continentur. Cursus vero, quia praedicti tractatus (licet varii, et diversi, ac alias satis diffusi, in quibus plusquam duodecim tomi consumi merito possent) relictis, tum pluribus adversariorum parvi momenti opinionibus: tum etiam non paucis exigui ponderis pro vera sententia rationibus, quae ex D. Thom. visceribus non desumuntur, breviter, et succincte quantum materia, de qua agitur, et debita eius divisio patitur, in sex tomos sicut cursus ille artium in quatuor, in hoc opere distribuuntur: ut ita omne hoc Theologicum iter alias longissimum, et itinere artium multo longius, latius, et profundius, non longo tempore peragi, et percurri possit: et sic totum hoc opus nomine cursus Theologici, sicut cursus ille artium cursus titulo, merito insigniatur.

Unde sicut in artium cursu illae solum disputationes excitantur, quae in scholis communiter circumferuntur, quamvis dux earum Aristot. plura alia tetigerit: ita cursus iste Theologicus Summam Theologicam Angelici Doctoris complectens, muneri suo satisfaciet, si ex tota Summa Theologica eiusdem D. Thom. omnes illas quaestiones et articulos, quae in scholis communiter agitari, et discipulis dictari solent, explicuerit, et tractatus, ac disputationes ad eorum exactiorem intelligentiam desiderata excitaverit, licet Theologiae Princeps D. Thom. plura alia in sua Summa Theologica adduxerit. Nam quemadmodum in praedicto artium cursu (ut ita in adducto exemplo persistamus) discussis, et explicatis difficilioribus, omittuntur alia, vel quia secundum se facilia, vel quia etsi secundum se difficultatem ingerentia, attamen ex aliis difficilioribus, iam tamen explicatis, et a magistro acceptis, possunt facile, vel adhibito proprio, et modico labore addisci: ita in Theologico cursu, agitatis, et explicatis omnibus difficilioribus quaestionibus D. Tho. quae in scholis communiter circumferuntur, tunc consulto aliae omittentur, vel quia secundum se faciles, vel quia etsi secundum se difficiles, attamen semel discussis, ad examenque vocatis omnibus aliis iam dictis, facili negotio, vel proprio, ac temperato labore, ac sine magistri ope potest in earum intelligentiam deveniri.

§ II. Cursus iste Theologicus, et cursus artium nostri Collegii Complutensis erunt inter se consoni, mutuoque se fovebunt.

2 Caeterum, quia cursus artium, et Theologicus, ita inter se coordinentur, ut ille praeeat, et Theologico cursui viam paret; iste vero subsequatur, et sit veluti complementum, et forma alterius: ille sit quasi lucifer praenuntians istum, iste vero quia Theologicus, non quia noster, sit (ut sic dicamus) Sol post suum luciferum subsecutus: ita tamen ut unus alium, quamvis dispari ratione, foveat, et uterque ad peritum Theologum, veluti formandum, ille quidem adinstar dispositionis, iste vero per modum quasi formae necessarius sit: propterea cursus hic Theologicus, quem cursus artium Collegii Complutensis nostrae Religionis praeivit, cuique iter stravit, ita cum eo nectetur, mutuoque se ad invicem fovebunt, ut inter se omnino consoni, et pacem habentes sint: et quae in artium cursu explicata, et agitata fuerunt, ex quibusque aliae Theologicae difficultates, vel omnino perspicuae manent, vel facillimo negotio deducuntur, iterum in Theologico cursu ad examen non vocabuntur. Sicut etiam quae ad artium cursum spectantia, et ibidem iustas ob causas omissa fuerunt, quaeque ad Theologicos tractatus valde conduxerint, ea in hoc Theologico cursu discutientur.

§ III. Cur in hoc opere non incipitur ab explicatione primae, et secundae quaestionis 1 par. D. Thom., sed a tertia.

3 Hinc ergo plurium sufficiens redditur ratio. Primo quidem, cur in Theologico isto cursu priorem, et prooemialem quaestionem Angelici Doctoris, necnon et secundam ei annexam, intactam, et inexplicatam relinquimus. Nam quod in priori illa quaestione praecipue solet discuti, est, quodnam sit Theologiae obiectum? an ipsa sit scientia? et an una secundum speciem? utrum sit una simplex qualitas? an subalternetur scientiae beatae? et quid ad hanc subalternationem desideretur? et deinde quomodo cum subalternatione ad illam, et in evidentia principiorum, quam habet, stet eam vere esse scientiam? et alia huiusmodi. At ista ex iis, quae nostrum Collegium Complutense in suo Logica, disp. 19, per totum luculenter, et fuse adduxit, et peculiariter Sacrae Theologiae applicuit, explicans, quomodo Deus sit eius obiectum, et habet unitatem atomam, satis perspicue constant. Et propterea Theologicus iste cursus ab his iterum discutiendis abstinebit. Sicut etiam illa, quae D. Thom. in 2 qu. adducit, sunt satis in se facilia, et expositione non indigentia, maxime suppositis iis, quae in praedicta disp. a nostro Collegio Complutensi traduntur, et illis, quae a nobis in hoc 4 tom. dicentur: ideo hic non immorabimur.

4 Secundo vero ex dictis redditur ratio, cur cursum hunc Theologicum ab explicatione quaest. 3 Angelici Doctoris exordium sumit, et hoc quidem propter duo iam tacta. Primo, quia post duas quaest. priores, quas ob rationem dictam intactas reliquimus, recto ordine haec 3 qu. subsequitur. Et ideo semel illis relictis, huic specialem ingerenti difficultatem, peculiaremque tractatum ad sui explicationem exposcenti, primus locus debebatur. Deinde, quia in ea tangitur maxima illa controversia de principio individuationis substantiae materialis, et accidentium illius, ac proinde de principio distinctionis pure individualis cuiusvis entis: quae a nostro Collegio Complutensi ob iustas causas, et ut brevitati consuleret, consulto fuit omissa: quaeque ad plures, et gravissimas difficultates valde conducit, et in scholis agitari solet. Et propterea cursus iste, qui cursum illum artium fovere, et ab eo foveri debuit, non potuit non hanc tertiam D. Thom. quaestionem, quoad hoc fuse explicare.

§ IV. Unde totum hoc opus dividendum, et quid in primo, et secundo eius tomo continebitur?.

5 Tertio deinde ex dictis deducitur, cur, et quomodo Theologicus iste cursus, ex sex tomis integrandus, debeat dividi, et in diversa veluti membra secari. Nam, ut nuper dicebamus, obiectum eius est Deus: et quia participatio scientiae debet esse iuxta partitionem obiecti, vel diversam eius considerationem: idcirco iuxta diversas, quas in Deo possumus excogitare rationes, cursus iste secandus erit. Deus igitur potest considerari, vel secundum se, vel ut dicit ordinem, aut quasi ordinem ad creaturas, ita quidem ut consideratio Dei secundum se praeeat considerationem sui, ut quasi respicit creaturas: et ideo primo loco in nostro Theologico cursu de Deo secundum se agemus. Quia vero ipse secundum se potest bifarie sumi, vel ut est Unus, vel ut Trinus: et ea, quae ad Deum ut Unum spectant, sunt priora iis, quae ad ipsum ut Trinum pertinent: idcirco prius de Deo ut Uno, quam de illo ut Trino sermo instituetur. Et ita hunc primum cursus nostri Theologici tomum Deo, ut Uno dabimus, et in eo quinque tractatus adiiciemus. Et in primo de Principio individuationis substantiae materialis, et distinctionis pure individualis cuiusvis entis, circa tertiam quaestionem huius 1 par. D. Thom. disputabitur, ut ita de divina unitate, simplicitate, ac spiritualitate constet. Nam, ut D. Thom. haec omnia explicet, quasi per antithesin, eam ante oculos proponit, explicando quomodo in hoc distinguitur substantia spiritualis, maxime vero divina, a substantia materiali, quod ista ex materia, ut ex prima radice individuatur; illa vero ex se ipsa: et rationes, quae urgent ad ostendendum modum materialem individuationis ex materia petitum, convincunt opposito, et spiritualiori modo substantiam immaterialem, maxime vero Deum esse individuandum. In secundo vero de visibilitate Dei prout est in se ab intellectu creato, seu de visione Dei, una cum Angelico Doctore, q. 12. In tertio de scientia Dei, circa q. 14 sanctissimi Praeceptoris. In quarto de voluntate Dei explicantes quaestionem 19 eiusdem D. Thom. In quinto tandem de praedestinatione una cum Angelico Doctore quaest. 23 suae 1 part. sermo texetur. Nec de aliis attributis divinis peculiariter in hoc 1 tomo agetur, tum quia in scholis non solet communi usu hoc in speciali discuti, et discipulis dictari: tum etiam, quia quidquid circa alia attributa difficultatem ingeret, totum ex iis, quae circa haec Dei attributa iam insinuata dice-mus, constabit.

6 Quia vero, ut dicebamus, in consideratione Dei secundum se, statim post Deum ut Unum, subsequitur ipse ut Trinus, ea de causa secundus tomus nostri cursus Theologici de Deo ut Trino, una cum D. Tho., a quaest. 27 usque ad quaest. 43 suae 1 par., sermonem instituet. Nec ibi sistet, sed ad tractatum de Angelis, a qu. 50 eiusdem 1 par. usque ad qu. 64, et a qu. 106 usque ad 108, simul cum Sanctissimo Praeceptore progredietur.

Ratio vero, propter quam post tractatum de Deo ut Trino, istum tractatum de Angelis adiiciemus, est, quia, ut supra asserebamus, post conceptum Dei secundum se, ut Unius, et Trini, recto ordine ad ipsum, ut dicit quasi ordinem ad creaturas, devenitur. Et quia iste quasi ordo est duplex, vel causae efficientis, vel finalis, et ordo, aut quasi ordo causae efficientis est prior quoad esse existentiae simpliciter talis, nempe quoad esse existentiae naturalis, et non solum intentionalis: propterea primo de Deo, ut est causa efficiens creaturarum agitur. Et licet Deus possit considerari, vel secundum quod est causa creaturarum, non determinando in particulari, quarumnam fuerit causa, vel secundum quod est causa creaturarum in speciali, earum nimirum, quas de facto produxit: quia tamen illud prius, nec solet in scholis communiter agitari, nec suppositis iis, quae nostri Complutenses in lib. Physic. dixere, et aliis, quae circa Deum, ut est causa creaturarum in particulari asseremus, nova indiget expositione: ideo licet de hoc D. Thom. ante quaestiones de Angelis egerit, nihilominus nos speciales disputationes circa rem istam in nostro 2 tom. non excitabimus: sed solum circa Deum ut est causa efficiens creaturarum in particulari, nempe Angelorum, ac proinde de ipsis Angelis ab eo procedentibus agemus. Et licet etiam de homine, et eius anima plures possent moveri disputationes, et specialis de eo tractatus institui, ut mentem D. Tho. in hac 1 par., a quaest. 75 usque ad quaest. 90, explicaremus; quia tamen circa hoc plura satis luculenter nostrum Collegium Complutense in suo cursu Artium in lib. de Anima tradidit: idcirco nihil de hoc in nostro cursu Theologico ex professo dicetur.

§ V. Quid in tertio, et quarto tomo tradetur.

7 Deinde tomum tertium considerationi Dei, ut est ultimus finis creaturae rationalis, et beatitudo illius: necnon actibus humanis, sive bonis, sive malis, et peccaminosis, in communi tamen consideratis, quibus ad Deum ultimum finem pervenitur, vel ab eo receditur: ac tandem principio supernaturali bonorum actuum, quo vitam aeternam meremur, nempe gratiae, dabimus. Et ita tomus iste complectetur: tum tractatum de ultimo fine, et beatitudine, circa ea, quae Divus Thom., a quaest. 1 suae primae secundae usque ad quaest. 5, discutit, licet in his parum immorabimur: quia plurima ibidem contenta, ex his, quae in hoc 1 tomo tractatu de visione Dei dicemus, constabunt. Tum etiam tractatum de actibus humanis in communi, circa quaestiones aliquas, in quibus Angelicus Doctor de eis in eadem prima secundae agit. Tum deinde tractatum de peccatis, complectentem ea, quae sanctissimus Praeceptor ibidem, a quaest. 73 usque ad 89, disputat. Tum denique tractatum de gratia in communi, de gratia sanctificante, seu de iustificatione, et merito, ac proinde continentem, et explicantem illa, quae Angelicus Doctor, a quaest. 109 usque ad quaest. ultimam suae primae secundae, nempe quaest. 114, adducit.

Quamvis etiam forte ante tractatum de gratia, alium de legibus adiiciemus.

8 Quia vero post considerationem in communi eorum, quibus ad Deum ultimum finem pervenitur, vel ab eo receditur, restat consideratio eorum in particulari, quibus hoc ipsum fit: idcirco quartus tomus nostri cursus Theologici, de hoc ex professo disputabit. Et licet ad id exacte praestandum, necessarium esset de omnibus virtutibus, et vitiis in particulari agere; nihilominus in hoc 4 tomo solum de tribus virtutibus Theologicis, nempe fide, spe, et charitate sermo texetur: quia de his solum solent communiter in scholis tractatus, et disputationes agitari, et discipulis dictari. Maxime quia suppositis iis, quae circa primam secundae D. Thom. in 3 tom. dicentur, et illis, quae in particulari circa has tres Theologicas virtutes in hoc 4 tomo in lucem edentur, facile, et absque magistri ope caeterorum notitia poterit haberi. Et ideo quartus iste nostri cursus Theologici tomus ea, quae circa istas virtutes in D. Tho. in sua secunda secundae tradit, quaeque in scholis communiter edoceri, et dictari solent, complectetur, et explicabit.

§ VI. Quid in quinto, et sexto tomo discutietur.

9 Caeterum, quia viam hanc virtutum, per quam ad coelestem patriam recto tramite itur, et a qua peccando recessimus, Redemptor noster Christus, qui peccatores salvos facere venit, quique datus est in Ducem, et Praeceptorem gentium, nobis in se ipso demonstravit: et per eum omnia beneficia, et dona gratiae a Deo in nos derivantur: propterea ad consummationem totius Summae Theologiae oportuit, ut Angelicus Doctor de hoc Salvatore nostro, et beneficiis peculiaribus eius pertractaret. Et ideo nos cum illo huic tanti nostrae salutis auctori quintum nostri cursus Theologici tomum dabimus, et in eo per diversos tractatus totam materiam Incarnationis, a quaest. 1 tertiae par. D Thomae usque ad 26 explicabimus.

10 Quia vero specialia organa, quibus Christus Dominus suam nobis gratiam communicat, sunt sacramenta, propterea Divus Thom. de his in genere agit, a quaest. 60 usque ad 65 suae tertiae partis, et postea de Baptismo, a quaest. 66 usque ad 71. De Confirmatione vero, quaest 72; de Eu-charistia autem, a quaest. 73 usque ad 83. Quaestiones vero de Poenitentia inchoavit a quaest. 84 et continuavit usque ad quaest. 90, quae est de partibus Poenitentiae, licet morte praeventus illas perficere non potuerit: sed quae defuerunt usque ad consummationem operis, additae sunt ab eius discipulis ex aliis eius scriptis: quae ob hanc causam additiones ad tertiam partem nuncupantur: et in eis, a quaest. 1 usque ad 28, traduntur ea, quae ad completum de Poenitentia tractatum desiderabantur. Deinde a quaest. 29 usque ad 33 de Extrema Unctione, et de Ordine a quaest. 34 usque ad 40. Ac tandem de Matrimonio a quaest. 41 usque ad 68 agitur.

Unde huius nostri cursus Theologici tomus sextus totus erit in explicatione Sacramentorum, per quae tamquam per coelestia quaedam organa, et instrumenta, divina gratia a Christo in nos derivatur. Non tamen ideo in hoc ultimo tomo de omnibus Sacramentis agemus, sed solum de Sacramentis in genere, de Sacramento Eucharistiae, et Poenitentiae: quoniam de Baptismo, de Confirmatione, de Ordine, et Extrema Unctione non solet in scholis communiter discuti, nec tractatus de his Sacramentis a magistris discipulis dictari. Sicut nec de Matrimonio solet communiter apud scholasticos Theologos tractatus institui, licet apud morales Theologos non modicae disputationes circa illud excitentur. Nos autem cursum scholasticae Theologiae potius, quam moralis tradere intendimus: et propterea de Eucharistia, et Poenitentia, in quibus quam plurimae scholasticae quaestiones involvuntur, in hoc nostro Theologico cursu sigillatim agemus. Quare non mirum, quod de Matrimonio, in quo pauca, vel nulla difficultatem novam ingerentia, et ad scholasticam Theologiam spectantia continentur, disputationes non texamus, maxime quia, ut saepe diximus, semel traditis aliis tractatibus iam dictis, quae in toto hoc cursu Theologico continentur, facile cuncta, quae ad Theologiam moralem spectant, addiscentur, et ex Divo Thoma eruentur.

11 Ex quibus etiam fit, ut hoc ultimo tomo a nobis in lucem edito, nullus alius ad ea, quae in 3 par. D. Thom. post quaestiones de Sacramentis traduntur, desideretur. Nam licet Sanctissimus Praeceptor, a quaest. 69 usque ad 99, quae est ultima additionum, in quaque finiuntur omnes quaestiones totius suae summae Theologicae, egerit de pertinentibus ad resurrectionem corporum, et finalem statum, necnon et de morte, quae resurrectionem praecedit, et de iudicio finali, quod subsequitur, de praemiis et poenis resurgentium; nihilominus, quia aliqua ex his, constabunt ex illis, quae in hoc 1 tomo tract. de visione Dei, et 3 tom. trac. de beatitudine dicentur: et alia ad scholasticas scholas non solent vocari: idcirco a sermone de eis faciendo abstinebimus et in hoc 6 tomo totus noster Theologicus cursus finietur.

§ VII. Duces huius nostri cursus assignantur, et simul cur a nostri Complut. Collegii artium cursu non dissideant, amplius explicatur.

12 In eo tamen, ut iam innuimus, duo semper ante oculos habebimus. Primum quidem, ut vox Sanctorum Patrum, praecipue vero August. et D. Thom. semper in ipso sonet, et resonet: semper eorum doctrinam floridam, et uberem eructet: semper de eorum limpidissimo, et dulcissimo fonte bibat, et aquas semel inde bibitas refundat. Non enim profundissimum hoc Theologiae pelagus, nisi ipsis ducibus transfretare aliquis poterit. Secundum vero, ut cuncta, quae in hoc cursu Theologico discutientur, semper sint valde consona ad ea, quae in suo cursu artium Collegium Complutense sacri Ordinis nostri nuper edidit. Cum enim, tam iste, quam ille cursus ex visceribus Divi Thomae haustus sit, et viscera Angelici Doctoris sibi ipsis non contradicant, sed inter se mirabili nexu cohaereant; nec cursus artium, et iste Theologicus sibi contradicent, sed amicabili foedere, et intimae pacis osculo se invicem osculabuntur.

Quaestio I: De simplicitate Dei

Tractatus I: De principio individuationis substantiae materialis, et accidentium eius

Disputatio I: De principio individuationis substantiae materialis

Dubium I: Utrum forma substantialis se ipsa sit individua, et primum principium individuationis, et distinctionis pure individualis totius compositi?

Dubium II: Utrum materia secundum se, et praecise sumpta, an vero materia signata quantitate sit primum, et radicale principium individuationis totius compositi substantialis?

Dubium III: Utrum materia signata quantitate, prout dicit compositum quoddam ex materia, et quantitate, tanquam ex forma inhaerente, et constituente, sit prima radix individuationis compositi?

Dubium IV: Utrum materia signata quantitate, prout dicit modum quendam substantialem, ex natura rei diversum a materia, et eam determinantem ad hanc potius quantitatem, quam ad illam habendam, sit prima radix individuationis substantiae materialis, et formae substantialis illius?

Dubium V: Utrum materia signata quantitate, prout dicit materiam, ut praehabentem per modum radicis hanc potius quantitatem, quam illam, sit prima radix individuationis substantiae materialis completae, atque adeo formae substantialis illius?

Disputatio II: De principio individuationis accidentium

Dubium I: Utrum subiectum sit prima radix, et principium individuationis accidentium, et distinctionis pure individualis eorum?

Dubium II: Utrum quantitas hoc sibi peculiare vendicet, ut quodammodo ex se, tanquam a prima radice individuetur?

Dubium III: Utrum essentialiter repugnet distinctioni pure numericae accidentium, ut tali, quod duo ex illis numero solum diversa sint simul in eodem subiecto?

Tractatus II: In quaest. 12 primae partis Divi Thomae: De Visione Dei

Quaestio I: Quomodo Deus a nobis cognoscatur

Disputatio I: De possibilitate, et appetibilitate visionis Dei per essentiam

Dubium I: Utrum visio clara Dei per essentiam sit possibilis intellectui creato?

Dubium II: Utrum SS. Patres cognoverint, possibilem esse intellectui creato visionem Dei per essentiam?

Dubium III: Utrum possibilitas visionis Dei per essentiam ab intellectu creato possit evidenter cognosci per lumen naturae?

Dubium IV: Utrum in natura intellectuali secundum se sumpta sit appetitus innatus ad visionem Dei per essentiam?

Dubium V: Utrum detur in creatura intellectuali secundum se sumpta appetitus elicitus, et naturalis respectu visionis clarae Dei?

Disputatio II: De similitudine, seu specie requisita ad visionem claram Dei

Dubium I: Utrum iuxta mentem D. Thomae sit admittenda aliqua similitudo creata in ordine ad visionem claram Dei eliciendam?

Dubium II: Utrum essentia divina uniatur de facto cum intellectu beati per modum speciei intelligibilis in ordine ad claram Dei visionem?

Dubium III: Utrum essentia divina, ut habet rationem speciei intelligibilis, concurrat active ad visionem claram Dei?

Dubium IV: Utrum sit possibilis per divinam potentiam species impressa creata, per quam Deus quidditative, et prout est in seipso, possit videri?

Dubium V: Utrum prima ratio, quam D. Thom. in hoc articulo adducit, sufficienter convincat impossibilitatem speciei impressae quidditative, et clare Deum repraesentantis?

Dubium VI: Utrum ex secunda ratione D. Thom. sufficienter colligatur impossibilitas speciei impressae repraesentantis quidditative, et clare Deum, prout est in se ipso?

Dubium VII: Quae specialiter obstent contra secundam rationem D. Thomae, et quomodo solvenda

Dubium VIII: Utrum ultima ratio articuli probet impossibilitatem speciei intelligibilis creatae, repraesentantis quidditative Deum: ubi etiam argumenta, quae dub. 4 huius disp. ex adversariis adduximus, dissolvuntur?

Dubium IX: Utrum necessario, et indispensabiliter detur in beatis verbum, seu species expressa repraesentans quidditative Deum, prout est in se?

Dubium X: Utrum recte probetur impossibilitas verbi creati clare et quidditative repraesentantis Deum, ex eo, quod Deus essentialiter est ipsum esse quidditative intellectum, et ita nequit mediante verbo creato quidditative intelligi?

Disputatio III: De impossibilitate visionis Dei, prout est in se, per vires creatas ordinis naturalis, vel alicui intellectui creato connaturales

Dubium I: Utrum per potentiam Dei absolutam sit possibilis aliquis intellectus, qui per vires proprias ordinis naturalis possit videre Deum prout est in se?

Dubium II: Utrum sint possibiles per divinam potentiam aliquae substantiae, aliquisque intellectus, quibus sit connaturale lumen gloriae, et possint ex propriis viribus videre Deum per essentiam?

Disputatio IV: De necessitate luminis gloriae ad videndum divinam essentiam, prout est in se

Dubium I: Utrum lumen gloriae concurrat ad visionem Dei, prout est in se, per modum speciei impressae?

Dubium II: Utrum lumen gloriae sit dispositio necessaria, ad hoc, ut essentia divina in ratione formae seu speciei intelligibilis uniatur intellectibus beatorum?

Dubium III: Utrum lumen gloriae ad visionem Dei recipiendam necessario desideretur?

Dubium IV: Utrum per potentiam Dei absolutam possit intellectus creatus sine lumine gloriae per solam suam potentiam obedientialem, addito tamen influxu concomitante in visionem, non vero aliquo alio praevio, in eundem intellectum, illam elicere?

Dubium V: Utrum per divinam potentiam possit in ratione luminis divina essentia uniri intellectui creato, et ita constituere illum absque creato lumine in actu primo ad videndum Deum, ut est in se?

Disputatio V: De qualitate, et inaequalitate visionum in beatis

Dubium I: Utrum inter visiones beatificas reperiatur inaequalitas?

Dubium II: Utrum inaequalitas reperta in visionibus beatificis non solum sit intensiva, et extensiva, sed etiam essentialis, et specifica?

Dubium III: Utrum melior potentia intellectiva cum aequali lumine gloriae clarius essentiam divinam intueatur?

Disputatio VI: De incomprehensibilitate Dei ab intellectu creato

Dubium I: Utrum per divinam potentiam possit intellectus creatus comprehendere Deum?

Disputatio VII: De iis, quae viso Deo in eo videntur, aut videri possunt

Dubium I: Utrum videntes Deum videant omnia absoluta, quae formaliter, et omnino necessario sunt in illo?

Dubium II: Utrum divina essentia possit videri sine personis, vel una persona sine alia?

Dubium III: Utrum beati ex vi visionis divinae essentiae possint videre, et de facto videant decreta libera Dei?

Dubium IV: Utrum ex vi visionis divinae essentiae possint, aut debeant videri effectus existentes in aliqua differentia temporis?

Dubium V: Utrum ex vi visionis divinae essentiae possint videri creaturae possibiles?

Tractatus III: In quaest. 14 primae partis Angelici Doctoris: De Scientia Dei

Quaestio I: De Scientia Dei

Dubium I: Utrum ea, quae D. Thom. in Prooemio huius quaestionis docet, sint vera?

Disputatio I: De scientia Dei, quoad an est?

Dubium I: Utrum cognitio intellectiva sit formaliter in Deo?

Dubium II: Utrum ex eo, quod Deus sit summe immaterialis, recte probet Angelicus Doctor eum esse summe intelligentem?

Dubium III: Utrum in Deo sit scientia proprie, et formaliter dicta, et respectu quorum?

Dubium IV: Utrum scientia Dei sit attributum illius?

Disputatio II: De duplici discrimine, quod D. Thom. in hoc articulo inter cognoscentia, et non cognoscentia constituit

Dubium I: Utrum sit vera prima differentia, quam D. Thom. assignat inter cognoscentia, et non cognoscentia, quod haec tantum habent suam formam, illa vero habent etiam formas aliarum rerum?

Dubium II: Utrum cognoscentia non solum habeant formam rei alterius, sed etiam fiant per identitatem aliae res in esse cognoscibili, sive repraesentativo?

Disputatio III: De intellectione, et scientia Dei quoad eius primarium obiectum

Dubium I: Utrum Deus se ipsum primario intelligat?

Dubium II: Utrum obiectum per se primum, et specificativum intellectionis essentialis Dei sit divina essentia, ut distincta ab attributis, et relationibus: an vero ut omnia haec formaliter, et expresse dicit?

Disputatio IV: De intelligere Dei quoad vim, quam habet ad constituendam divinam essentiam, et naturam

Dubium I: Utrum constitutivum divinae essentiae, vel naturae sit sola ratio substantiae spiritualis a se, seu per essentiam talis, prout distincta virtualiter a ratione substantiae intelligentis per essentiam, sive radicaliter, et in actu primo, sive in actu secundo?

Dubium II: Utrum constitutivum divinae essentiae, seu naturae sit sola ratio substantiae radicaliter, et per essentiam intellectivae, prout distincta virtualiter ab intellectione per essentiam, an vero prout absque omni distinctione virtuali est ipsamet intellectio?

Disputatio V: De scientia Dei quoad eius causalitatem erga creaturas

Dubium I: Utrum scientia Dei sit aliquo modo causa rerum?

Dubium II: Quaenam scientia Dei sit causa rerum?

Dubium III: Utrum sicut scientia Dei formaliter sumpta est causa dirigens ad productionem creaturarum, ita etiam sit principium immediate effectivum, et exequens productionem earundem?

Disputatio VI: De scientia Dei collata cum malis

Dubium I: Utrum Deus cognoscat mala?

Dubium II: Utrum Deus necessario cognoscat mala per bona creata?

Disputatio VII: De an est? scientiae Dei, respectu futurorum contingentium absolutorum, et de iis, in quibus nequeunt ab eo certo cognosci

Dubium I: Quid, et quotuplex sit futurorum contingens?

Dubium II: Utrum Deus certo sciat futura contingentia absoluta?

Dubium III: Utrum Deus certo sciat futura libera absoluta per suam essentiam, et divinas ideas, ut repraesentant veritatem ipsorum antecedenter ad decretum suae voluntatis?

Dubium IV: Utrum Deus certo cognoscat futura contingentia absoluta in decreto libero suae voluntatis, non quidem, ut praesenti, sed ut futuro?

Dubium V: Utrum Deus certo cognoscat futura contingentia absoluta, et aliquo modo pendentia a libertate creata in comprehensione causarum secundarum antecedenter ad liberam divinae voluntatis determinationem?

Dubium VI: Utrum Deus certo cognoscat futura contingentia absoluta in eorum veritate obiectiva antecedenter ad divinum decretum?

Disputatio VIII: De scientia Dei respectu futurorum contingentium absolutorum, quoad ea, in quibus certo ab illo cognoscuntur

Dubium I: Utrum Deus certo cognoscat cuncta futura contingentia absoluta in decreto exercito suae voluntatis, antecedenter ad quamlibet eorum infallibilem futuritionem, seu in sua essentia determinata per tale decretum?

Dubium II: Utrum iuxta Scripturam, et Patres, praecipue vero D. Thom. futura contingentia absoluta sint ab aeterno realiter, et physice praesentia Deo in mensura aeternitatis, et ratione huius praesentiae certo ab illo cognoscantur?

Dubium III: Utrum sufficienti ratione probetur, futura contingentia absoluta fuisse ab aeterno, et esse nunc realiter, et physice praesentia Deo in mensura aeternitatis, et ratione huius praesentiae certo ab illo cognosci?

Dubium IV: Utrum aeternitas, et praesentia iam explicata futurorum in illa sit omnino necessaria, ad hoc, ut Deus certo, et infallibiliter cognoscat futura contingentia absoluta, antequam sint praesentia in sua propria, et adaequata mensura, seu quoad nos?

Disputatio IX: De scientia futurorum conditionatorum, quam Deus in suo decreto efficaci, conditionato tamen habet

Dubium I: De multiplici divisione futuri conditionali, et quaenam ex illis ad praesentem disputationem spectent

Dubium II: Utrum iuxta Scripturam sacram Deus certo sciat futura contingentia conditionata, sive illa sint disparata, pendentia tamen tam quoad conditionem, quam quoad eventum a causis liberis, sive non sint disparata, sed habentia connexionem tantum probabilem, sive coniecturalem cum conditione?

Dubium III: Utrum iuxta Sanctorum Patrum mentem Deus cognoscat omnino certo, et infallibiliter futura contingentia conditionata, sive sint disparata, modo dicto, sive habeant probabilem connexionem cum eventu futuro?

Dubium IV: Utrum sufficienti ratione ostendatur, Deum certo, et omnino infallibiliter cognoscere tam futura contingentia conditionata, et disparata, quam ea, quae tantum habent probabilem, et coniecturalem nexum ex parte obiecti cum conditione?

Dubium V: Utrum in Deo sint ponenda decreta conditionata, positiva, et efficacia circa omnia futura contingentia conditionata, et an eis seclusis, possint praedicta futura omnino certo, et infallibiliter a Deo cognosci?

Disputatio X: De impossibilitate scientiae mediae, sive conditionalae ex auctoritate petita

Dubium I: Utrum iuxta sacram Scripturam admittenda sit scientia media, sive conditionata?

Dubium II: Utrum iuxta mentem Augustini ex testimoniis eius desumptam colligatur, dandam esse scientiam mediam, sive conditionalem?

Dubium III: Utrum vel iuxta principia adversariorum, vel absolute, et simpliciter loquendo, colligatur ex effectibus doctrinae Augustini, vel ex aliis signis, quod iuxta eius mentem sit reicienda scientia media, sive conditionata?

Dubium IV: Utrum iuxta mentem Angelici Doctoris ex testimoniis eius desumptam, sit danda in Deo scientia media, sive conditionata?

Dubium V: Utrum ex aliquibus aliis signis colligatur, quod iuxta Divi Thomae mentem non sit danda scientia media?

Dubium VI: Utrum scientia media a tempore Augustini, usque ad haec tempora perenniter fluxerit, et a Theologis tam iunioribus, quam antiquis, maxime vero ab iis, qui Concil. Trident. interfuerunt, approbata fuerit?

Dubium VII: Utrum scientia media a tempore August. et antiquorum Patrum, usque ad annum 1560. antiquos scholasticos latuerit, et a iunioribus Theol. ex doctrina eorundem Patrum eruta sit, an vero a praedictis antiquis Theolog. et Scholasticis cognita, et reprobata fuerit?

Dubium VIII: Quomodo ex dictis deducatur, doctrinam negantem scientiam mediam praeferendam esse doctrinae illam adstruenti: ubi specialiter Doctores negantes praedictam scientiam mediam recensentur

Disputatio XI: De impossibilitate scientiae mediae ex defectu necessitatis eius, et ex incompossibilitate illius cum aliis, quae sunt in Deo desumpta

Dubium I: Utrum scientia media sit Deo necessaria, ad hoc, ut certo possit praedestinare, vel consensum voluntatis creatae absque laesione suae libertatis efficaciter praedefinire, an vero utrunque horum tollat?

Dubium II: Utrum ex alio etiam capite scientia media sit incompossibilis cum divina praedestinatione, respectu adultorum?

Disputatio XII: De impossibilitate scientiae mediae, tam a priori, aut quasi a priori, quam ex variis inconvenientibus deprompta

Dubium I: Utrum impossibilitas scientiae mediae ratione a priori, aut quasi a priori sufficienter ostendatur?

Dubium II: Utrum scientia media sit impossibilis, ex eo, quod per eam tollatur a Deo ratio primae causae, primique auctoris gratiae?

Dubium III: Utrum scientia media sit impossibilis, ex eo, quod sequatur ex ea, Deum non posse adimplere ea, quae promittit circa fidem, vel conversionem creaturae rationalis, ex facultate suae omnipotentiae, sed potius ex praescientia nostri futuri consensus?

Dubium IV: Utrum scientia media repugnet, ex eo, quod ex illa colligatur, Deum concurrere ad actus nostros liberos caeco, et ignoranti modo, et absque intentione illorum in particulari?

↑ Top of work