Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Orationem perfectam divisit S. Thomas in quinque species, quas numerat 1. Periherm. lect. 7.,1 scilicet oratio deprecativa, vocativa, optativa, interrogativa, enuntiativa, quae omnes sunt orationes perfectae, quia generant sensum perfectum in animo audientis, id est non suspensum. Nos autem in praesenti solum agimus de enuntiativa, quae perfectior ceteris est et ad veritatem explicandam conducens, quod ad negotium logicum proprie spectat.
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
SUPPONIMUS, quod in libro 2. cap. 6. diximus, enuntiationem et propositionem ex usu sapientium et communi logicorum pro eodem accipi, licet diversos respectus connotare possint. Igitur loquendo de enuntiatione in communi quidam existimant non distingui ab actu iudicativo, et ita dicunt, quod propositio est ipsum iudicium intellectus, quia hoc proprie est capax veritatis et falsitatis. Quod autem sit significativa veritatis vel falsitatis, solum putant convenire propositioni vocali vel scriptae.
Alii vero distinguentes inter iudicium, quod est assensus, et enuntiationem seu propositionem, super quam cadit et fertur iudicium, existimant, quod essentia propositionis ut sic consistit in enuntiando absolute connexiones seu repugnantias rerum, ex quo sequitur tamquam proprietas, quod sit significativa veri vel falsi.
Alii existimant, quod ratio propositionis ut sic non sit enuntiare quomodocumque et absolute, sed enuntiare unum de alio. Sed quia hoc non invenitur in propositione hypothetica, sed solum in categorica, ideo dicunt, quod consistit praecise essentia propositionis in communi enuntiatione, id est significare esse vel non esse.
DICO PRIMO: Enuntiatio non consistit in iudicio seu assensu, sed distinguenda est propositio iudicativa ab enuntiativa, et de se iudicium potest esse posterius et consequi ad enuntiationem.
Deducitur ex D. Thoma 2. 2. q. 173. art. 2. et q. 12. de Veritate art. 7.,1 ubi dicit quandoque dari lumen alicui ad iudicandum, quandoque vero ad accipiendum et ordinandum seu componendum praeexistentes species. Sed haec compositio seu ordinatio praeexistentium specierum est compositio et ordinatio enuntiationis, quia est compositio alicuius veritatis complexae significatae, quae non invenitur nisi in enuntiatione. Ergo enuntiatio distinguitur a iudicio.
Et RATIO EST MANIFESTA, quia iudicium est assensus intellectus circa aliquid, quod est capax talis assensus et iudicii. Solum autem est capax talis assensus aliqua veritas complexa significata per enuntiationem. Ergo actus iudicandi distinguitur a formatione enuntiationis.
Maior constat, quia iudicium est id, quo determinatur intellectus assentiendo, quod ita est vel non est. Non potest autem pronuntiare, quod ita est vel non est, nisi circa aliquid complexum, quod connectitur per verbum, ut experientia constat, et hoc est enuntiatio. Prius ergo formatur et apprehenditur enuntiatio, deinde vero iudicatur. Denique constat aliquando apprehendi a nobis aliquam enuntiationem de rebus dubiis sine ullo iudicio, ut cum dicimus: «Astra sunt paria», «thesaurus est in isto loco», de quibus nescimus iudicare et determinare assertive.
Et nota, quod enuntiatio ratione verbi, ex quo constat, et habet vim copulandi extrema et habet vim exprimendi iudicium assertivum, et sic non repugnat aliquando et iudicium et enuntiationem quasi unico actu formari, ut cum dico: «Homo est animal», exprimendo in ly est tam copulationem quam assertionem, aliquando vero separantur, quia sumitur ly est praecise in vi copulandi, non asserendi.
DICO SECUNDO: Ratio enuntiationis in communi consistit in hoc, quod sit oratio perfecta exprimens obiectum complexum, circa quod potest ferri iudicium, ex quo consequitur, quod significat verum vel falsum.
Itaque in hoc, quod est oratio perfecta, distinguitur ab oratione imperfecta, quae suspensum sensum generat. Per hoc autem, quod dico „exprimens obiectum complexum” etc., distinguitur ab aliis orationibus perfectis, quae obiectum iudicii exprimere non possunt, ut sunt vocativae, interrogativae etc. Haec est sententia S. Thomae 1. Periherm. lect. 7.,2 ubi inquit, quod haec est definitio enuntiationis: «Enuntiatio est oratio, in qua verum vel falsum est». Dicitur autem esse verum vel falsum in enuntiatione sicut in signo, in mente autem sicut in subiecto, ubi ly „in mente” idem est quod in iudicio mentis.
DICO TERTIO: Significare verum vel falsum convenit enuntiationi ut signo, iudicio ut assensui; non tamen enuntiatio significat determinate verum vel determinate falsum in communi, sed obiectum capax utriusque.
DICO ULTIMO: Veritas propositionis formaliter in ratione adaequationis aut conformitatis ad esse vel non esse consistit in indivisibili, et non suscipit magis vel minus; fundamentaliter tamen in ratione certitudinis et firmitatis, in qua ista conformitas et adaequatio immutabilitatem vel mutabilitatem habet, suscipit magis et minus, et una veritas est maior altera et una propositio verior altera, id est certior et firmior in non mutanda veritate.
RATIO EST, quia inter esse et non esse nullum datur medium vel latitudo, cum contradictorie opponantur. Ergo conformitas propositionis ad esse et correspondentia ad ipsum, ut recedit ab ipso non esse et ei non conformatur, vel e contra, nullam latitudinem dicit nec magis nec minus recipit. At vero certitudo et firmitas, quae fundant veritatem non quoad conformari et correspondere, sed quoad mutabilitatem vel immutabilitatem in habenda veritate, magis et minus suscipit.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo obicitur ad probandum, quod non detur enuntiativa propositio distincta a iudicativa. Nam si daretur ante iudicium enuntiatio, illa esset vera vel falsa in significando, quia eius essentia consistit in significare verum vel falsum.
RESPONDETUR veritatem vel falsitatem inveniri tam in iudicio quam in enuntiatione, in illo asserta et iudicata, in ista ut significata et apprehensa. Et ita in iudicio est ut in subiecto veritas formalis, in enuntiatione autem ut in signo, ut dicit S. Thomas 1. Periherm. lect. 7.3 et in 1. dist. 19. q. 5. art. 1. ad 7.: «Veritas», inquit, «proprie invenitur in secunda operatione et in signo eius, quod est enuntiatio».4
Secundo arguis: Significare verum vel falsum convenit aliis ab enuntiatione, ergo non est eius definitio.
RESPONDETUR negando antecedens. Significare verum vel falsum aliter invenitur in iudicio, aliter in enuntiatione. In iudicio quidem exprimitur veritas assertive, in enuntiatione vero tantum complexive.
Tertio arguitur: Significare verum vel falsum etiam ex parte repraesentationis obiecti complexi non potest esse essentia enuntiationis.
RESPONDETUR negando antecedens. Est lata differentia inter similitudinem naturalem obiecti simplicis et obiecti complexi per modum compositionis.
Ultimo arguitur, quia definitio data non convenit omnibus hypotheticis; ergo non est adaequate data de propositione in communi.
Antecedens patet in ista conditionali: «Si homo habet alas, volat», quae non significat veritatem, sed sequentiam. Ergo non omnis propositio significat veritatem aut falsitatem.
Et confirmatur, quia propositiones copulativae non dicunt veritatem distinctam a categorica, sed aggregationem veritatum.
RESPONDETUR, quod propositiones hypotheticae in quantum tales possunt habere suam veritatem et falsitatem distinctam a categorica, quia non fit verificatio per praedicationem unius de alio, sed per copulationem vel disiunctionem plurium categoricarum. Si tamen conditionalis teneatur in vi praecisae consequentiae, non importat veritatem, sed illationem. Ad confirmationem respondebitur art. 3.
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Haec difficultas pendet, ex his, quae tractanda sunt in 3. de Anima,1 ubi agitur de operationibus intellectus. Sed quia etiam conducit ad plene percipiendum, qua ratione propositio habeat esse totum et terminus habeat esse pars, ideo solet in hoc loco tractari; sed breviter a nobis et non ad longum discutienda est.
SUPPONO ergo in hac difficultate nos non loqui de actu iudicii seu assensu cadente super ipsam enuntiationem; hunc enim non dubitamus esse simplicem qualitatem, id est unicum actum intellectus. Et ratio est, quia actus iudicii formaliter non componitur, sed de compositis iudicat, imo et de discursis et probatis per tertiam operationem. Unde non consistit formaliter in pluralitate actuum, sed ad summum praesupponit plures actus, de quibus iudicat. Atque ita in Deo et in angelis salvamus formaliter actum iudicii, et tamen non est formaliter compositio actuum. Loquimur ergo de enuntiatione, quae antecedit iudicium ut apprehensa, non ut iudicata.
Et consistit SENSUS ET PUNCTUS DIFFICULTATIS, quando inquirimus, an sit qualitas composita vel simplex, utrum sit multiplex actus, qui unitate ordinis et continuationis constituat et formet enuntiationem, an vero formatio enuntiationis fiat unico actu, resultante tamen ex collatione et compositione plurium simplicium conceptuum. Non autem venit in controversiam, an sit composita qualitas compositione physica, sicut componitur corpus ex materia et forma; non enim conceptus mentis sic possunt ad invicem coniungi, cum omnes sint formae et actus, non vero unus sit materia et alter forma.
Dividuntur ergo AUCTORES in huius difficultatis resolutione fere aequis et problematicis rationibus. Quidam enim existimant non requiri aliud ad formationem enuntiationis quam plures conceptus esse ordinatos inter se, sicut omnes fatentur in tertia operatione, quae est discursus, non dari aliquam qualitatem seu conceptum resultantem ex ordinatione propositionum in consequentia et orationibus constituentibus syllogismum, sed esse plures enuntiationes inter se ordinatas. Alii vero existimant formari enuntiationem per aliquem conceptum ordinantem conceptus simplices vel ex illis ordinatis resultantem. Et aliqui existimant solum dari unicum actum, qui non solum dirigat et ordinet conceptus simplices, sed etiam qui repraesentet totam propositionem. Alii vero ponunt quatuor actus, tres qui repraesentent subiectum, praedicatum et copulam secundum se, et quartum qui illos conceptus dirigat et ordinet inter se; et in hoc solum formaliter consistit propositio, in aliis vero praesuppositive.
PRO RESOLUTIONE huius difficultatis suppono in sententia S. Thomae certissimum esse, quod secunda operatio intellectus, in qua formatur enuntiatio, producit conceptum seu verbum distinctum a conceptibus simplicibus, qui producuntur per primam operationem, nec solum habet distinctam ordinationem, sed etiam distinctam repraesentationem ille conceptus productus per secundam operationem. Hoc constat manifestissimis locis D. Thomae. Nam in Quodlib. 5. art. 9.2 sic inquit: «Duplex est operatio intellectus secundum Philosophum in 3. de Anima,3 una quidem quae vocatur indivisibilium intelligentia. Alia autem operatio est intellectus componentis et dividentis, secundum quam format verbum. Et utrumque istorum per intellectum constitutorum vocatur verbum cordis, quorum primum significatur per terminum incomplexum, secundum per orationem». Et opusc. 13.4 inquit: «Intellectus duo format secundum duas operationes. Nam secundum operationem suam, qua dicitur indivisibilium intelligentia, format definitionem, secundum vero operationem, qua componit et dividit, format enuntiationem vel aliquid tale».
Hoc SUPPOSITO RESPONDETUR probabilius videri in sententia D. Thomae, quod conceptus secundae operationis, quo formatur enuntiatio, est unicus actus et conceptus, non solum unitate ordinis, sed unitate qualitatis, formatus tamen ex pluribus simplicibus praesuppositis. Oppositum autem etiam est probabile receptum inter D. Thomae discipulos, scilicet quod sint plures conceptus in esse qualitatis, sola unitate ordinis compositi.
Sed PRIMUM sequitur Caietanus 1. 2. q. 113. art. 7. § In respond. ad 2. et Ferrariensis 1. Contra Gent. cap. 55. § Ad horum evidentiam et Mag. Soto in Summulis cap. de Propositione et alii thomistae. Et multum favet S. Thomas citato loco Contra Gent., dum dicit, «quod quando aliqua multa accipiuntur quocumque modo unita, simul intelliguntur. Simul enim intelligit (intellectus) totum continuum, non partem post partem, et similiter intelligit praedicatum et postea subiectum, quia secundum unam totius speciem omnes partes comprehendit». Ita D. Thomas. Et idem prorsus docet in 6. Metaph. lect. ult.5 et 1. p. q. 85. art. 4. et q. 58. art. 2., ubi ponderanda est illa causalis: «quia secundum unam totius speciem omnes partes comprehendit». Si ergo per unam speciem comprehendentem praedicatum et subiectum utrumque cognoscit, vel illa est expressa et sic est unus conceptus, vel est impressa et sic, licet per unam speciem impressam non repugnet plures conceptus formare, tamen etiam potest formari unus, si adaequate utamur tali specie, imo cum accipitur per modum totius, una species unum postulat conceptum.
DICES 1. loqui S. Thomam de propositione iudicativa seu de ipso assensu, non de enuntiatione; 2. loqui de uno conceptu seu specie unitate ordinis, non unitate entitatis, siquidem 1. 2. q. 113. art. 7. ad 2. dicit, quod «simul intelligimus praedicatum et subiectum, in quantum uniuntur in ordine affirmationis unius, et per eundem modum potest liberum arbitrium simul moveri in duo, secundum quod unum ordinatur ad aliud». Constat autem voluntatem moveri duplici actu, et solum unitate ordinis, non simpliciter unum actum esse, ergo similiter intellectus cum intelligit praedicatum et subiectum.
Sed contra primam solutionem est, quia iudicium seu assensus non componitur ex praedicato et subiecto, sed super enuntiationem compositam cadit dicendo „ita est”, ut iam probavimus supra. Sed D. Thomas loquitur de illo toto, quod componitur ex praedicato et subiecto, et hoc dicit fieri unum, ut patet in 6. Metaph. cit.,6 dum dicit, quod «cum ex simplicibus conceptibus format compositionem vel divisionem, intelligit ambo ut unum, inquantum scilicet ex eis fit aliquid unum». Ergo loquitur D. Thomas de enuntiatione ipsa, prout formatur et componitur ex simplicibus conceptibus, id est ex praedicato et subiecto, non pro iudicio, quod non format propositionem, sed super eam formatam cadit et iudicat.
Contra secundam solutionem optime advertit Caietanus super illum locum 1. 2., quod liberum arbitrium non unico actu movetur in Deum et peccatum, licet simul, quia unum est ratio alterius. Exemplum autem de intellectu plus dicit quam oporteat, quia dicit etiam unitatem actus. Sic Caietanus. Unde D. Thomas adduxit exemplum de intellectu, in quo unico actu seu conceptu repraesentantur res, ad ostendendum non repugnare, quod voluntas in instanti, licet duobus actibus ordinatis, moveri possit. Ex locis enim adductis constat S. Thomam unitatem speciei seu conceptus, et non solum simultatem vel ordinationem posuisse.
FUNDAMENTUM sumitur ex dictis, quia intellectus potest unico conceptu seu specie habente unitatem repraesentativam plura sub ratione unius comprehendere. Ergo cum secunda operatio formet novum conceptum respicientem plura sub unitate unius compositi et habentis rationem totius, habet sufficientem rationem, ut unico conceptu seu specie repraesentet. Et certe, quando unum cognoscitur cum connotatione et habitudine ad aliud, utrumque sub illa habitudine potest intelligi unico conceptu entitative uno, licet obiective plura includat ut unita, ut patet, cum repraesentatur accidens in concreto, ut album connotando corpus, aut totum connotando partes, et in opinione opposita, cum repraesentat unum terminum, v. g. subiectum, non absolute, sed ut conveniens praedicato, et copulam ut utrumque coniungentem. Nisi enim sic repraesentet, numquam uniet illa intellectus, etiam unitate ordinis. Si ergo unico conceptu entitativo plura unitate praesentari possunt, unum directe, aliud in connotato et ut terminum habitudinis, cur non poterit conceptus unus formatus modo compositivo ex pluribus praesuppositis repraesentare ipsum totum compositum ut unitum et unum factum? Et cur non attribuemus conceptui secundae operationis, qui est perfectior, id quod conceptui primae operationis repraesentanti plura ut unum, imo visioni externae plura videnti unica visione? Denique unica scientia, quae est unus habitus entitativus, iuxta sententiam D. Thomae 1. 2. q. 54. art. 4. ad 3. sufficit ad attingendum discursive omnes conclusiones talis scientiae, ut in 2. p. Log. q. 27. art. 2. ostendemus. Ergo idem conceptus entitativus sufficiet ad attingendum omnes terminos, qui sub una compositione clauduntur per modum unius.
SOLVUNTUR OBIECTIONES contrariae sententiae.
Nihilominus opposita sententia etiam est probabilis. Et primum fundamentum eius sumitur ex hoc, quod intellectus noster est formaliter compositivus, et non solum obiective hoc est non solum apprehendit obiectum complexum, hoc enim etiam facit angelus, sed etiam pluribus actibus et conceptibus apprehendit id, quod angelus unico actu. Ergo non est dicendum, quod unico conceptu formet propositionem; sic enim non formaliter componeret nec formaliter compararet unum alteri, sed solum virtualiter. At vero Divus Thomas compositionem hanc intellectus per modum comparationis explicat, non per modum physicae unitatis, ut patet in 6. Metaph. lect. ult. in fine,7 ubi inquit, quod «illa compositio vel divisio, qua intellectus coniungit vel dividit sua concepta, est tantum in intellectu, non in rebus; consistit enim in quadam duorum comparatione conceptorum, sive illa duo sint idem secundum rem sive diversa». Ubi non potuit clarius exprimere, quod compositio et divisio consistat non in una simplici qualitate, sed in multis conceptibus ordinatis et unitis.
Et idem sumitur ex 1. p. q. 58. art. 4. ad 1., ubi dicit, quod in angelis non est compositio et divisio, licet sit multitudo conceptuum, «quia non qualiscumque multitudo causat compositionem, sed illa, quorum unum non attribuitur alteri, quod in angelo non reperitur». Ergo compositio non potest perfici per simplicem formationem et productionem unius conceptus, sed per attributionem et compositionem unius ad alterum, sicut etiam dicit in 1. Periherm. lect. 3.,8 quod veritas et falsitas «non invenitur in compositione, nisi secundum quod comparat unum conceptum alteri». Et 1. p. q. 13. art. 12. dicit, quod noster intellectus repraesentat Deum diversis conceptibus, quam diversitatem repraesentat per pluralitatem subiecti et praedicati. Ergo subiectum et praedicatum non repraesentatur unico conceptu, quo formatur propositio.
Denique oratio est illa, quae pluribus conceptibus subordinatur; sic enim distinguitur a termino. Ergo non uni tantum conceptui subicitur.
Secundum fundamentum est procedendo a simili, quia syllogismus licet componatur ex pluribus propositionibus per modum unius, non tamen per unicam qualitatem formatur, sed per plures ordinatas inter se, et similiter propositio hypothetica, quae non est una nisi unitate ordinis. Cur ergo propositio categorica non sufficienter formabitur per coordinationem et comparationem conceptuum, ex quibus constat? Denique propositio vocalis est composita ex pluribus vocibus, ergo et mentalis. Consequentia probatur, quia D. Thomas 1. p. q. 85. art. 5. in argumento „sed contra” ex eo probat in mente esse compositionem, quia in vocibus est compositio.
Ultimo accumulantur inconvenientia, quia sequitur, quod non sit formaliter in intellectu ratio verbi seu copulae et ratio subiecti et praedicati, quia idem entitativus conceptus non potest esse id, de quo aliquid dicitur, et id, quod dicitur, et copula, qua dicitur. Sequitur, quod idem conceptus possit esse notitia intuitiva et abstractiva, clara et obscura, ut cum dico «lapis non est angelus vel non est Deus», lapidem clare video, angelum et Deum non video, sed obscure attingo. Denique in propositionibus negativis, ut cum dico «homo non est lignum», non potest unica species mihi repraesentare hominem et lignum, cum unum negetur et separetur ab alio; ergo debent concurrere plures species, ergo et plures conceptus.
Haec sunt, quae probabilem faciunt hanc partem, sed non omnino convincunt, unde sustinendo primam sententiam ad illa respondetur.
Ad primum fundamentum possumus unico verbo dicere, quod propositio dicitur formaliter composita non formalitate plurium entitatum et compositione ordinationis conceptuum, sed formatione unius ex pluribus praesuppositis, ex quorum collatione et comparatione formatur et resultat una tertia species seu conceptus, sicut ex speciebus montis et auri formatur species montis aurei, quae tamen non est una unitate ordinis, sed unitate entitativa. Et iste modus formandi unam speciem ex pluribus collatis et comparatis inter se est longe diversus a simplici conceptu et specie angeli. Angelus enim non solum habet conceptum simplicem entitativum, sed etiam non est formatus ille conceptus ex pluribus inter se collatis et comparatis, sed ex ipsa naturali efficacia et indivisibili lumine repraesentando unum repraesentat omnia, quae illi conveniunt. Itaque non negamus ad omnia loca D. Thomae requiri comparationem et collationem conceptuum ad formationem propositionum, sed dicimus ex tali formatione et collatione produci unum verbum seu conceptum, qui est terminus per secundam operationem procedens eo modo, quo ipse D. Thomas 1. p. q. 12. art. 9. ad 2. dicit, quod ex speciebus montis et auri formatur species montis aurei. Et q. 13. art. 12. expresse dicit, quod intellectus noster pluralitatem divinarum nominum repraesentat per pluralitatem praedicati et subiecti, unitatem vero seu identitatem repraesentat per compositionem. Manifeste ergo praeter pluralitatem conceptuum subiecti et praedicati ponit unitatem seu identitatem, in qua consistit ipsa compositio. Et quia ista identitas et unitas compositionis formatur ex collatione plurium, quasi arte elaborata et formata ab intellectu praesupponente plura, non ex prima et naturali efficacitate omnia illa repraesentante, ideo longe distat a conceptu angeli, qui simplicior et efficacior est in repraesentando propositionem, quia non ex pluribus praesuppositis et prius conceptis formatur et resultat.
Ad secundum fundamentum respondetur esse diversam rationem inter propositionem hypotheticam seu syllogismum ex una parte et categoricam ex alia. Nam categorica est illud, quod per se primo format secunda operatio nostri intellectus. Unde cum illa operatio producat verbum et conceptum distinctum a prima operatione, oportet, quod talem compositionem formet per productionem unius qualitatis, et non solum unitate ordinis conceptus primae operationis coniungat. Postea vero ad coniungendum plures propositiones categoricas iam formatas vel movendum se de una ad aliam per discursum, sufficit propositiones inter se coordinare nec requiritur novam aliam qualitatem producere per modum unius repraesentationis, sed ordinationis aut transitus de uno ad aliud, quod pluralitatem exigit. Et ulterius possumus rationem huius investigare ex doctrina S. Thomae 1. p. q. 85. art. 5., ubi docet, quod compositio intellectus est signum identitatis eorum, quae componuntur. Neque enim intellectus attribuit unum alteri nisi repraesentando identitatem, qua uniuntur praedicatum et subiectum in uno, quod significatur per modum habentis, «et secundum hanc identitatis rationem», inquit D. Thomas ad 3., «intellectus noster unum componit alteri praedicando». Quam identitatem tam in praedicationibus accidentalibus quam substantialibus intervenire docet S. Thomas 1. p. q. 13. art. 12. et hanc unitatem seu identitatem repraesentari per compositionem. Ex quo elicimus, quod in illa compositione, quae fit per identitatem extremorum vel remotione identitatis, est sufficiens fundamentum, ut unica repraesentatione omnes illae partes identificatae repraesententur, sicut per speciem totius repraesentantur partes; et ita contingit in propositione categorica. In hypothetica autem et multo minus in syllogismo non intercedit praedicatio unius de altero neque identitas extremorum, sed plures propositiones inter se ordinantur; unde non est fundamentum ad attribuendum nisi unitatem ordinis inter ipsas propositiones.
Ad id, quod additur de compositione vocum, respondetur voces non repraesentare nisi ex impositione. Non est autem imposita una vox ad repraesentandum integram propositionem; unde oportet, quod per continuationem et ordinationem vocum ipsam compositionem mentis significemus. In mente autem intellectus simul intelligit praedicatum et subiectum, ut ex D. Thoma supra diximus, non autem per continuationem et successionem. Unde quando D. Thomas ex compositione vocum probat compositionem in mente, loquitur de compositione ex parte rei significatae, non autem ex parte repraesentationis, quia licet tam in voce quam in mente unum attribuatur alteri, tamen in mente formatur species totius, in quo illae partes attribuuntur, non autem sic formatur in voce.
Ad ultimum respondetur primum inconveniens nullo modo sequi. Datur enim praedicatum et subiectum et copula formaliter tum antecedenter ad formationem ipsius propositionis, tum cum ex coordinatione et collatione illorum conceptuum nominis et verbi formatur propositio, in ipso conceptu seu specie formata, in qua repraesentatur praedicatum et subiectum et copula per modum identitatis et unitatis totius, sicut in specie montis aurei repraesentatur mons et aurum, et in specie totius domus fenestrae et columnae etc.
Ad secundum inconveniens dicitur non repugnare, quod eadem qualitas formata ex pluribus repraesentet intuitive et abstractive respectu diversorum, scilicet praedicati et subiecti, non respectu eiusdem. Et secundo: Intuitivum et abstractivum solum inveniuntur in notiis simplicibus, non in ipsa compositione vel discursu, et sic praesuppositive supponuntur diversae notitiae, intuitiva et abstractiva, clara et obscura. In ipsa autem compositione solum attenditur identitas vel differentia istorum, sub qua ratione in uno conceptu identitas vel differentiae adunantur, licet numquam respectu eiusdem apprehensiva et simplex notitia sit clara et obscura. Quod autem diversae species impressae possint concurrere ad unam propositionem praesuppositive, non arguit, quod formari non possit una tertia species vel conceptus repraesentans illa per modum unius totius, sicut ex speciebus auri et montis, quae diversae sunt, formatur species una et conceptus montis aurei; intellectus enim sicut ea, quae unita sunt, potest dividere, ita et diversa unire solet in suo conceptu.
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
ANALOGAM esse hanc divisionem diversi auctores putant ex variis fundamentis moti. Quidam id videntur haurire ex D. Thoma, qui expresse id docere videtur in opusc. 48. tract. de Enuntiat. cap. 6.1 et 1. Periherm. lect. 8.,2 eo quod hypothetica propositio non est simpliciter una, sed coniunctione una, ut Philosophus dicit ibidem, cap. de Enuntiat.3 Est autem eadem ratio entis et unius entis; ergo quod non est simpliciter una propositio, non est simpliciter propositio.
Alii ex alio fundamento, quia existimant saltem copulativas et disiunctivas propositiones non esse in rigore propositiones hypotheticas, quia non significant connexionem enuntiativam, sed solum continet coniunctas propositiones, et quidem accidentaliter, id est sola simultate prolationis.
DICO PRIMO: Divisio propositionis in categoricam et hypotheticam substantialiter est generis in species, habet tamen quemdam modum analogae divisionis.
Est communior inter thomistas, et desumitur ex D. Thoma opusc. 48. tract. de Enuntiat. cap. 6.,4 ubi prius dicit hanc divisionem esse ut analogum in sua analogata (ubi ly ut modum designat), postea vero subdit hanc divisionem dividere propositionem quoad substantiam, quia dividit eam ex parte copulationis seu coniunctionis; divisionem vero in affirmativam et negativam dividere quoad qualitatem; divisionem denique in universalem et particularem dividere quoad quantitatem. Sentit ergo D. Thomas hypotheticam pertinere ad substantiam propositionis, atque adeo in ipsa salvari univoce propositionem, quia salvatur eius substantia. Unde tandem subdit,5 quod quando interrogamus, quid sit propositio, interrogamus de substantia propositionis, et sic respondemus, quod est «categorica et hypothetica». Ergo qui dicit hypotheticam propositionem, dicit substantiam propositionis. Et nihilominus, quia ex parte rei significatae categorica et hypothetica se habent tamquam unum et multa, et una per prius et alia per posterius, dicitur habere modum analogiae, ut postea explicabimus.
FUNDAMENTUM CONCLUSIONIS consistit in hoc, quod propositio hypothetica habet totum, quod requiritur ad essentialem rationem enuntiationis, in quantum hypothetica est. Nam ut talis est oratio perfecta, et non sub specie optativae vel interrogativae aut aliarum, ergo enuntiativae.
Antecedens constat: Nam quod sit oratio, manifestum est, cum habeat partes significativas, et non sit sola dictio, sed sit modus sciendi. Quod sit perfecta constat, quia non relinquit suspensum sensum in audiente, sed perfectum, ut cum dico: «Petrus currit et Ioannes sedet»; «Si Petrus currit, Petrus movetur».
Consequens vero patet: Tum discurrendo per species orationis perfectae, quas supra in initio istius quaest. ex D. Thoma posuimus. Neque enim per hypotheticam propositionem fit optativa oratio aut vocativa aut imperativa aut interrogativa, ut patet in hac propositione: «Si homo currit, movetur», «Ioannes legit et Paulus disputat»; ergo debet esse enuntiativa. Tum etiam quia hypothetica, in quantum talis, significat veritatem aut falsitatem distinctam a categorica, quia non solum fertur iudicium de qualibet categorica, sed etiam de ipsa coniunctione hypothetica, non quantum ad dispositionem illationis ut in consequentia, sed quantum ad ita esse vel non esse, ut patet in hac propositione: «Si homo esset equus, esset hinnibilis». Nam de singulis categoricis formatur iudicium falsum, de tota autem hypothetica verum. Et similiter est in copulativa et aliis hypotheticis. Ergo signum est, quod hypothetica in quantum talis pertinet ad rationem enuntiationis, siquidem significat verum vel falsum disiunctum a categorica, quae est essentia enuntiationis. Quare sicut terminus complexus et incomplexus univoce conveniunt, licet unus significet rem compositam, alius simplicem, ita hypothetica et categorica univoce conveniunt in significando veritatem, licet una sit simplex, alia composita.
DICO SECUNDO: Copulativae et disiunctivae vere et in toto rigore sunt propositiones hypotheticae.
Constat hoc expresse ex D. Thoma opusc. 48. tract. de Enuntiat. cap. 14.6 «Dividitur», inquit, propositio «hypothetica in tres species, quia quaedam est conditionalis, quaedam disiunctiva, quaedam copulativa». Et idem habet in eodem opusc. tract. de Syllogismo simpliciter cap. 16.7
Et RATIO HUIUS EST, quia illis convenit definitio hypotheticae, quae secundum D. Thomam definitur, «quod sit illa, quae habet duas categoricas principales partes sui»; hoc autem manifestissime apparet in propositione copulativa et disiunctiva. Item: Quia veritas copulativae et disiunctivae et iudicium, quod de illis datur, est diversum a veritate et iudicio, quod datur de categorica; plus enim requiritur ad verificandum unam quam aliam. Nam ad verificandum disiunctivam sufficit alteram partem verificari, ad copulativam utramque partem verificari necesse est. Diversum autem iudicium et diversa veritas est de unaquaque propositione categorica seorsum quam de utriusque simultate, et de hoc, quod non solum unum, sed etiam aliud ita sit. Multo melius in disiunctiva hoc apparet. Nam altera parte existente falsa, tota disiunctiva est vera. Ergo aliud est iudicium et alia veritas totius et alia partis.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo arguitur: Nam D. Thomas expresse affirmat, quod divisio propositionis in categoricam et hypotheticam est analogi in analogata, ut patet in opusc. 48. tract. de Enuntiat. cap. 6.,8 eo quod enuntiatio categorica est simpliciter una, hypothetica vero coniunctione una.
Idem habet in 1. Periherm. lect. 8.,9 ubi inquit, quod «enuntiatio est una absolute, quae unum de uno significat, vel secundum quid, scilicet quae est coniunctione una». Ergo contra D. Thomam dicimus, quod divisio ista est univoca.
Et confirmatur, quia hypothetica dicitur una secundum quid seu coniunctione una, in quantum significat plura, quadam tamen coniunctione unita. Ergo saltem in ratione signi propositio hypothetica est secundum quid una. Ergo etiam in ratione propositionis; nam propositio essentialiter est signum. Si ergo in ratione signi non est una simpliciter, sed secundum quid, etiam in ratione propositionis, quae essentialiter signum, non erit una simpliciter, sed secundum quid.
RESPONDETUR S. Thomam in illo opusculo non dixisse absolute, quod ista divisio est analogi in analogata, sed dividi „ut analogum in analogata”, quod est habere modum divisionis analogiae, licet non substantiam. Sicut etiam docet S. Thomas in q. 9. de Potentia art. 2. ad 6.,10 quod divisio substantiae in primam et secundam non est generis in species, sed magis analogi in analogata. Et tamen, ut in Logica videbimus, communiter tenetur, quod ista divisio est univoca, et exponitur D. Thomas de divisione analoga quantum ad modum.
Ista univocatio quoad substantiam et analogia quoad modum consistit in hoc, quod in propositione duo considerantur: alterum quoad substantiam, id est significatio veri vel falsi seu obiecti complexi ut enuntiabilis et iudicabilis, et in hoc conveniunt univoce categorica et hypothetica, ut diximus. Aliud ex parte identitatis et unitatis orationis, ut significativa est absolute, et hoc tenet se ex parte materiae, scilicet orationis significativae, sicut in termino, quod sit complexus vel incomplexus. Et quantum ad hoc datur modus analogiae, in quantum hypothetica constituitur ex categorica, et per prius invenitur veritas in categorica quam in hypothetica. Sed non omne prius et posterius infert analogiam veram, ut patet in numeris, quorum unus est prior altero et componit alterum, et tamen non analogantur in ratione numeri, sed prius et posterius in participando rationem superiorem facit analogiam. Et sumitur haec explicatio ex ipso D. Thoma 1. Periherm. lect. 8.,11 ubi inquit: «Manifestum est enuntiationem, quae est una coniunctione, esse etiam plures, plures autem in quantum significat plura, et non unum». Et infra:12 «Quaedam enuntiatio est simpliciter una, in quantum unum significat, quaedam simpliciter plures, in quantum plura significat, sed est una secundum quid, in quantum est coniunctione una». Ergo solum ex parte rei significatae et unitatis vel identitatis significatio dicitur esse simpliciter una vel secundum quid, in ratione tamen veritatis assertae et enuntiatae non negat D. Thomas, quod sit simpliciter una veritas hypothetica.
Ad confirmationem respondetur primo, quod etiamsi ratio signi, quae superior est, sit analoga, non sequitur, quod ratio inferior non sit univoca, ut patet in ente, in quo analogice convenit homo et planta, non tamen in ratione viventis vel substantiae. Secundo dicitur, quod ratio signi non est genus artefacti logici absolute, sed in ratione signi artificiosi. Et sic in enuntiatione simplici et complexa multiplicari potest ratio signi quasi materialiter et absolute sumpta, in ratione autem complexi enuntiabilis artificiosi habere unitatem simpliciter, in quantum significat unam veritatem, etiamsi hypothetica sit, sicut terminus complexus et incomplexus in ratione termini univocantur, sicut domus habens unam aulam tantum vel habens viginti, univoce sunt domus.
Secundo arguitur: Propositio hypothetica non est unicus mentis conceptus seu qualitas simplex, sed plures conceptus ordinati, categorica autem est unus simplex conceptus, ut probabilis opinio tenet; ergo non conveniunt univoce.
RESPONDETUR argumentum probare, quod in esse qualitatis seu in esse entitativo et physico hypothetica et categorica se habent tamquam unum et multa, quae secundum quid et unitate ordinis sunt unum. Ceterum artificialiter et logice in ratione enuntiandi veritatem univoce conveniunt. Et sic in ratione artefacti enuntiabilis simpliciter est unum et per se propositio hypothetica. Sicut vas auri factum ex unica et continua quantitate auri vel ex pluribus partibus divisis compactum, in ratione artefacti univoce conveniunt, licet non in ratione physicae quantitatis et unius substantiae. Et ratio termini, quae invenitur in prima operatione, et oratio vel syllogismus, quae inveniuntur in tertia, univoce conveniunt in ratione artefacti logici, licet non in unitate physica.
Ad confirmationem respondetur, quod licet hypothetica componatur ex eo, quod formale est in categorica, tamen hoc ipsum formale materialiter, et non formaliter est componens. Illud enim dicitur formaliter componere, quando eius formalitas et essentia consistit in ratione partis componentis, sicut materia et forma in physicis, et sic non condividitur contra totum, sed in illo includitur. Quando vero aliquid in se est quoddam totum, licet secundum formale, quod habet, possit componere aliud, quod essentialiter postulat illud ad sui compositionem, non dicitur formaliter esse componens, licet suo formali componat, quia formaliter non est pars. Et sic potest esse species condivisa respectu eius, quod componit, sicut binarius et ternarius sunt species numeri, et tamen ternarius essentialiter constituitur ex binario.
Ultimo arguitur contra secundam conclusionem, quia copulativa et disiunctiva non sunt una propositio, sed multiplex, sola simultate prolationis coniunctae, quia non habent aliam veritatem a suis categoricis simul sumptis vel disiunctis. Talis autem coniunctio vel disiunctio non facit distinctam propositionem, sed aggregationem plurium; ergo non sunt species enuntiationis.
Antecedens probatur, quia praeter aggregationem veritatum categoricarum non est alia veritas copulativae, nisi significare, quod utraque categorica est vera, vel si sit disiunctiva, quod altera est vera. Haec autem propositio: «Utraque illarum propositionum est vera» est quaedam tertia veritas categorica. Ergo numquam dabitur veritas hypothetica, quae inquantum talis sit distincta species a categorica, sed si habet distinctam veritatem, illa est quasi reflexa, quae explicatur per illam categoricam: «Utraque est vera» vel: «Altera est vera».
RESPONDETUR: Negatur maior. Et ad probationem dicitur, quod ex illa aggregatione veritatum categoricarum disiunctive vel copulative facta resultat alia veritas, quae quia pendet ex veritatibus categoricis, dicitur veritas hypothetica, quia habet categoricas principales partes sui. Et licet significatio reflexa et in actu signato, qua dicitur utramque esse veram, explicetur per unam categoricam, non tollit, quin obiectum significatum per illam reflexam, quae est ipsa hypothetica, in se sit veritas quaedam non categorica, sed hypothetica. Non enim illa reflexa categorica est vera, nisi quia id, quod significatur per illam, verum est. Significatur autem, quod non solum una, sed etiam altera propositio est vera, quae est veritas hypothetica, et non simplex. Quod si sufficeret ad tollendam veritatem hypotheticam explicatio illa reflexa per unam categoricam, etiam ipsa conditionalis non esset hypothetica, et syllogismus non esset oratio constans ex propositionibus, quia reflexe definimus conditionalem per unam categoricam dicendo, quod est coniunctio plurium propositionum per particulam „si”, et quod syllogismus est oratio inferens ex praemissis conclusionem. Non tamen sequitur ex hoc, quod syllogismus non sit oratio composita, et quod conditionalis non sit vere hypothetica.
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quidam existimant divisionem in affirmativam et negativam esse accidentalem, quia est divisio penes qualitatem propositionis, qualitas autem supponit essentiam et substantiam rei. Consistit autem qualitas propositionis in affirmare et negare, sicut quantitas in universalitate et particularitate. Alii existimant esse analogicam, quia traditur per prius et posterius; affirmatio enim prior est negatione. De divisione autem in universalem et particularem fere omnes conveniunt esse accidentalem.
NIHILMINUS expressa S. Thomae sententia est divisionem propositionis in affirmativam et negativam esse univocam et generis in species. Ita habet in 1. Periherm. lect. 8.1 et evidentius opusc. 48. tract. de Enuntiat. cap. 6. In sententia S. Thomae clare constat, quod haec divisio sit essentialis et univoca. Tract. de Enuntiat. cap. 6.2 postquam dixit esse divisionem generis in species, addit infra, quod «haec divisio pertinet ad qualitatem enuntiationis, qualitatem scilicet essentialem, secundum quod differentia significat quale quid».
FUNDAMENTUM huius sententiae. Quantum ad hoc, quod sit univoca, probat D. Thomas contra Alexandrum, quia tam affirmativa quam negativa participant aequaliter essentialem rationem enuntiationis, scilicet „significare verum vel falsum”. Tam proprie enim et essentialiter significat verum vel falsum affirmativa propositio quam negativa.
Quod vero divisio sit essentialis, non accidentalis, ex eo probatur, quia est divisio penes formam essentialem propositionis, quae est copulatio extremorum significativa veritatis, quatenus fundatur in convenientia vel disconvenientia eorum inter se. Nam ante convenientiam vel disconvenientiam extremorum nulla substantia enuntiationis concipi potest. Tunc autem primo et essentialiter ipsa ratio enuntiationis concipitur et constituitur, quando intelliguntur extrema uniri in ordine ad veritatem. Ergo essentialis differentia in ratione unionis huius facit essentialem differentiam in ratione enuntiationis. Hac enim ratione hypothetica differt essentialiter a categorica, quia differt in ratione et modo copulandi et componendi. Sed copulatio negativa essentialiter differt ab affirmativa, cum negatio essentialiter opponatur affirmationi, siquidem destruit illam totaliter.
DICO SECUNDO: Divisio propositionis penes quantitatem, scilicet in universalem, particularem etc., non est essentialis, sed accidentalis.
SUPPONIMUS, quod quantitas propositionis non invenitur in omni propositione, sed solum in propositione constante termino communi. Nam si constet subiecto singulari, propositio non est quanta, quia quantitas in propositionibus attenditur penes extensionem subiecti ad plura vel pauciora. Singularis autem propositio caret extensione, quia soli convenit uni, unde est quasi indivisibile in genere quantitatis propositionis.
Ex quo MANIFESTE DEDUCITUR, quod ista divisio penes quantitatem est accidentalis. Tum quia non sumitur penes id, quod est essentiale in propositione, scilicet penes significationem veritatis seu copulationem extremorum, sed penes extensionem subiecti in ea, quibus potest convenire praedicatum. Tum quia, si inveniri potest tota essentia propositionis in individuo sine illa quantitate, ut in propositione singulari, ergo divisio penes quantitatem non est essentialis.
Et SI DICAS: Nam possunt aliquae propositiones specie differre solum ratione quantitatis, ut si dicas: «Omnis homo est albus», «aliquis homo est albus», prima est falsa et secunda vera, et solum ratione quantitatis. Ergo diversa quantitas essentiale et specificum discrimen facit.
Respondetur negando antecedens, quia veritas et falsitas non sunt essentiales differentiae, ut supra diximus.3 Unde ex hoc praecise, quod una sit vera et altera falsa ex variatione quantitatis, non sequitur, quod sint essentialiter diversae. Et praesertim hoc est verum quantum ad essentialem differentiam propositionis ex parte formae et artificiosae compositionis; sic enim non est essentialis differentia inter illas duas propositiones. Ex parte autem materiae, scilicet quia res significata est diversa, non est aliqua repugnantia, quod possint aliquae propositiones specifice differre, quia res specie distinctas significant; sed hoc non est ratione quantitatis, sed etiamsi eiusdem quantitatis sint, hoc modo differunt specie, ut si dicas: «Omnis homo est animal», «omnis equus est hinnibilis».
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo arguitur ad probandum non recte dividi propositionem in affirmativam et negativam. Nam affirmatio et negatio explicantur per esse et non esse; affirmatur enim dicendo, quod aliquid est, et negatur dicendo, quod non est. Sed ad esse et non esse non potest dari aliquid commune aut aliquod tertium medium inter illa, cum immediate opponantur. Ergo ista divisio nec est bona neque univoca, cum ad esse et non esse nihil sit univocum.
Et confirmatur, quia affirmatio et negatio traduntur per prius et posterius. Affirmatio enim prior est negatione; nam negatio in affirmatione fundatur, ut constat ex Aristotele 1. Periherm. cap. de Enuntiat.4 et D. Thoma ibi lect. 8.5 Ergo non est divisio generis in species, sed analogi in analogata. Consequens patet, quia species unius generis sunt simul natura, ut dicitur in Postpraedicamentis;6 ergo non potest tradi divisio generis penes species, quae se habeant ut prius et posterius.
RESPONDETUR in illo argumento aliquos male torqueri, sed sine fundamento. Concedo enim inter esse et non esse non dari medium nec aliquid commune abstrahi posse. Sed inter „significare esse vel non esse” potest dari aliquid commune abstrahens ab utroque, scilicet significare complexa extrema et unire illa, quae postmodum determinate significantur unita penes affirmationem vel negationem, quorum una significat esse, alia significat non esse. Itaque ipsum esse et non esse contradictorie opponuntur, ipsa vero significatio affirmans et significatio negans non opponuntur contradictorie, sed contrarie, quia utraque significatio est positiva, et se habent sicut duae species significationis artificiosae et complexae, et haec significatio complexa enuntiative est ratio illis communis.
Ad confirmationem respondetur ex doctrina S. Thomae 1. Periherm. lect. 8.7 et opusc. 48.,8 ubi solvit hoc ipsum argumentum, quod non omne prius et posterius constituit analogiam, ut patet in speciebus numeri; unum enim numerus prior est alio, et tamen univoce sunt numeri. Et potentia et habitus et actus habent rationem prioris et posterioris, et tamen univoce sunt qualitas. Sed illa prioritas, quae facit inaequaliter participare rationem superiorem, ita quod in uno sit principalius et per se, in alio secundum quid et per accidens, facit analogiam, sicut „ens” respectu substantiae et accidentis, „sanum” respectu animalis et herbae; in uno enim invenitur per prius, in alio per posterius. Et dicuntur species unius generis esse simul natura simultate participandi rationem superiorem, non simultate existendi inter se.
Secundo arguitur: Non potest idem divisum duplici essentiali divisione dividi, siquidem essentiales differentiae ex aequo dividunt genus et adaequate opponuntur inter se intra idem genus. Sed propositio dividitur essentialiter in categoricam et hypotheticam, ut dictum est art. praec.; ergo non potest iterum dividi essentialiter in affirmativam et negativam, cum una divisio non contineatur sub alia.
Et confirmatur, quia generum non subalternatim positorum non possunt eaedem esse species, ut dicitur in Antepraedicamentis.9 Sed categorica et hypothetica sunt genera non subalternatim posita, ergo non possunt dividi eisdem differentiis essentialibus, sed utraque potest dividi in affirmativam et negativam, et rursus tam affirmativa, quam negativa in categoricam et hypotheticam. Ergo istae divisiones non possunt esse essentiales, sed accidentales.
RESPONDETUR imprimis nullum esse inconveniens, quod idem dividatur pluribus divisionibus essentialibus immediate, quando sunt divisiones inadaequatae, quando scilicet aliqua essentia constituitur pluribus formalitatibus, quarum quaelibet partibilis est in aliquas species. Quae est doctrina S. Thomae 1. 2. q. 95. art. 4. c., ubi inquit, quod «sunt multa de ratione legis humanae, secundum quorum quodlibet lex humana proprie et per se dividi potest». Et ibi numerat diversas divisiones per se et essentiales legis humanae secundum inadaequatas considerationes. Imo in divisionibus praedicamentorum non est necesse omnem divisionem fieri per duas species adaequatas, sed per plures, quibus idem genus dividi potest, sicut animal potest dividi in gressibile et volatile, et rursus in reptile et natabile et in multas et varias species essentiales. Et similiter qualitas dividitur immediate in habitum et dispositionem, in potentiam et impotentiam etc.
Secundo responderi potest affirmationem et negationem non esse immediatam divisionem propositionis, sed subdivisionem eius. Primo enim dividitur in categoricam et hypotheticam, categorica autem in affirmativam et negativam. Quod ex Philosopho in 1. Periherm. cap. de Enuntiat.10 sumpsit D. Thomas ibi lect. 8.11 dicens, quod «enuntiatio quaedam est una simplex, quaedam coniunctione una». Et statim addit: «Alia subdivisio enuntiationis est, quod si enuntiatio sit una, aut est affirmatio aut negatio». Quod statim amplius explicabitur.
Ad confirmationem respondetur ex hac ultima solutione regulam antepraedicamentalem hic non habere locum, cum sint genera subalternatim posita divisio in categoricam et hypotheticam et subdivisio categoricae in affirmativam et negativam.
Et cum instatur, quod etiam hypothetica dividitur in affirmativam et negativam, respondetur primo hypotheticas non dici per se affirmativas aut negativas nisi ratione suarum categoricarum, ex quibus constant. Nam ipsae copulae hypotheticae proprie non negantur, sed copulae verbales, ex quarum negatione propositiones etiam hypotheticae redduntur negativae. Unde quando fiunt contradictoriae in hypotheticis, negationes ponuntur in copulis categoricis, non in hypotheticis (nisi forte negatio toti enuntiationi praeponatur); ut si dicas hanc copulativam: «Petrus currit et Ioannes legit», contradictoria eius erit disiunctiva haec: «Petrus non currit, vel Ioannes non legit», ut bene advertit Mag. Soto lib. 3. Summul. cap. 9. not. 5., ubi copulae hypotheticae, scilicet ly „et” et ly „vel” utrobique non negantur.
Secundo respondetur, quod si hypothetica per se dividitur in affirmativam et negativam, talis affirmatio et negatio est longe diversa ab affirmatione et negatione, quae dividit categoricam, quia copulae categoricae et hypotheticae sunt longe diversae, et ita non sunt capaces affirmationis et negationis secundum eandem rationem. Copula enim categorica est verbum, copula vero hypotheticae est modus, ut ly et, ly vel, ly si. Sicut qualitas, quae est dispositio, in genere dividitur in dispositionem permanentem, quae est habitus, et transeuntem, quae est dispositio tantum; et tamen quando qualitas dividitur etiam in passionem et passibilem qualitatem penes hoc, quod sit permanens et transiens, non dividitur eisdem differentiis permanentis et transeuntis, quibus dispositio, sed diversis.
Ultimo arguitur: Nam aliquae propositiones sunt simul affirmativae et negativae seu mixtae qualitatis, ut haec propositio: «Petrus est et non fuit albus». Ergo ista divisio non est essentialis, quia duae essentiales differentiae non possunt eidem individuo convenire. Nec dici potest quod illa est duplex propositio et non una; contra enim est, quia solum constat uno subiecto et praedicato et unico iudicio iudicari potest. Ergo est unica formaliter, licet virtualiter possit esse multiplex, quia ex illa multae formari possunt.
Et confirmatur, quia propositio affirmativa et negativa possunt esse synonimae, ut «homo est rationalis», «homo non est irrationalis»; ergo sunt eiusdem speciei. Patet consequens quia respiciunt idem obiectum, ab obiecto autem sumitur species.
RESPONDETUR, quod in propositionibus mixtae qualitatis virtualiter invenitur duplex propositio, quia est quasi duplex, licet de eodem subiecto dicatur, eo quod multiplicatur copula. Sed tamen quia formaliter est unica propositio, dicetur pertinere ad speciem affirmativae illa propositio mixtae qualitatis, quae infert unam affirmativam, et pertinebit ad negativam illa, quae infertur ex una negativa, prout diximus in textu in cap. de Divisionibus propositionis.12 Et sic non constituitur unica propositio formaliter in duplici specie, sed formaliter in unica tantum, virtualiter autem, quia est duplex, in duabus.
Ad confirmationem respondetur, quod illae duae propositiones licet sint eiusdem speciei ex parte materiae seu subiecti materialiter considerati, tamen ex parte formae et artificiosi modi enuntiandi sunt diversae, quod est esse eiusdem speciei posterioristice, diversae autem prioristice; sicut ex eodem obiecto et materia potest fieri enthymema et syllogismus, quae in ratione artificiosae orationis et consequentiae sunt diversae speciei, posterioristice autem tunc erunt eiusdem rationis.