Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Communiter definitur definitio, quod sit «oratio naturam rei aut nominis significationem explicans», ubi includitur tam definitio nominis quam rei. Et quantum ad definitionem quid rei sumitur ex Aristotele, qui saepe dicit definitionem esse orationem significantem quid erat esse rei, ut 1. Topic. cap. 5.1 et 7. Topic. cap. 5.2 et late in 7. Metaph.3 et in 2. Poster.4 lect. 2.5 apud D. Thomam. Ubi etiam S. Doctor dicit, quod definitio est oratio significans quod quid.
DICO PRIMO: Recte traditur definitio definitionis per orationem tamquam per materiam, intelligendo nomine orationis etiam terminum complexum, potestque inveniri definitio extra propositionem.
PRIMA PARS est communiter recepta. Et quod nomine „orationis” debeat intelligi oratio imperfecta, quae materialiter coincidit cum termino complexo, ex eo constat, quia definitio potest esse praedicatum in aliqua propositione categorica; officium autem praedicati in categorica solum convenit termino. Similiter D. Thomas saepe docet definitionem pertinere ad primam operationem intellectus, ut 1. Periherm. lect. 8.6 et 1. Poster. lect. 5.,7 cum tamen de oratione stricte dicta dixerit pertinere ad secundam operationem 1. Periherm. lect. 6.8 Ac denique quia definitio directe est modus sciendi, in quantum est manifestativa alicuius ignoti; ad rationem autem modi sciendi optime dixit D. Thomas 7. Metaph. lect. 9.9 requiri, «quod non sit una dictio, quia una dictio non est manifestativa eo modo, quo nomen minus notum manifestatur per notius». Requiritur ergo ad rationem modi sciendi, quod in illo concurrant plures dictiones seu termini conducentes ad explicandum aliquid ignotum.
SECUNDA VERO PARS conclusionis sumitur ex D. Thoma in 1. Periherm. lect. 8.,10 ubi inquit ex Aristotele, quod definitio oratio quaedam est, et tamen si ad rationem hominis, id est definitionem, non addatur verbum aliquod vel casus verbi, nondum est oratio enuntiativa. Et 2. Poster. lect. 2. § Quae talis est:11 «In definitione», inquit, «non praedicatur aliquid de aliquo sicut in hac definitione: „Homo est animal bipes”, neque praedicatur animal de bipede neque bipes de animali».
DICO SECUNDO: Etsi definitio possit dici bona vel mala, non tamen per se dicitur vera vel falsa, sed solum per accidens.
Quod sit dicenda bona vel mala, omnes admittunt, quia hoc est commune omni modo sciendi, quatenus manifestat ignotum per convenientem et debitam explicationem. Ubi autem est convenientia debita, etiam denominatur aliquid bonum, et si sit indebita, malum. Quod vero definitio dici possit vera vel falsa, aliqui affirmant, ut diximus, existimantes etiam in simplici apprehensione posse dari verum vel falsum, non quidem affirmatum vel negatum, sed per simplicem conformitatem vel difformitatem. Alii negant, quia Aristoteles solum in enuntiatione dixit dari verum vel falsum.
Sed litem dirimit S. Thomas 1. p. q. 17. art. 3., ubi inquit: «Quia falsitas intellectus per se solum circa compositionem intellectus est, per accidens etiam in operatione intellectus, qua cognoscit quod quid est, potest esse falsitas, in quantum ibi compositio intellectus admisceatur. Quod potest esse dupliciter: uno modo, secundum quod intellectus definitionem unius attribuit alteri, ut si definitionem circuli attribuat homini; alio modo, secundum quod partes definitionis componit ad invicem, quae simul sociari non possunt, sic enim definitio non solum est falsa respectu alicuius rei, sed etiam in se». Ita D. Thomas.
DICO TERTIO: Definitio descriptiva et quidditativa non differunt ex parte rei definitae, sed ex parte partium definientium seu illorum, per quae traditur definitio.
Hanc conclusionem proponimus ad expungendam quamdam particulam, quam aliqui addunt in definitione, scilicet quod sit oratio explicans naturam vel proprietatem rei. Non enim proprietas rei explicatur in definitione descriptiva, sed ipsa proprietas explicat quidditatem rei tamquam accidens illius. Et ideo dicitur definitio descriptiva esse accidentalis, quia traditur per accidentia. Quare proprietas rei non potest pro definito poni, quasi in hoc distinguatur definitio quidditativa et descriptiva, quod illa explicet naturam, haec proprietatem. Absurda est haec intelligentia. Quomodo enim proprietas potest esse definitum et explicatum, cum sit definiens et explicans? Quare in utraque definitione res ipsa seu natura rei est, quae definitur, aliquando per genus et differentiam, aliquando per proprietatem loco differentiae. Nec obstat, quod quando definitur homo «animal aptum ad ridendum», ly „aptum ad ridendum” significat ipsam hominis passionem vel hominem sub ea. Hoc, inquam, non obstat, aequivocatur enim de significatione nominis et de manifestatione seu explicatione definitionis; nomen quidem „risibile” sive „aptum ad ridendum” significat proprietatem rei quasi repraesentando et significando, sed ipsum „risibile”, quod est significatum per nomen, manifestat nobis quidditatem hominis modo accidentali definiendo.
DICO ULTIMO: Conditiones requisitae ad bonam definitionem optime sunt assignatae.
Illas explicavimus in nostro textu cap. de Definitione,12 et pendent omnes ex prima, scilicet quod definitio debet constare genere et differentia vel aliquo supplente vicem generis et differentiae. Ex hoc enim manifeste sequitur, quod definitio sit clarior et explicatior suo definito; et quod non sit redundans nec diminuta, cum explicet ipsos terminos, intra quos definitum clauditur; et quod convertatur cum suo definito.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Contra totam definitionem definitionis solet fieri illud commune argumentum, quia repugnat idem esse simul definitum et definitionem, esset enim notius et ignotius se ipso. Ergo si definimus definitionem, ipsa definitio erit definitum, siquidem est id, quod definitur. Et rursus est definitio, quia haec est eius natura et essentia; ergo est simul definitio et definitum.
Et confirmatur, quia definitio dicitur ad convertentiam cum suo definito, haec autem tradita non dicitur ad convertentiam cum definitione, ergo. Minor probatur, quia haec definitio est quaedam singularis definitio contenta sub definitione in communi. Ergo non potest adaequare ipsam et converti cum illa, siquidem est aliquid sub illa contentum. Unde ex consequenti etiam se ipsam definit, et sic redit argumentum, quod est idem definitum et definitio, sicut si Petrus definiret hominem, non diceretur ad convertentiam cum homine et definiendo hominem etiam definiret se ipsum ex consequenti.
RESPONDETUR negando, quod sit idem definitum et definitio formaliter loquendo, sed denominative esse definitum et formaliter esse definitionem, quia haec est sua natura et essentia. Neque est inconveniens, sed valde commune, quod una secunda intentio sit talis formaliter et sit alia denominative, sicut genus formaliter est intentio generis, denominative autem est quaedam species praedicabilium, et sic idem est genus et species, formaliter genus, denominative species. Et eodem modo definitio essentialiter et formaliter est definitio, denominative autem definitum, quatenus comparatur ad suam definitionem; intellectus enim reflexione utens potest etiam ipsis intentionibus tamquam subiectis et denominatis alias intentiones inducere.
Ad confirmationem respondetur, quod definitio definitionis dicitur ad convertentiam cum suo definito formaliter, ut definitum eius est, et correlative ad illud. Ut autem respicit definitionem participative, ut genus eius est, sic non convertitur cum illa, sed continetur sub illa. Petrus autem non respicit hominem ut definitum suum, sed praecise ut speciem superiorem.
Secundo arguitur contra id, quod ponitur loco generis in hac definitione, scilicet quod sit oratio. Nam definitio pertinet ad primam operationem intellectus, ut dicit S. Thomas in 1. dist. 19. q. 5. art. 1 ad 7.,13 ubi inquit, quod «veritas et falsitas non invenitur in prima operatione et signo eius, quod est definitio». Oratio autem pertinet ad secundam operationem intellectus, ut diximus praec. art. ex ipso D. Thoma 1. Periherm. lect. 6. Ergo incongrue ponitur loco generis oratio.
Et confirmatur, quia definitio habet pro immediato genere modum sciendi; sed modus sciendi non habet pro genere orationem, ergo neque definitio. Maior manifesta est, cum definitio sit alicuius ignoti manifestativa artificiose, quod pertinet ad modum sciendi. Minor probatur, quia si modus sciendi haberet pro genere orationem, esset in aliqua determinata eius specie, alioquin non esset determinate inferior ad ipsam. Sed non est determinate oratio perfecta neque imperfecta, cum in utraque possit inveniri modus sciendi et illae duae species adaequate dividant orationem; ergo non est in aliqua determinata specie orationis.
RESPONDETUR ex dictis in prima conclusione, quod nomine orationis intelligitur etiam oratio imperfecta, quae materialiter coincidit cum termino complexo; ad modum enim sciendi non amplius requiritur, ut diximus in cap. de Modo sciendi lib. 2.14 Unde non repugnat definitionem inveniri in prima operatione intellectus, si videlicet illam accipiamus in vi termini complexi, in quem facile coincidit oratio imperfecta. Et alia etiam speciali ratione id convenit definitioni, quia obiectum eius est aliquid simplex, et non compositum, scilicet quidditas rei. Definitur tamen per orationem, quae pertinet ad secundam operationem intellectus, tum quia in vi orationis etiam teneri potest, si accipiatur per modum totius, tum quia modus sciendi est et modus sciendi communiter per orationem definitur, licet quando est oratio imperfecta, coincidat materialiter cum termino complexo.
Ad confirmationem respondetur, quod illud, quod formaliter et directe ponitur sub aliquo genere, debet determinate poni sub aliqua eius specie. Quod vero materialiter pertinet ad aliquod genus vel est aliquid consecutum, non repugnat poni in aliquo genere et non determinate sub aliqua specie, sed communiter sub utraque, in qua potest reperiri, sicut statua materialiter ponitur in lapide et ligno, quia non pertinet ad genus naturale nisi materialiter, et album determinate est corpus, et non determinate animatum vel inanimatum. Et similiter sapientia vel intelligibilitas determinate pertinent ad rationem entis, et non sunt determinate aliquid creatum vel increatum, quia ad utrumque consequi possunt. Oratio autem secundum se non est genus modi sciendi, sed materia, ex qua formatur sub alio artificio logicali; nec enim est alia materia quam oratio, quae formatur in artificialem modum manifestandi ignotum.
Tertio arguitur contra primam conclusionem: Definitio et definitum sunt relativa; ergo nisi actu respiciat et comparetur actu ad definitum, non erit actu definitio. Sed quando non praedicatur de definito, non respicit illud in actu, sed in potentia; ergo non dicitur actu definitio, sed in potentia.
Confirmatur, quia aliqua definitio non est actu accidentalis vel essentialis nisi ex respectu et comparatione actuali ad suum definitum. Ergo talis respectus actualis requiritur, ut actus sit definitio determinata. Antecedens patet in hac definitione «animal aptum ad ridendum», «corpus disgregativum visus». Nam si aptum ad ridendum applicetur risibili, definitio est essentialis, si homini, accidentalis. Et similiter disgregativum visus applicatum albo est essentialis definitio, applicatum vero nivi est accidentalis. Nec potest dici, quod ista applicatio fiat per simplicem apprehensionem vel comparationem. Nam manifeste fit mediante copula „est” et praedicando definitionem de definito, ergo fit per enuntiationem seu compositionem.
RESPONDETUR, quod definitio etiam extra propositionem actu respicit definitum, non sub ratione subiecti vel praedicati, sed sub praecisa ratione definiti. Ut enim actu respiciat sub ratione definiti, non requiritur, nisi quod respiciat illud ut obiectum et materiam definitionis, sicut nomen respicit suum significatum, etiamsi actu non significet illud. Aliud est enim repraesentare actu, aliud respicere actu signatum tamquam obiectum signi; sicut materia respicit formam et omnis potentia suum obiectum, etiamsi actu non exerceat suam causalitatem et operationem circa illud, sic definitio actu habet ordinem ad suum definitum, etiamsi actu non praedicetur de illo.
Ad confirmationem respondetur, quod definitio respectu diversorum est essentialis et accidentalis, neque hoc habet ex actuali applicatione ad hoc subiectum vel illud in ratione subiecti, sed ex intrinseca habitudine et convenientia, quam habet respectu huius vel illius definiti, etiam antequam actu illi applicetur et de illo praedicetur, quod est quasi ex respectu transcendentali.
Ultimo possunt aliquae difficultates poni circa conditiones bonae definitionis. Nam imprimis non videtur esse necessarium, quod constet genere et differentia, alioquin sola species esset definibilis, quia sola constat genere et differentia. Consequens autem est falsum, quia etiam genera et differentiae et proprium definiuntur, imo et individua, praesertim incorruptibilia, quia de ipsis potest esse scientia, ergo et definitio, quae est principium scientiae.
Item non requiritur, quod definitio sit notior suo definito, ut patet in definitione relativorum, quae definiuntur per suum correlativum. Correlativum autem non est notius relativo, quia sunt simul natura et cognitione; quod autem est notius est prius cognitione. Accidentia etiam definiuntur per subiectum tamquam per additamentum, ut dicitur 7. Metaph. textu 17.,15 utpote cum sit extra eorum essentiam. Ergo potest esse aliquid redundans in definitione.
Denique manifestare naturam rei etiam convenit aliis, quae non sunt definitio, scilicet demonstrationi et scientiae, quae demonstrando passiones de subiecto manifestant ipsam naturam saltem eo modo, quo definitio descriptiva, quae per suas proprietates traditur.
RESPONDETUR ad primam difficultatem, quod sola species est proprie definibilis, ut dicit S. Thomas 7. Metaph. lect. 3.16 Genera autem si sint subalterna, simul sunt species et in quantum tales definiuntur. Si autem sunt suprema, proprie non definiuntur, quia proprie non constituuntur genere et differentia, sed vel describuntur vel explicatur eorum natura per conceptum analogum determinatum per aliquem modum non contractum per differentiam. At vero differentia, proprium et accidens si definiuntur, in tantum est, in quantum habent aliquam naturam, quae ad speciem reducitur. Si autem solum habeant rationem partis, non naturae integrae, sicut differentiae, non proprie definiuntur, sed modo simplici explicantur vel describuntur. Individua autem in exercitio non sunt definibilia nec scibilia nisi mediante natura suae speciei, mediante qua definiuntur, quod etiam currit in individuis incorruptibilibus, licet in eis natura specifica coincidat cum principio individuationis. Unde Divus Thomas 7. Metaph. super textum 54. lect. 15.17 dicit, quod singulare non solum ex hoc, quod est corruptibile et materiale, caret definitione, sed etiam ex hoc, quod est singulare, quia non dicit quidditatem, quae est obiectum definitionis, sed naturae et quidditatis modificationem.
Ad secundam difficultatem dicitur imprimis, quod definitio tota est notior suo definito. Non tamen requiritur, quod singulae partes sint notiores; terminus autem correlativus est tantum una pars in definitione relativi. Vel secundo dicitur, quod correlativum licet non sit prius cognitione et notius positive quam suum relativum, est tamen saltem negative, quatenus sine ipso manet obscurum et ignotum ipsum relativum. Ad id, quod dicitur de accidente, respondetur, quod subiectum non ponitur in definitione accidentis tamquam intrans constitutionem illius, sed ut terminans essentialem et transcendentalem habitudinem eius, et prout sic pertinet ad essentiam terminative et extrinsece; unde non est aliquid redundans, cum non sit impertinens ad essentiam.
Ad ultimum dicitur, quod demonstratio non manifestat quidditatem rei, quia de eodem non est definitio et demonstratio, ut ex Philosopho probat S. Thomas 2. Poster. lect. 3. et 4.18 Imo quid rei seu definitio est unum ex principiis seu praecognitis ad demonstrationem, ut dicitur 1. Poster. cap. 1.19 Sed demonstratio manifestat passiones convenire subiecto, neque ex hoc se habet sicut definitio descriptiva, quia per demonstrationem ostenditur probative passiones convenire seu inesse subiecto. Per definitionem autem descriptivam non probatur passiones subiecto convenire, sed supponendo, quod illi conveniant, per ipsas simplici modo manifestatur natura accidentaliter, non autem probando et demonstrando manifestatur illi eas convenire. Et ita in hoc distinguitur ab argumentatione definitio descriptiva, quod illa probando manifestat, ista simplici modo explicando.
Ex dictis sequitur non posse dici proximum definitum ipsam naturam, remotum vero ipsam propriam passionem, quae est coniuncta et connexa essentiae ut aliqui volunt, quia illud solum est definitum, quod est explicatum et declaratum per definitionem, eo quod definitio et definitum relative se habent tamquam modus sciendi et res scita per illum. Sed in definitione essentiali passio non est res definita, sed natura, in descriptiva autem ipsa passio non est res, quae definitur et notificatur, sed per passionem notificatur natura. Ergo nusquam potest illi attribui, quod sit definitum, etiam remotum, nisi quando seorsum a natura declaratur, quid sit ipsa passio.
Sed dices: Etiam in definitione quid rei ipsum nomen non est res definita, et tamen appellatur definitum propinquum, ut admittimus; ergo similiter potest admitti pro definito remoto ipsa passio, etiamsi non sit res definita. Quodsi dicas sufficere, quod virtualiter nomen ipsum declaretur et explicetur, licet actu et exercite rem significatam non formaliter, contra est, quia etiam declarata natura virtualiter declaratur passio illius; ergo sufficit, ut dicatur definitum saltem remote.
Confirmatur, quia Philosophus dicit in 2. Poster. textu 7.20 definitionem quid nominis et quid rei eandem esse non posse. Imo textu 9.21 illas inter se seiungit, quia alia est definitio quid rei, alia quid nominis. Ergo non potest unica et eadem definitione unum definiri tamquam proximum definitum et aliud tamquam remotum. Quomodo enim unica et simplex definitio de re et de nomine poterit praedicari?
RESPONDETUR, quod proximum definitum potest dici non solum id, quod declaratur et explicatur tamquam res proxime manifestata, sed etiam signum ipsum repraesentans et approximans seu applicans materiam definibilem, quod tamen signum etiam ex consequenti manet declaratum, quia definito et declarato significato manet declaratum et explicatum signum. At vero passio rei definitae non potest habere rationem definiti tamquam signum, per quod natura ipsa definita applicatur potentiae, et ex parte rei definitae non se habet tamquam res declarata ex vi declarationis et definitionis naturae, unde nec potest esse proximum definitum nec remotum.
Et ad instantiam, quod etiam virtualiter et ex consequenti manet declarata passio posita declaratione naturae, negatur antecedens, quia passio se habet ut effectus secutus ad naturam, non ut signum repraesentans ipsam sicut nomen. Declarata autem natura causae potest adhuc manere ignotus effectus, declarata autem re significata non potest ignotum manere signum, quod actu et exercite rem significatam repraesentat. Et munus hoc facit in definitione descriptiva, ubi passio non est res definita, sed id, per quod definitur.
Ad confirmationem respondetur, quod Aristoteles loquitur de definitione quid rei et quid nominis, quae per se et directe sunt tales, et quaelibet explicat suum definitum. Quod vero definita ipsa re possit ex consequenti et indirecte explicari ipsum nomen tamquam proximum definitum per modum signi, non per modum materiae definitae, Philosophus non negat.