Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus IV: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM SIT NOMEN
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM INFINITARI POSSIT INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS, ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Definitionem Aristotelis1 non omnes acceptant, sed reiciunt ex eo, quod videtur coincidere cum termino complexo, qui etiam habet partes seorsum significativas. Unde aliter definiunt orationem dicentes, quod «oratio sit plures dictiones seu termini congrue se habentes», quasi hoc etiam non inveniatur in termino complexo. Alii orationem sic definiunt: «Oratio est vox significativa ad placitum constans nomine et verbo mutuo congruentibus, vel saltem verbo et voce, si non significativa sit». Alii tandem definitionem Aristotelis admittunt, sed dicunt formam orationis esse ipsam grammaticalem unionem partium.
PRIMA CONCLUSIO: Optima est orationis definitio tradita ab Aristotele, scilicet: «Oratio est vox significativa ad placitum, cuius partes separatae significant ut dictio, non ut affirmatio et negatio», et eodem modo essentialis et quidditativa sicut definitio termini vel nominis.
Communis est assertio ista, cuius nulla est alia probatio quam ipsius DEFINITIONIS EXPLICATIO. Hanc tradit S. Thomas 1. Periherm. lect. 6.2 Quam ad formam sic reducimus: Totum in communi optime definitur per hoc, quod sit id, quod habet partes seu ex partibus componitur; ergo tale totum in particulari optime definietur per hoc, quod sit, quod tales partes habet vel ex talibus partibus componitur. Sed oratio est quoddam totum significativum logicum seu compositum quoddam totale. Ergo optime definitur per hoc, quod sit «vox significativa ad placitum, cuius partes separatae etc.».
Consequens est evidens, quia per hanc definitionem explicatur, quidquid essentialiter convenit huic composito, quod est oratio, quidquid debent habere partes, ex quibus componitur, et id, in quo ab aliis a definito differt.
Minor probatur: Oratio pertinet ad secundam operationem intellectus, quae est compositio, quia per orationem explicamus aliquid coniunctum et compositum cum alio, sicut per terminum aliquid seorsum et simpliciter prolatum. Ergo oratio, quae est quoddam totum logicale et significativum, optime definitur per hoc, quod sit, cuius partes separatae significant ut dictio.
Et notavit S. Thomas non dixisse Aristotelem: „cuius partes significant aliquid”, sed „significant” absolute, propter negationes et syncategoremata, quae non significant aliquid, sed aliqualiter, et tamen sunt partes orationis, in qua necesse est, quod saltem aliqua pars significet aliquid, id est sit nomen aut verbum, licet aliae significent aliqualiter. Item dixit: „ut dictio, non ut affirmatio”, quia partes orationis saltem debent significare ut dictio; hoc enim ad minus in qualibet oratione reperiri debet. Si tamen habuerit etiam partes ut affirmatio, melius erit, ut in hypothetica. Praeterquam quod ratio partis per se solum invenitur in dictione seu termino; propositio autem etsi componat hypotheticam, non est pars per se primo, sed per accidens, ut supra diximus.
EX DICTIS INFERTUR definitiones alias non esse bonas nec propter eas Aristoteles deserendus. Esse enim orationem «plures dictiones congrue se habentes», praeterquam quod etiam convenit termino complexo, non explicat bene illius essentiam, quae sita est in eo, quod sit totum quoddam compositum et totale coniunctum; res autem composita non apte definitur dicendo, quod „est plures partes” sed quod est aliquid unum compositum ex partibus. — Minus etiam placet, quod oratio sit vox constans nomine et verbo. Multae enim adhuc ex orationibus perfectis non constant nomine, ut «currere est moveri». Imo potest oratio constare verbo et adverbio, ut «velociter curritur», «bene est». Etiam datur oratio imperfecta (quae vere oratio est, licet generet sensum imperfectum) sine verbo, ut: „Homo iustus”, quam S. Thomas 1. Periherm. lect. 4. asserit esse orationem.3 Ergo non est de essentia orationis in communi, quod constet nomine et verbo.
SECUNDA CONCLUSIO: Forma essentialis orationis non est unio grammaticalis partium, sed praedicatorum, si loquamur de forma partialis, aut significatio ipsa complexa et composita, ut induit intentionem totius, si loquamur de formali totali.
PRIMA PARS PROBATUR, quia unio est coniunctio et applicatio unibilium; per unionem enim forma applicatur ad suam materiam seu subiectum. Ergo unio, in quantum unio, non est forma constitutiva compositi, sed medium aut copula extremorum; ergo supponit extrema constituentia, quorum illud, quod est forma, applicatur per unionem, ut constituat; sicut in homine non est forma constituens unio, sed applicatio animae, quae est forma constituens. Ut ergo in toto physico datur forma partialis, quae est anima respectu corporis, et datur forma totalis, quae est humanitas respectu suppositi; ita in oratione forma partialis est praedicatum vel quod vel potius (quia, ut ait S. Thomas 1. Periherm. lect. 8.,4 in oratione una pars debet aliam determinare) illa, quae determinat, est forma, et si ad invicem se determinant, ad invicem sunt formae, forma ut determinat, materia ut determinatur; sicut in contractu matrimonii dici solet, quod verba contrahentium ad invicem sunt forma et materia. Forma vero totalis est significatio orationis totalis et complexa, ut induit respectum et intentionem totius, et sic quasi relative opponitur termino, qui est pars. Sicut iste habet essentiam suam in ratione partis, oratio essentiam suam in significatione complexa per modum totius habet.
De definito orationis dicendum est esse formam orationis in concreto, conformiter ad ea, quae dicta sunt supra de definitione termini, et semper dicenda sunt de definito cuiuscumque concreti accidentalis.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo obicitur: Termino complexo convenit etiam habere partes significativas ut dictio etc.; ergo convenit termino complexo tota definitio orationis; ergo non est bona. — Antecedens patet ex definitione termini.
RESPONDETUR: Distinguitur antecedens: termino complexo convenit habere partes formaliter, negatur antecedens; materialiter, conceditur antecedens.
Appellatur pars formaliter illa, quae componit sub formalitate partis. Formalitas autem partis est in ordine ad totum, quod respicit et quod componit sistendo in eo, ita ut ad aliud ulterius non ordinetur. Quando autem partes ita componunt aliquid, quod in illo non sistitur, sed ulterius ordinantur ad totum, tunc dicitur illud habere partes materialiter et non sub formalitate partis. Dupliciter ergo possunt partes coniungi in aliquo uno: Uno modo aliter, quod in illo terminetur earum compositio tamquam in quodam toto; alio modo, ut componant illud non sistendo in illo, sed ordinando ulterius ad totum, quod illa pars composita etiam respicit.
Exemplum habes in brachio aut pede; istae enim partes ordinantur ad componendum animal, quod est totum, et ibi terminatur et sistit earum unio. Animalque dicitur compositum ex partibus formaliter seu sub formalitate partis, id est ex partibus respicientibus ipsum ut totum, quod componunt et in quo sistunt. Caro autem, nervi et ossa, ex quibus brachium componitur, sunt partes materialiter, quia non componunt brachium tamquam quoddam totum, in quo sistant, sed tamquam partem principaliorem et compositam (dantur enim in totis et partes simplices et partes compositae ex aliis partibus), quae ordinatur ad ipsum animal componendum. Et tamen si brachium vel pars alia organica separetur ab animali et fiat quoddam totum, partes eius ordinabuntur ad ipsum in ratione partis formaliter, id est sub formalitate et relatione partis ad totum.
Igitur oratio seu propositio est quoddam totum ex partibus constans. Partes autem huius totius aliae sunt simplices, ut termini incomplexi, aliae sunt compositae, ut complexus, qui est quasi brachium orationis seu pars composita, non totum, etsi habeat partes, quia ita adunantur illae partes in termino complexo, quod per illum ordinantur ad aliquod totum ulterius componendum, nempe orationem. Idem autem complexum „homo albus” si separetur et sumatur per modum totius (ut brachium separatum ab animali), fit oratio imperfecta; ut autem est in oratione est pars composita. Unde oratio imperfecta et terminus complexus materialiter coincidunt, differunt tamen formaliter, quia complexus semper est pars, etsi composita ex partibus, oratio vero etiam imperfecta semper est totum.
CONTRA: Oratio imperfecta etiam ut oratio est pars; ergo tota solutio ruit.
Antecedens probatur primo ex Divo Thoma 1. Periherm. lect. 6.5 dicente, quod oratio imperfecta est pars orationis perfectae. Item idem S. Doctor opusc. 48. tract. de Enuntiatione cap. 3.6 sentit orationem imperfectam pertinere ad primam operationem intellectus et non ad secundam. Dicit enim ibi, «quod sensui, quem generat oratio imperfecta, aliquid deest, scilicet compositio et divisio». Ergo deest id, quod spectat ad secundam operationem; ergo remanet intra limites primae, ergo intra rationem partis, quia quidquid ad primam operationem pertinet, est pars respectu aliarum.
Secundo: Oratio perfecta est totum completum in genere orationis; ergo oratio imperfecta cum sit aliquid incompletum, est minus ipso toto, ergo est pars.
Respondetur: Negatur antecedens. Ad primam probationem ex Divo Thoma respondetur, quod S. Doctor vocavit orationem imperfectam partem, vel sumendo partem largo modo pro eo, quod est totum imperfectum; enim, quod in aliquo genere ad perfectum non pervenit, appellatur initium vel pars illius. Aut si sumit partem stricte et proprie, loquitur de oratione imperfecta materialiter, id est ut est terminus complexus, non de ea formaliter ut oratio et totum.
Ad secundam probationem ex eodem S. Doctore respondetur deesse orationi imperfectae compositionem et divisionem, quae sit quasi affirmatio et negatio tollens suspensionem animi; deest igitur ei compositio et divisio, quae sensum perfectum generet, non vero deest ratio secundae operationis, quae est compositio et divisio imperfecta. Imo ex hoc, quod generat sensum suspensum et imperfectum, convincitur differre a termino complexo, quia iste puram apprehensionem plurium rerum seu conceptuum generat, nullum tamen sensum etiam suspensum facit et sic manet intra rationem termini et partis. At vero oratio imperfecta ultra rationem apprehensionis sensum aliquem generat, licet inchoatum et imperfectum, quia incipit transire ad compositionem totius (ut quando v. g. profero hanc orationem: „Homo albus”) et aliquid ulterius vult dicere; suspendit tamen ibi et non consummat sensum. Pertinet ergo ad secundam operationem, etsi modo imperfecto et inchoato, et sic non est pars, sed totum.
Ad secundam probationem ex ratione respondetur: Distinguitur consequens: Ergo oratio imperfecta est minus ipso toto intra genus totius, scilicet totum imperfectum, conceditur consequens; extra genus totius, ita ut sit pars, negatur consequens. Est enim oratio imperfecta quasi oratio inchoata respectu perfectae, seu quasi fieri respectu totius perfecti, quod quia suspenditur, ulterius non progreditur neque ad rationem perfecti pervenit.
Secundo arguitur: Si ly A imponeretur ad significandam istam clausulam «homo est albus», tunc ly A esset oratio et non haberet partes significativas; ergo hoc non requiritur ad orationem. Item in opinione probabili propositio mentalis est qualitas simplex; ergo tunc oratio non habet partes significativas.
RESPONDETUR, quod in illo casu ly A haberet partes significativas virtualiter aut aequivalenter, licet non formaliter, quia subordinaretur pluribus conceptibus.
Ad secundam probationem respondetur iuxta illam opinionem dicendum esse, quod licet propositio aut oratio non habeat partes entitative, habet tamen illas obiective, quia significat aliquid complexum. Et etiam habet illas praesuppositive, quia ex pluribus apprehensis conceptibus tamquam ex praesuppositis formatur.
Inquires: Quomodo oratio, terminus, et alia instrumenta logicalia, cum formaliter sint entia rationis, definiuntur per „vocem” (oratio est „vox”, terminus est „vox” etc.), quae est aliquid reale?
RESPONDETUR: Omnia praedicta definiri per „vocem” tamquam per subiectum extrinsecum et fundamentum, in quo secunda intentio rationis fundatur. Et sic S. Thomas 1. Periherm. lect. 4.7 dixit, «quod ista debet concedi: „Scutella est lignum figuratum”, et similiter „nomen est vox significativa” licet etiam denominative concedatur, quod scutella est lignea et nomen est vocale». In artificialibus enim materia potest praedicari de toto, quia continet totam eius substantiam, et forma artificialis solum addit accidens. Et quando Aristoteles 7. Metaph. textu 25.8 negat, quod statua est aurum seu lapis, loquitur de lapide ut non figurato nec subiecto formae artis, sed sumpto praecise pro substantia naturali, ut ibi explicat S. Doctor.9 Unde quia accidens seu forma in concreto supponit pro subiecto, quando subiectum est aliquid reale et forma ens rationis, non potest absolute dici, quod est ens rationis, sed cum addito, scilicet „pro formali”, absolute autem potest dici ens reale ratione eius, pro quo supponit in concreto.
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Ad pag. 136 b 13.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Contra totam definitionem definitionis solet fieri illud commune argumentum, quia repugnat idem esse simul definitum et definitionem; esset enim notius et ignotius se ipso. Ergo si definimus definitionem, ipsa definitio erit definitum, siquidem est id, quod definitur. Et rursus est definitio, quia haec est eius natura et essentia; ergo est simul definitio et definitum.
Et confirmatur, quia definitio dicitur ad convertentiam cum suo definito, haec autem tradita non dicitur ad convertentiam cum definitione, ergo. Minor probatur, quia haec definitio est quaedam singularis definitio contenta sub definitione in communi, ergo non potest adaequare ipsam et converti cum illa, siquidem est aliquid sub illa contentum. Unde ex consequenti seipsam definit, et sic redit argumentum, quod est idem definitum et definitio, sicut si Petrus definiret hominem, non diceretur ad convertentiam cum homine.
RESPONDETUR: Distingue illam propositionem: Idem est definitum et definitio formaliter, negatur; definitio formaliter (quia haec est sua essentia) et definitum denominative (quatenus comparatur ad suam definitionem), conceditur. Est enim valde commune, quod una secunda intentio sit talis formaliter et sit alia denominative. Sicut genus formaliter est intentio generis et denominative est quaedam species praedicabilium, ut dicemus in Logica.
Ad confirmationem respondetur, quod definitio definitionis dicitur ad convertentiam cum suo definito formaliter, ut definitum eius est; ut autem respicit definitionem in communi, ut genus eius est, sic non convertitur cum illa, sed continetur sub illa. Petrus autem non respicit hominem ut definitum suum, sed praecise ut speciem superiorem.
Secundo arguitur: Definitio pertinet ad primam operationem intellectus, oratio ad secundam, ut diximus art. praec.; ergo incongrue ponitur loco generis „oratio”.
Maior constat ex S. Thoma 1. dist. 19. q. 5. art. 1. ad 7. dicente, quod «veritas et falsitas non invenitur in prima operatione et signo eius, quod est definitio».1
Confirmatur: Definitio est modus sciendi; modus sciendi non habet pro genere orationem, ergo neque definitio.
Minor probatur: Illud, quod ponitur sub aliquo genere, debet determinate poni sub aliqua eius specie; sed modus sciendi non est in aliqua determinata specie orationis; ergo non habet pro genere orationem. Probatur maior: Modus sciendi potest inveniri tam in oratione perfecta quam in imperfecta; ergo non est determinate in aliqua specie orationis.
RESPONDETUR, quod nomine „orationis” intelligitur etiam oratio imperfecta, quae materialiter coincidit cum termino complexo; ad modum enim sciendi non amplius requiritur, ut dictum est supra. Et sic non repugnat definitionem inveniri in prima operatione intellectus, quando videlicet accipitur in vi termini complexi, et quia obiectum eius est aliquid simplex, scilicet quidditas rei, licet explicetur composite. Definitur tamen per orationem, quia modus sciendi est et modus sciendi communiter per orationem definitur, et quia definitio in vi orationis teneri potest, si accipiatur per modum totius, licet sumpta in vi termini complexi ad primam operationem pertineat.
Ad confirmationem respondetur: Distinguitur maior secundi syllogismi: Debet determinate poni sub aliqua specie illud, quod formaliter, et directe ponitur sub aliquo genere, conceditur maior; quod materialiter solum seu consecutive pertinet ad aliquod genus, negatur. V. g. statua materialiter ponitur in lapide vel ligno, quia non pertinet ad genus naturale nisi materialiter, id est ut ex eo fiat. Et sic non sequitur, quod debeat sub tali lapide vel sub tali ligno determinate constitui, quia non respicit lapidem vel lignum ut genus, sed ut materiam, et sic ex quolibet lapide et ex quolibet ligno fieri potest absque ulla determinatione. Similiter album determinate est corpus, et non determinate animatum vel inanimatum; sapientia aut intelligibilitas determinate est ens, non tamen determinate est creatum vel increatum, quia ad utrumque consequi potest. Oratio ergo non est genus modi sciendi, sed materia, ex qua formatur sub alio artificio logicali, nempe in artificialem modum manifestandi ignotum.
Tertio arguitur: Extra propositionem non potest inveniri definitio; ergo falsa est prima conclusio.
Antecedens probatur: Definitio et definitum sunt relativa; ergo actu debet respicere et comparari ad definitum, ut sit definitio. Sed quando non praedicatur de definito, non respicit illud in actu, sed in potentia; ergo non erit actu definitio.
Confirmatur: Definitio non est actu accidentalis vel essentialis nisi ex comparatione actuali ad tale definitum; ergo non est absolute definitio nisi ex comparatione ad definitum. Antecedens probatur: Haec definitio: «Animal aptum ad ridendum» si applicetur risibili, est essentialis, si homini, accidentalis. Ergo.
RESPONDETUR ad argumentum: Distinguitur consequens secundi enthymematis: Actu debet respicere et comparari ad definitum sub ratione subiecti aut praedicati, negatur; sub praecisa ratione definiti, conceditur. Et hoc modo definitio respicit suum definitum, etiamsi actu non praedicetur de illo. Sicut nomen respicit suum signatum, materia respicit formam, omnis potentia suum obiectum, etiamsi actu non exerceat suam causalitatem et operationem circa illud. Aliud est enim actu respicere, aliud actu causare seu praedicare. Extra propositionem definitio respicit suum definitum, unde habet, quod definitio sit, etiamsi actu non praedicetur.
Ad confirmationem respondetur eodem modo: Est enim essentialis vel accidentalis non ex applicatione praedicativa ad definitum in ratione subiecti aut praedicati, sed ex respicientia et habitudine simplici ad illud in ratione definiti, quod extra propositionem invenitur.
OBIECTIONES CONTRA CONDITIONES DEFINITIONIS.
Primo: Genera, differentiae, proprium, individua, praesertim incorruptibilia, definiuntur suis propriis definitionibus; ergo non est necesse, quod definitio constet genere et differentia.
Probatur consequentia: Nam si hoc esset necessarium, sola species esset definibilis, cum sola species constet genere et differentia; at omnia praedicta definiuntur; ergo.
RESPONDETUR negando antecedens absolute. Proprie enim sola species est definibilis, ut docet S. Thomas 7. Metaph. lect. 3.2 Genera enim si sunt suprema, non definiuntur, sed describuntur per conceptum analogum determinatum, non per differentiam, sed per modum; si sunt subalterna, sunt simul species, et in quantum tales, definiuntur. Differentia, proprium et accidens in tantum definiuntur, in quantum habent aliquam naturam, quae ad speciem reducitur. Si autem sumantur in ratione partis, non naturae integrae, sicut differentiae, non definiuntur, sed describuntur. Individua autem ut talia formaliter et ut in exercitio, non sunt definibilia nec scibilia, etiam incorruptibilia, formaliter ut individua; sed si definiuntur, est mediante natura suae speciei aut sumendo individuationem in communi. Unde S. Thomas loco cit. lect. 15.3 asserit singulare carere definitione non solum ex hoc, quod est corruptibile et materiale, sed ex hoc, quod est singulare, quia ut sic non dicit quidditatem, quae est obiectum definitionis, sed modum aut modificationem quidditatis.
Item: Relativa sunt simul natura et cognitione; ergo unum non est notius alio; quod enim est notius, est prius cognitione. Et tamen unum relativum definitur per aliud; ergo non requiritur, quod definitio sit notior definito.
RESPONDETUR DUPLICITER: Primo, quod non requiritur, quod singulae partes definitionis sint notiores definito, sed quod tota definitio simul sumpta; relativum autem est tantum una pars in definitione relativi. Secundo transeat, quod etiam partes debeant esse notiores; explica tunc, quod vel notiores positive vel negative. Relativum non est notius positive nec prius suo correlativo, est tamen negative notius, quatenus sine ipso manet obscurum et ignotum ipsum relativum.
Tandem demonstratio et scientia manifestant naturam rei; ergo convenit aliis definitio definitionis. Si dicas demonstrationem probare passiones aut proprietates, contra: Ergo manifestabit naturam saltem eo modo, quo definitio descriptiva, quae circa proprietates versatur.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Definitio enim est unum ex principiis seu praecognitionis ad demonstrationem, ut dicitur 1. Poster. cap. 1.4 Demonstratio autem manifestat passiones convenire subiecto, non ut definitio descriptiva, quia haec non probat passiones subiecto convenire, sed supponendo hoc per illas simplici modo explicando, non probando et demonstrando, manifestat naturam accidentaliter.
QUID SIT DEFINITUM PROXIMUM ET REMOTUM.
In textu diximus nomen rei, quae definitur, posse dici definitum proximum, rem vero significatam per illud definitum remotum. Ratio est, quia nomen est signum repraesentans et approximans seu applicans materiam definibilem; quod quidem signum ex consequenti manet declaratum, quia definito et declarato significato manet declaratum et explicatum signum. Unde nomen ex hac parte dici potest proximum definitum, etiamsi non sit res proxime manifestata.
Addunt alii quidditatem definitam seu naturam posse dici proximum definitum, passionem vero, quae est coniuncta et connexa essentiae, posse dici remotum. Falso tamen asserunt, quia illum solum est definitum, quod est explicatum et declaratum per definitionem; definitum enim et definitio relative se habent. Sed in definitione essentiali passio non est res definita, sed natura; in descriptiva similiter passio non est res, quae definitur et notificatur, sed per passionem notificatur natura; ergo numquam potest dici, quod sit definitum, nisi quando seorsum a natura definitur.
Si autem obiciatur, quod etiam nomen non est res definita, et tamen appellatur definitum proximum; ergo etiamsi passio non sit res definita, potest appellari definitum remotum, dices, nomen ipsum declarari et explicari saltem virtualiter, licet non formaliter.
Contra: Etiam declarata natura declaratur virtualiter passio illius; ergo hoc sufficiet, ut dicatur definitum saltem remotum. Item: Philosophus 2. Poster. textu 7.5 asserit definitionem quid nominis et quid rei eandem esse non posse; ergo non potest unica et eadem definitione unum definiri ut proximum definitum et aliud ut remotum.
AD ARGUMENTUM: Bene ibi responsum est. Ad replicam: Negatur antecedens; passio enim se habet ut effectus secutus ad naturam, non ut signum repraesentans ipsam sicut nomen. Declarata autem natura causae, potest adhuc manere ignotus effectus; declarata autem re significata non potest ignotum manere signum, quod actu et exercite rem significatam repraesentat. Ad Philosophum respondetur loqui de definitione quid rei et quid nominis, quae per se et directe sunt tales, et quaelibet explicat suum definitum. Quod vero definita ipsa re possit ex consequenti et indirecte explicari ipsum nomen tamquam proximum definitum per modum signi, non per modum materiae definitae, Aristoteles non negat.
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Ea, quae ad divisionem pertinent, potius per interrogationes quam per argumenta dissolvemus. Estne quidditativa et propria definitio divisionis: «oratio videlicet rem vel nomen per suas partes distribuens»? Affirmative respondetur. Traditur enim per id, quod est proprium et quidditativum divisionis. Nam loco generis sive pro materia ponitur „oratio”, nomine cuius intelligimus etiam terminum complexum. Divisio enim sicut et definitio potest habere rationem praedicati in propositione categorica atque adeo rationem termini complexi, et pertinere ad primam operationem sicut et definitio. „Distribuens” idem valet atque distribuendo, manifestans, in quo explicatur specifica et differentialis ratio modi sciendi, quae propria est divisionis, quia distribuendo et distinguendo partes manifestat confusionem totius. Etenim tam definitio quam divisio manifestant aliquid per partes; sed definitio manifestat partes constitutivas, divisio vero quasi quantitativas, quia definitio respicit totalitatem quidditatis, divisio autem totalitatem quantitatis seu distributionis. Habere partes convenit quidditati et quantitati, licet diverso modo. Unde definitio explicat definitum per partes constituendo, non distribuendo, divisio distribuendo et tollendo confusionem divisionis per distributionem et quasi numerationem partium. „Rem vel nomen” dicitur, ut indicetur illa duplex divisio nominis et rei, de qua egimus in textu.
Inquires secundo, utrum divisio logica solum versetur et distribuat totum logicum, an vero se extendat ad divisiones physicas, metaphysicas, nominis, rei etc.
Pro resolutione nota, quod est totum logicum, id est praedicabile seu universale respectu suorum inferiorum; et totum physicum, id est compositum ex materia et forma aut ex partibus integralibus; et totum metaphysicum, id est compositum ex genere et differentia; et totum potestativum, id est constans ex diversis potentiis seu partibus potentialibus; et totum accidentale, id est constans ex multis accidentibus. Aliqui ergo dicunt ad dialecticum solum pertinere tradere divisionem totius logici.
Dicendum tamen est, quod in omnibus istis divisionibus potest attendi materia, in qua exercetur divisio, vel forma, nempe artificium seu modus manifestandi divisionem et procedendi in illa. Ex parte materiae non omnes divisiones pertinent ad logicum, quia multae sunt physicae aut metaphysicae; et sic verum est, quod ex parte materiae solum pertinet per se ad logicum considerare divisionem totius logici, scilicet universalis seu praedicabilis in partes subiectivas, ut generis in species, speciei in individua etc. Ex parte vero formae seu artificii aut modi dividendi (quae est secunda intentio divisionis) ad logicum pertinet agere de omni divisione, quia sive in physica sive in metaphysica talis divisio est modus sciendi, et artificioso modo fit. Sicut etiam definitio aut physica aut metaphysica ad logicum pertinet, quia de earum omnium artificio et intentione agit.
Inquires tertio, an divisio possit tradi per terminos negativos seu contradictorios, v. g.: Animal aliud homo, aliud non-homo?
Negant aliqui, tum quia talis divisio nihil nobis notificet, membrum enim negativum nihil notificet, sed pure negat. Tum etiam quia divisum in quolibet membro subintelligendum est et a dividentibus participari. At vero ly „non-homo” non participat rationem animalis, quia latius patet „non-homo” quam animal.
DICENDUM TAMEN EST praedictam divisionem artificiosam esse et secundum regulas logicas. Probatur, quia in bona divisione membra debent esse inter se opposita, alioquin non separarentur per differentias, sed vel essent idem vel disparata; non est autem necesse, quod opponantur relative aut contrarie; ergo possunt opponi contradictorie. Confirmatur: Haec est bona divisio: Homo alius videns, aliud caecus; aer alius tenebrosus, alius lucidus; animal aliud rationale, aliud irrationale, quorum unum membrum negativum est seu privativum, usu tamen communi sunt receptae. Ergo.
Ad rationes dubitandi respondetur, quod membrum negativum non sumitur absolute, sed ut cadens super tale divisum et ad illud restrictum; et sic non latius patet suo diviso. Unde cum dico: Animal aliud homo, aliud non-homo, ly „non-homo” non intelligitur absolute et in tota sua latitudine, sed pro animali, quod non est homo, quod non latius patet quam animal ut sic. Similiter in ly irrationale subintelligitur animal, non autem irrationale absolute, ut invenitur in lapide. Et sic membrum negativum prout adiacens tali diviso aliquid notificet et manifestat, videlicet animal irrationale omne, animal brutum etc.
CONTRA: Genus recte dividitur per differentias, ut animal aliud rationale, aliud irrationale, et tamen genus non praedicatur de differentiis; ergo non debet divisum subintelligi in membris dividentibus.
Respondetur genus non dividi in differentias, sed per differentias dividi in species; de speciebus autem praedicatur genus. Et sic quando dividitur animal aliud rationale, aliud irrationale, subintelligitur ibi: aliud est animal rationale, aliud animal irrationale, quae sunt species.
INSTABIS: In partitione, qua res dividitur in partes integrales divisum non potest praedicari de dividentibus, quia divisum est totum, dividentia sunt partes, et totum non praedicatur de parte. In divisione etiam accidentali accidens non praedicatur de ipsis subiectis nec subiectum de accidentibus, quia non identificatur. Ergo.
Respondetur in primo casu non praedicari divisum de singulis partibus, sed singulae participant aliquid de toto, non per praedicationem, sed per dependentiam ab illo. In secundo casu divisum praedicatur de dividentibus, scilicet de subiectis accidentaliter, et ibi accidens identificatur cum subiecto et e contra, quia significatur accidens in concreto, et sic non dicit solam formam, sed habens formam, et tale habens identificatur cum subiecto. Unde Divus Thomas 1. p. q. 13. art. 12 c. dicit, quod homo et albus sunt idem subiecto, sed differunt ratione, id est forma et quidditate.
Inquires quarto, an divisio analoga includatur in hoc modo sciendi?
Aliqui negant dicentes in divisione analoga non dari divisum, in quo membra dividentia conveniant, nisi solum nomen, nec dari differentias, quibus fiat divisio.
NIHILOMINUS AFFIRMATIVE EST RESPONDENDUM, quia divisio analoga artificiosa est pertinetque ad modum sciendi, eo quod membra dividentia inter se realiter distinguuntur, ut Deus et creatura, accidens et substantia. Conveniuntque in aliquo uno non simpliciter aut unitate univoca, sed proportionali et analoga. Et licet differentias non habeat analogum, habet tamen modos, quibus dividi potest. Quod sufficit ad artificiosum modum dividendi, quia ordinationem aliquam requirit in facienda divisione, et ad logicum spectat.
Inquires ultimo, utrum possit aliquod pluribus divisionibus essentialibus dividi, an omnis divisio ita debeat esse adaequata, quod totaliter exhauriat divisum nec alii divisioni locum relinquat.
RESPONDETUR, quod quando aliquid dividitur penes illud, quo ultimo et indivisibiliter constituitur in sua essentia, non admittit nisi unam divisionem essentialem. Si vero plures formalitates concurrant, quarum quaelibet diverso modo est participabilis, tunc poterit pluribus essentialibus divisionibus dividi, inadaequatis tamen. Sic lex humana apud D. Thomam 1. 2. q. 95. art. 4. diversas accipit divisiones ex parte diversorum principiorum, a quibus procedit, et diversorum finium, quos respicit. Peccata etiam dividuntur specie in carnalia et spiritualia, et ex eo, quod sint in Deum et proximum. De quo et de hac doctrina loco cit. et 1. 2. q. 72. art. 2. et 4., et infra tractando de divisionibus propositionis.