Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
SUPPONITUR, quod oppositio alia est realis, alia logica, id est rerum vel propositionum. Et istae duae ita se habent, quod oppositio realis seu physica est quasi obiectum oppositionis logicae, quia illud esse et non esse, quod datur a parte rei et in ipsis obiectis, significatur per propositiones oppositas. Unde licet agere de oppositione reali pertineat ad metaphysicum, tamen quia ad logicum spectat agere de oppositionibus propositionum, etiam aliquo modo oportet attingere id, quod spectat ad oppositionem rerum, quatenus obiecta sunt oppositionis propositionum.
RESPONDETUR ergo ad difficultatem propositam, quod oppositio contradictoria tam in propositionibus quam in rebus, tam dialectica quam physica, est maior inter omnes oppositiones.
Pro qua conclusione videndus est S. Thomas opusc. 37. cap. 1.1 et in 10. Metaph. lect. 6.2 FUNDAMENTUM sumitur ex eo, quod illa est maior oppositio, in qua est minor convenientia, et unum oppositum magis destruit aliud. Tunc enim dicuntur carere medio, quia carent omni convenientia, in qua aliquo modo convenire possint vel ex parte subiecti vel ex parte alicuius tertiae formae, quae mediat inter formas extreme oppositas, vel in quocumque alio modo convenientiae. Constat autem, quod sola oppositio contradictoria absolute et omnibus modis destruit suum oppositum, reliquae autem oppositiones non ita absolute et simpliciter destruunt, sed aliquid de illo relinquunt et ita habent aliquam convenientiam et hoc habent minus de oppositione.
Constat hoc discurrendo per singulas species oppositionum sive ex parte rerum sive ex parte propositionum. Nam in omnibus quidem invenitur aliqua negatio opposita affirmationi, sed non ita pure et absolute, sicut in contradictione. Nam propositio contraria, si sit physica, versatur inter duas formas positivas, quae possunt esse in eodem subiecto vel simul, si sint in gradibus remissis vel successive, si sint in intensis; unde una forma contraria non destruit totaliter aliam nec convenientiam ipsarum in subiecto. Similiter oppositio contraria in propositionibus, quae est oppositio dialectica, non tollit in una propositione totum, quod est in alia, quia saltem non tollit universalitatem et distributionem, sed in hac debent convenire propositiones contrariae; et consequenter neque falsitas unius destruit falsitatem alterius, et sic non est negatio absolute negans et tollens, quod est in altero extremo. Similiter subcontrarietas non tollit particularitatem et consequenter neque veritatem, sed duae propositiones subcontrariae sunt simul particulares et possunt esse simul verae. Denique oppositio privativa non tollit, sed relinquit aptitudinem ad oppositam formam; ergo saltem ex hac parte relinquit aliquam convenientiam cum suo opposito. Relativa etiam oppositio non includit negationem, qua unum oppositum removeat alterum, sed potius relativa sunt simul natura et cognitione, et utrumque ponit3 esse. Qua ratione venit intelligendus locus D. Thomae de Potentia q. 7. art. 8. ad 4.,4 ubi dicit, quod in relativis unum non removet aliud neque includit negationem alterius. Intelligitur enim, non quod in una relatione non sit negatio sui correlativi, sed quod non includit illam per modum removentis et excludentis ab aliquo subiecto, sed potius supponit tale correlativum dari, licet in se sit distinctum ab illo, et non sit illud, sed sit ad illud.
At vero in contradictoriis negatio unius ita est pura et absoluta, quod omnem convenientiam cum suo extremo negatio tollit, et ita nec relinquit esse nec aptitudinem nec universalitatem nec particularitatem, sed quasi malignantis naturae totum destruit. Unde simpliciter et absolute est maior oppositio intensive, et ex illa derivatur oppositio tamquam ex principaliori ad reliquas oppositiones, quae in tantum habent oppositionem, in quantum aliquid habent de contradictione, ut cit. locis docet S. Thomas et dicitur in Logica in cap. de Oppositis.5
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Obicies PRIMO: Nam contraria maxime distant inter se; ergo maxime opponuntur, quia oppositio quaedam distantia est, unde et illa opposita, quae magis sunt immediata, videntur minus opponi, quia minus distant. Contradictoria autem sunt immediata, quia non datur medium inter esse et non esse.
SECUNDO: Quia plus destruit contrarietas quam contradictio, ergo est maior oppositio. Antecedens patet, quia est universalior in negando, ergo et in destruendo. Nam contrariae propositiones constant ex utraque universali, altera negata, altera affirmata; ergo negativa semper est universalis, et consequenter magis negat et destruit.
TERTIO: Quia ex contrariis sequuntur contradictoria, tum in logicis tum in physicis. In logicis quidem, quia bene sequitur: «Omnis homo est albus», et «nullus homo est albus», «ergo omnis homo est albus», et «aliquis homo non est albus», quae sunt contradictoria. In physicis autem, quia calidum et frigidum contrariantur, et tamen ex calido recte sequitur non frigidum, quod contradictorie opponitur frigido.
QUARTO: Quia reliquae omnes oppositiones includunt contradictoriam, et addunt aliquid super illam; ergo sunt maiores oppositiones quam solae contradictoriae. Antecedens probatur, quia includunt negationem et affirmationem, ergo et contradictionem, quae per affirmationem et negationem perficitur. Ergo omnes oppositiones dicunt contradictionem et ad eius principia reducuntur et per eam regulantur. Ergo addunt aliquid ad oppositionem contradictionis et sic sunt maiores.
AD PRIMUM respondetur, quod contraria maxime distant in eodem genere et intra unum genus, contradictoria autem in omni genere et extra omne genus distantur per negationem pure et absolute, quae est extra omne genus et ita negat omne ens; unde maxime distant nec habent medium convenientiae cum altero extremo. Dicuntur autem opposita immediata maxime distare, quia carent medio convenientiae. Quae autem immediate collocantur, carent medio situationis et ita minus distant distantia locali. Sed non loquimur de hac distantia in praesenti, sed de distantia repugnantiae et oppositionis. Et sic magis distat esse et non esse; caret enim medio, id est convenientia, quia nihil relinquit, quod non tollit.
AD SECUNDUM dicitur, quod negatio universalis in propositione contraria plus destruit quasi extensive et quantum ad modum significandi distributionem, sed non quasi intensive et in ordine ad destruendum totum, quod ponitur in suo opposito, tam quoad veritatem quam quoad falsitatem, et universalitatem et particularitatem etc. Sic enim contradictio totum tollit, contrarietas vero aliquid relinquit, scilicet universalitatem et falsitatem. Unde aliud est plus destruere de suo opposito, aliud negationem distribuendo ad plura subiecta applicare; hoc secundum habet contrarietas, non primum.
AD TERTIUM respondetur, quod ex ipsa oppositione contraria formaliter non infertur oppositio contradictoria, sed quasi materialiter, quamvis ex una propositione universali inferatur illa particularis, quae est materia oppositionis contradictoriae ad alteram universalem. Sed haec illatio non est ex ipsa oppositione contraria, quae est inter duas propositiones, sed ex una tantum propositione universali deducitur sufficienter. Ex oppositione autem contraria deducitur quidem subcontraria, id est duplex propositio particularis affirmata et negata, quae illis universalibus subalternantur; sed haec oppositio est minor. Similiter ex contrarietate physica non infertur formaliter contradictoria. Neque enim ex frigido infertur negatio calidi absolute et simpliciter, sed negatio calidi in hoc, id est in frigido ut frigido, quae est negatio in aliquo positivo, et hoc non absolute; nam bene possunt esse simul in eodem subiecto in gradibus remissis.
Secundo etiam dici potest, non esse inconveniens, quod ex minori oppositione inferatur maior, quae se habet tamquam origo et principium minoris oppositionis; ex contradictoria enim ut ex principio oriuntur aliae oppositiones. Nam etiam distinctio specifica est minor quam distinctio primo diversa, et tamen ex distinctione duarum specierum infertur distinctio differentiarum, quae sunt primo diversae inter se, quasi a posteriori.
AD QUARTUM respondetur, quod aliae oppositiones addunt aliquid supra contradictoriam, quod oppositionem minuat, non quod augeat, ut videri potest in D. Thoma opusc. 37. cap. 1.6 Cum enim negatio contradictionis sit pura et absoluta negatio, negatio autem contrarietatis et privationis retineat aliquid de positivo opposito, clarum est, quod minuit rationem oppositionis, quia minuit absolutam rationem negationis et remotionis de suo opposito.