Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Praecipua species perfectae orationis est enuntiatio seu propositio, et de illa magna in Dialectica tractatio est, quia potissimum deservit syllogismo et discursui. Et sumimus pro eodem propositionem et enuntiationem, quia sic obtinuit usus etiam inter sapientes, ut constat in disputationibus communibus, in quibus magis utimur nomine propositionis quam enuntiationis. Et sic etiam utitur S. Thomas 1. p. q. 13. art. 12. nomine propositionis pro enuntiatione. Alias vero officium propositionis distinxit a simplici officio enuntiationis cum Aristotele 1. Poster. lect. 5.1 et opusc. 48. tract. de Syllogismo simpliciter cap. 1.2, scilicet quod propositio addit supra enuntiationem, quod proponatur ad inferendum aliquid in argumentatione.
Definitur ergo enuntiatio, quod est «oratio verum vel falsum significans indicando», ut cum dico: «Homo est animal». Ita ex Aristotele 1. Periherm.3 D. Thomas lect. 7.4, „Oratio” ponitur loco generis, „significare verum vel falsum” loco differentiae, per quam distinguitur enuntiatio a ceteris orationibus sive imperfectis sive perfectis non explicantibus veritatem. Particula „indicando” ponitur, non quia in omni propositione formaliter inveniatur, sed ad designandum, quo pacto verbum in propositione simplici deserviat ad significandum verum vel falsum, id est per modum asserendi, quod communiter fit verbo indicativi modi, vel ad illud debet reduci; veritas autem in simplici enuntiatione assertive significatur, sive affirmando sive negando. In hypotheticis autem, licet non semper assertive procedatur, ut in conditionalis non indicativi modi, v. g. «Si percuteres Petrum, te occideret», et similibus, tamen ex aliquo sensu subintellecto reduci potest veritas propositionum ad assertionem eo modo, quo reduci potest ad categoricas.
Ut autem constet, quid sit significare verum, nota ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 7.5, quod veritas est in enuntiatione sicut in signo intellectus veri vel falsi; sed sicut in subiecto est verum vel falsum in mente (id est in iudicio mentis), ut dicitur in 6. Metaph.6, in obiecto autem sicut in causa, quia, ut dicitur in libro Praedicamentorum, ab eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est.7 Loquitur autem hic D. Thomas de enuntiatione vocali vel non indicativa, quando dicit, quod est in enuntiatione veritas sicut in signo intellectus veri vel falsi; nam loquendo de enuntiatione iudicativa mentali, in illa est veritas sicut in subiecto.
Sed tamen, quia etiam iudicativa mentalis significativa est et repraesentativa veritatis obiectivae, ulterius dicimus, quod significare verum vel falsum in propositione mentali non est aliud, quam significare per modum componentis aut dividentis, ita quod significetur aliquid ut iudicabile; sicut ex hoc, quod aliquod praedicatum copulatur vel disiungitur a subiecto, resultat, quod conformetur et adaequetur vel non conformetur ipsi rei, non solum conformitate vel difformitate assimilationis, sed attributionis et coniunctionis praedicati cum subiecto; nam assimilatio ad rem extra etiam in simplici apprehensione invenitur. Et ita docet S. Thomas 1. p. q. 16. art. 2., quod simplex apprehensio vel sensus est verus, sed non cognoscit verum, quia non cognoscit conformitatem veritatis, quia non applicat aliquid alicui vel removet ab eo. Quapropter significare applicationem unius ad aliud, vel potius significare rem applicando unum alteri per modum iudicabilis, est significare verum vel falsum. Ipsa autem veritas propositionis non est ipsa significatio veri vel falsi, sed est conformitas seu adaequatio cum re significata ex tali significatione resultans, quod totum unico verbo significare voluerunt, qui dixerunt, quod significare verum, est significare rem esse, qualiter se res habet, et significare falsum, significare aliter, quam se res habet. Hoc autem non est solum significare aliqualiter sicut syncategorema, nec solum aliquid simplex, sicut categorema, sed aliquid compositum seu aliquid, quod est applicatio unius ad alterum, quod est enuntiativa oratio. Quomodo autem veritas ipsa aut falsitas non sint essentia propositionis, sed significatio, ex qua resultat veritas vel falsitas; et quomodo una veritas formaliter non sit maior nec minor alia, dicemus infra, q. 5.
Sed adverte, quod sunt aliquae propositiones se falsificantes seu destruentes suam veritatem, sicut et aliae destruentes suam possibilitatem vel suam necessitatem. Et hoc contingit, quando ex ipsamet verificatione propositionis sequitur, quod sit falsa, id est ex eo, quod ita sit, sicut per illam significatur; ut si dicam: «Omnis propositio est falsa», vel «Haec propositio est falsa», ipsammet demonstrando; ex eo enim, quod ita sit, sicut significat, sequitur ipsam esse falsam. Et tales propositiones simpliciter sunt falsae, quia licet habeant verificationem, illa tamen non est simpliciter veritas, quia ex illa sequitur falsitas; malum autem est ex quocumque defectu, et id, unde sequitur falsum, simpliciter non est verum.