Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
SUPPONIT titulus in omni doctrina dari ordinem, id est in omni scientia tractante materias suas scientifice nec a casu nec pro libito incipere debere ab ista vel ab illa; sic enim pariet confusionem, non claritatem, quae maxime pendet ab ordine tractandi. Ordo autem artis seu scientiae est sicut ordo naturae; incipiunt enim ab imperfectiori et faciliori et consummantur seu terminantur in perfectiori. Et ideo a communioribus, id est quae ad plura pertinent, et a simplicioribus et notioribus quoad nos incipit doctrina sicut et natura. Quae vero sunt notiora non quoad nos, sed secundum se propter magnam perfectionem et dicuntur notiora naturae, id est nobilioris et cognoscibilioris naturae, ut Deus et res spirituales, licet non facilioris, ab his non incipit cognitio in executione. De quo vide in Phys. q. 1.
DICO ERGO PRIMO: Ad Logicam per se pertinet dirigere omnes tres operationes intellectus, quae sunt simplex apprehensio, compositio et discursus.
De secunda et tertia operatione nullus dubitat, de prima aliqui. Sed deducitur clare ex Aristotele et D. Thoma, qui 1. Poster. lect. 1.1 ita inquit: «Una actio intellectus est intelligentia indivisibilium sive incomplexorum, secundum quod concipit, quid est res, et ad hanc operationem ordinatur doctrina, quam tradit Aristoteles in libro Praedicamentorum». Nec minus aperte idem affirmat S. Doctor in 1. Periherm. lect. 1.,2 ubi ordinem librorum Aristotelis in Logica penes istas tres operationes intellectus distribuit.
Dices S. Thomam… etc. Vide supra p. 86 a 3.
DICO ULTIMO: Intra ipsam…dicit habitudinem.
Haec conclusio pendet ex dicendis art. seq. Interim colligitur aperte ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 1.,3 ubi dicit tripliciter posse considerari terminos seu simplices dictiones, vel secundum quod absolute significant simplices intellectus, et sic pertinent ad librum Praedicamentorum; vel «secundum rationem, prout sunt partes enuntiationis, et sic determinantur de eis in hoc libro, et ideo traduntur sub ratione nominis et verbi, de quorum ratione est, quod significent aliquid cum tempore vel sine tempore, et alia huiusmodi, quae pertinent ad rationem dictionum, secundum quod constituunt enuntiationem»; vel tandem secundum quod ex eis constituitur ordo syllogisticus, et sic pertinent ad libros Priorum. Ergo secundum S. Thomam terminus seu dictio simplex ad primam operationem pertinet, ut est pars enuntiationis et ut ad illam componendam ordinatur. Ergo si a directione primae operationis recte incipimus (ut probatum est), a termino in communi incipere debemus, ut dicit rationem partis compositive.
Probatur ratio: In Summulis tractamus de his, quae spectant ad formam logicalem seu resolutionem prioristicam, in Logica autem de his, quae pertinent ad materiam et resolutionem posterioristicam, quia prior est in qualibet arte forma quam materia. Et ideo Aristoteles vocavit libros Prioreos, in quibus tractavit de forma syllogismi, Posteriorum, ubi de materia. Ergo tractare debemus in praesenti de termino aut simplici dictione, ut pertinet ad partem prioristicam et ut respicit fabricam et constructionem enuntiationis et syllogismi; ergo de termino sub respectu ad ea, quae construit vel in quae constructum resolvitur; ergo de termino prius ut respicit enuntiationem quam syllogismum, quia enuntiatio syllogismum praecedit, cum sit pars eius. Licet enim absoluta consideratio alicuius rei praecedere soleat respectivam, in ordine tamen ad aliquem specialem tractatum vel finem potest respectiva consideratio absolutam praecedere. Ergo convenienter incipimus a termino secundum officium seu respectum conficiendi enuntiationem, acturi deinceps de illo sub respectu extremi syllogistici.
SOLVUNTUR OBIECTIONES
Adversus primam conclusionem oppones: Simplex apprehensio non est capax artificii logicalis nec modi sciendi; ergo Logica nullum ius nec directionem habet in eam.
Antecedens probatur: Simplex apprehensio ideo vocatur simplex, quia nihil habet de artificio et tam naturaliter fertur in obiectum sibi propositum sicut sensus externus. Sicut enim visus v. g. proposito sibi colore illum videt absque artificio aut directione aliqua, neque errare potest in eo videndo, sic prima operatio proposito sibi homine v. g. aut quolibet alio obiecto simplici, illum concipit absque indigentia artis et sine periculo erroris. Ergo nullo modo pertinet ad dialecticum illam dirigere.
RESPONDETUR: Distinguitur antecedens: Non est capax artificii logicalis per modum compositionis et divisionis, conceditur antecedens; per modum distinctionis et coordinationis, negatur antecedens.
Est enim duplex artificium, duplex modus sciendi et duplex error, vel compositivus aut divisivus, qui consistit in attribuendo unum alteri vel dividendo unum ab altero; huius non est capax prima operatio, cum sit simplex apprehensio omnem compositionem excludens. Vel est artificium aut modus sciendi distinctivus et coordinativus, sicut distinguimus inter gradus superiores et inferiores, inter intentionem generis et speciei, inter commune et particulare, concretum et abstractum; et hoc artificio indiget prima operatio. Cum enim in ea multa soleant involute et confuse apprehendi, illa evolvere, coordinare et distinguere secundum diversas intentiones, artificium est ad modum sciendi requisitum, scilicet ad definitionem et divisionem, quae penes intentionem generis et differentiae solent fieri etc. Emendare autem errores simplicis apprehensionis ex parte naturae seu rei apprehensae pertinebit ad metaphysicum, ex parte vero formae et secundae intentionis, v. g. ex parte generis et differentiae, ex parte concreti et abstracti et simili, pertinebit ad logicum.
Secundo arguitur contra secundam et tertiam conclusionem: Terminus ut a nobis traditur nec est simplicior aut imperfectior nec notior quoad nos; ergo ab illo non est incipiendum.
Probatur minor quoad primam partem: Terminus est adhuc resolubilis in alia simpliciora et imperfectiora, ex quibus constat, scilicet in significationem et vocem et syllabas; ergo prius agendum esset de signo, de syllabis et voce quam de termino. Quoad secundam partem probatur: Oratio et propositio est notior termino; ergo terminus non est notior quoad nos. Antecedens probatur: Propositio est totum respectu termini, qui est pars ipsius; ergo propositio est notior termino notitia confusa saltem, quia haec notitia totum est notius parte, ut dicitur in 1. Phys.4 Item: Terminus definitur per propositionem, est enim terminus pars propositionis; ergo etiam notitia distincta propositio est notior termino. Consequens patet, quia definiens notificet et manifestat definitum, ergo debet esse manifestior et notior illo. Si enim prius non cognoscamus propositionem, quomodo per illam definimus terminum? Quod confirmat Aristoteles in 1. Priorum cap. 1.,5 prius definiens propositionem, deinde terminum. Ergo a propositione prius incipi debet, quam a termino.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad probationem primae partis, distinguitur antecedens: Terminus est resolubilis in alia, de quibus agere pertinet ad logicum, negatur antecedens; quae praesupponit tractata ab aliis artibus vel scientiis, conceditur antecedens. Ergo non est simplicior simplicitate absoluta, conceditur; simplicitate logicali seu pertinente ad Logicam, negatur.
Vox enim, significatio et syllabae, quae sunt elementa compositiva termini, ad dialecticum non spectant. De voce enim agit physicus, de syllabis grammaticus, de signis ad placitum quoad institutionem Respublica, quoad communicationem hominum Politica. Si quid vero agit logicus de signo, aut est mutuatim ab aliis scientiis vel agit de illa, ut est fundamentum secundae intentionis, termini, orationis etc. Itaque resolutio logicalis proprie sistit in termino ut constructivo propositionis et syllogismi; ulterior vero resolutio termini, scilicet in vocem et significationem et similia non est perscrutationis logicae. Sicut statuarius sistit in ligno, ex quo facit statuam, licet lignum et aes resolvantur in materiam et formam, non ab arte, sed a natura.
Ad probationem secundae partis distinguitur antecedens: Propositio est notior termino notitia confusa, conceditur antecedens; notitia distincta et scientifica, negatur antecedens; ergo incipiendum est a propositione, et non a termino, negatur consequens, quia non incipimus ordine scientifico et notitia distincta, quae supponit cognitionem confusam totius.
Ex quo patet responsio ad secundam probationem. Ut enim definiamus partem per habitudinem ad totum tamquam ad terminum extrinsecum seu terminum per habitudinem ad propositionem, sufficit cognoscere ipsum totum seu propositionem confuse, non vero scientifice et distincte.
Et cum urgetur, quod definiens debet esse notius definito, distinguitur eodem modo: notius notitia simplici et confusa, conceditur; distincta et scientifica, negatur. Quando enim color definitur per ordinem ad visum, non oportet prius definite et scientifice cognoscere visum, sed sufficit, quod confuse cognoscatur. Quae doctrina praecipue est vera in rebus, quae definiuntur per ordinem ad aliquid extrinsecum, quae appellantur in 7. Metaph. definitiones per additamentum.6 Ordo enim ad illud est intrinsecus rei, quae definitur, non illud extrinsecum, ad quod est talis ordo; et sic non requiritur perfecta et distincta cognitio talis extrinseci. Uno itaque verbo dico, quod quando aliquid definitur, sufficit, quod sua definientia sint notiora quoad an est, non quoad quid est.
Ad confirmationem ex Aristotele respondetur retorquendo eam contra argumentum. Si enim Philosophus acturus de syllogismo prius attigit materiam eius proximam et remotam, quae sunt propositiones et termini, in quem tamquam in ultimum resolvitur syllogismus; ergo quando via compositionis procedimus et ordine scientifico et distincto, a termino debemus incipere, licet supponatur notitia syllogismi et propositionis quoad an est sive confusa.
Ultimo arguitur: Omnis scientia incipit ab universalibus, ergo Logica non a termino, sed ab illo, in quo convenit terminus et propositio in genere logico, scilicet ab intentione secunda in communi deberet incipere. Et hoc etiam convenit modo, quo incipit Philosophus in Physicis; incipit enim ab ente mobili in communi, deinde singulas partes explicat in libris de Caelo, de Generatione et Anima etc. Ergo similiter Logica deberet incipere ab ente logico, id est a secunda intentione, deinde ad partes eius descendere.
Confirmatur, quia ipse modus sciendi secundum se est facilior ad cognoscendum quam terminus, quia ipse modus sciendi facilitat et parat viam ad sciendum, cum sit instrumentum sciendi. Ergo prius debebat agi de modo sciendi tamquam de faciliori seu facilitante scientiam, deinde de obiectis scibilibus in particulari, scilicet termino, oratione etc.
RESPONDETUR distinguendo antecedens: Omnis scientia incipit ab universalibus sive in praedicando sive in componendo aut causando, conceditur antecedens; ab universalibus in praedicando solum, negatur antecedens. Terminus autem est universalissimum quid in componendo; componit enim omnia instrumenta logicalia, orationem, propositionem, syllogismum, ipsum etiam modum sciendi etc. Non semper autem est necesse incipere ab universaliori in praedicando, ut quando specialem difficultatem non habet, prout concipitur in communi, sed ut explicatur per suas partes, sicut modus sciendi in communi non habet aliam difficultatem, quam quae explicatur per suas partes. Et ad illud de ordine servato a Philosopho in Physicis dicimus idem observari in Logica, quia sicut physicus agit prius de ente mobili tamquam de obiecto in communi et incipit scientifice a principiis et elementis, quibus constituitur ens mobile, scilicet a materia et forma, ita Logica agit de modo sciendi vel forma logicali, quae est secunda intentio in communi, tamquam de obiecto, sed tamen incipit scientifice a primo elemento et simpliciori eius constitutivo, quod est terminus.
Ad confirmationem respondetur, quod modus sciendi ut scientificus et distincte cognoscendus et definiendus, tamquam res cognoscenda ut quod, non est facilior cognitu quam terminus; siquidem terminus est pars illius, et a cognitione partium incipit distincta et scientifica cognitio compositi. Modus autem sciendi ut conditio seu ut instrumentum cognoscendi in exercitio et ut quo, est facilior termino et parat viam ad illum sicut et ad omnia obiecta, quae scientifice cognosci debent. Sed ad hoc non est necesse prius cognosci ipsum modum sciendi quidditative et scientifice, sed notitia quadam imperfecta et confusa, ut totum respectu partium. In summa: Doctrina, quae incipit a termino scientifice, incipit etiam cognoscere scientifice ipsum modum sciendi et propositionem et syllogismum, quia scientifica istorum cognitio incipit a cognitione distincta partium, et prima pars illorum terminus est.