Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Ut melius cognoscantur suppositiones determinatae, distributivae et confusae, solent tradi aliquae regulae, quae sunt generales pro omnibus, et aliae, quae sunt speciales pro relativis; habent enim relativa specialem difficultatem in resolvendo suam suppositionem.
Antequam vero tradantur regulae, supponendum est esse quaedam signa seu notas et syncategoremata, quae afficiunt terminos ad faciendum illos stare universaliter vel particulariter. Et sic efficiunt suppositionem distributam vel determinatam vel confusam tantum.
Signa universalitatis sunt quaedam affirmativa, quaedam negativa, quaedam mixta. Affirmativa, ut omnis, quilibet, cunctus, totus etc. Negativa, ut nullus, nemo, non, nec. Mixta, ut contingenter, tantum, et alia, quae exponuntur per affirmationem et negationem, ut «Contingenter homo est albus» exponitur sic: Potest esse et potest non esse albus; «tantum homo est rationalis» exponitur: Omne rationale est homo, et nihil aliud ab homine est rationale. Et sunt aliqua signa universalitatis seu distributionis completae, scilicet, quae nihil includunt particularitatis, ut „omnis”, „nullus” absolute sumpta. Alia sunt signa universalitatis seu distributionis non completae, ut „alter”, „neuter”, „omne”, pro generibus singulorum. Item est signum universalitatis ly et copulative tantum, ut quando dico: «Petrus et Paulus est animal»; habet enim vim universalitatis, quia copulat plura individua.
Signa particularia sunt aliquis, quidam, nonnullus etc. et particula „vel”, quae non copulat terminos, sed disiungit. Signa specialia confusionis, quae scilicet non distribuunt, sed confundunt, sunt ly omnis collective acceptum, ly tantum, ut cum dico: «Tantum homo est discursivus», ly requiritur aut ly promitto et similia, ut: «Requiritur equus ad equitandum», «promitto tibi librum», «bis cantavi missam». In istis propositionibus terminus tenetur confuse tantum, quia non licet sub illo ascendere aut descendere.
Inter signa distributionis affirmativa et negativa hoc interest, quod virtus distributionis affirmativae sistit in termino immediato, non autem transit ad mediatum, sed relinquit illum confusum, ut si dico: «Omnis homo est animal», solum ly homo distribuitur, „animal” vero confunditur. Et fere omnis suppositio confusa habet ortum ex aliqua universalitate mediata, a qua dependet in sui resolutione vel formaliter vel virtualiter. Sicut ly tantum ideo est signum confusionis, quia habet unam exponentem, in qua terminus affectus a ly tantum sequitur mediate unam universalem, ut si dico: «Tantum homo est rationalis», exponitur per hanc: «Omne rationale est homo», ubi „homo” sequitur mediate universalem distributam. Et si dico: «Ad equitandum requiritur equus», aequivalet isti: «Ad omnem equitationem requiritur equus», vel «Non potest fieri aliqua equitatio sine equo», ubi subsequitur universalem affirmativam. Et quando dico: «Bis cantavi missam», ly bis tenetur copulative1 et est signum universalitatis. Itaque fere semper confusa suppositio oritur virtualiter aut formaliter ex universalitate affirmativa mediata, a qua dependet. At vero universalitas negativa distribuit terminum immediate et mediate positum, quia negatio distribuit totum, quod invenit post se, ut «Nullus homo est lapis», ly homo et ly lapis distribuuntur.
Ponuntur ergo sex regulae ad cognoscendas suppositiones.
Prima est: Omnis terminus nullo signo affectus, aut signo particulari, supponit determinate, ut: «Homo disputat», «aliquis homo disputat»; quae suppositio determinata vocatur, quia verificatio eius debet fieri in aliquo determinato supposito, non in aliquo vage secundum numerationem copulatam vel disiunctam, ut in confusa, nec in distributione et universalitate, ut in distributiva. Et non dicitur suppositio indefinita, licet conveniat termino in propositione indefinita, ut «Homo disputat», quia indefinitum dicitur respectu propositionis, quia veritas eius stare potest sive in uno tantum individuo sive in multis. At vero suppositio termini non verificatur indefinite aut vage, sed ostendendo determinate hoc individuum vel illud in suppositione determinata.
Secunda regula: Omnis terminus affectus immediate signo universali affirmativo, vel affectus signo universali negativo mediate vel immediate, supponit distributive, ut «Omnis homo est animal», ly homo stat distributive; «nullus homo est lapis», uterque terminus stat distributive.
Tertia: Omnis terminus communis, qui sequitur mediate signum universale affirmativum, vel generalius loquendo: Omnis terminus, qui dependet in sui resolutione ex aliqua priori universalitate, vel formaliter in se virtualiter in sua exponente, supponit confuse disiunctim2, id est debetur illi solum descensus et ascensus disiunctus, non disiunctivus; ut «Omnis homo est animal», ly animal stat confuse; «tantum homo est rationalis», ly homo stat confuse, quia una suarum exponentium est haec: «Omne rationale est homo», ubi ly homo supponit confuse.
Quarta regula: Terminus communis affectus immediate signo collectivo supponit confuse copulatim, ut «Omnes apostoli Dei sunt duodecim», quia sub illo termino „apostoli” solum licet ascendere copulatim, non copulative.
Quinta: Si concurrant duo signa universalia super eundem terminum, videndum est, quomodo, dempta prima negatione aut signo universali, remaneat; et si remaneat distributus in ordine ad terminum supponentem determinate, antea supponebat confuse; si autem remanet distributive in ordine ad supponentem confuse, antea stabat determinate. Ut si dicam: «Nullus homo non est animal», dempta prima negatione, scilicet ly nullus, ly animal remanet distributum in ordine ad ly homo, qui stat determinate, et sic antea ly animal supponebat confuse. Si autem dicam: «Non omnis homo est animal», dempto ly non remanet „homo” distributus in ordine ad ly animal stans confuse, et sic antea supponebat determinate.
Sexta regula: In complexis, quorum una pars se habet ut determinans, alia ut determinabilis, ut si dicam: «Equus hominis», ubi ly hominis determinat et restringit ly equum, quando accipiuntur unica acceptione, pars illa, quae se habet ut determinans, non potest resolvi, antequam resolvatur totum complexum.3 Si vero non accipiatur unica acceptione, potest utraque pars resolvi ante resolutionem totius; ut si dicas: «Hominis equus est animal», vel «Hominis quilibet equus est animal», sub utroque potest descendi et ascendi iuxta regulas communes. Dicitur accipi unica acceptione, quando obliquus sequitur post rectum, quia facit quasi unum terminum cum illo; idem est enim dicere: «Equus hominis» et «equus possessus». Accipitur autem pluribus acceptionibus, quando obliquus antecedit, ut «Hominis equus», quia sumuntur ut diversae acceptiones, seu ut diversi termini capaces diversae suppositionis et resolutionis. De quo vide infra, q. 7. art. 2. argum. 5.