Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
SUPPONIT titulus in omni doctrina dari ordinem, id est in omni scientia tractante materias suas scientifice nec a casu nec pro libito incipere debere ab ista vel ab illa; sic enim pariet confusionem, non claritatem, quae maxime pendet ab ordine tractandi. Ordo autem artis seu scientiae est sicut ordo naturae; incipiunt enim ab imperfectiori et faciliori et consummantur seu terminantur in perfectiori. Et ideo a communioribus, id est quae ad plura pertinent, et a simplicioribus et notioribus quoad nos incipit doctrina sicut et natura. Quae vero sunt notiora non quoad nos, sed secundum se propter magnam perfectionem et dicuntur notiora naturae, id est nobilioris et cognoscibilioris naturae, ut Deus et res spirituales, licet non facilioris, ab his non incipit cognitio in executione. De quo vide in Phys. q. 1.
DICO ERGO PRIMO: Ad Logicam per se pertinet dirigere omnes tres operationes intellectus, quae sunt simplex apprehensio, compositio et discursus.
De secunda et tertia operatione nullus dubitat, de prima aliqui. Sed deducitur clare ex Aristotele et D. Thoma, qui 1. Poster. lect. 1.1 ita inquit: «Una actio intellectus est intelligentia indivisibilium sive incomplexorum, secundum quod concipit, quid est res, et ad hanc operationem ordinatur doctrina, quam tradit Aristoteles in libro Praedicamentorum». Nec minus aperte idem affirmat S. Doctor in 1. Periherm. lect. 1.,2 ubi ordinem librorum Aristotelis in Logica penes istas tres operationes intellectus distribuit.
Dices S. Thomam… etc. Vide supra p. 86 a 3.
DICO ULTIMO: Intra ipsam…dicit habitudinem.
Haec conclusio pendet ex dicendis art. seq. Interim colligitur aperte ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 1.,3 ubi dicit tripliciter posse considerari terminos seu simplices dictiones, vel secundum quod absolute significant simplices intellectus, et sic pertinent ad librum Praedicamentorum; vel «secundum rationem, prout sunt partes enuntiationis, et sic determinantur de eis in hoc libro, et ideo traduntur sub ratione nominis et verbi, de quorum ratione est, quod significent aliquid cum tempore vel sine tempore, et alia huiusmodi, quae pertinent ad rationem dictionum, secundum quod constituunt enuntiationem»; vel tandem secundum quod ex eis constituitur ordo syllogisticus, et sic pertinent ad libros Priorum. Ergo secundum S. Thomam terminus seu dictio simplex ad primam operationem pertinet, ut est pars enuntiationis et ut ad illam componendam ordinatur. Ergo si a directione primae operationis recte incipimus (ut probatum est), a termino in communi incipere debemus, ut dicit rationem partis compositive.
Probatur ratio: In Summulis tractamus de his, quae spectant ad formam logicalem seu resolutionem prioristicam, in Logica autem de his, quae pertinent ad materiam et resolutionem posterioristicam, quia prior est in qualibet arte forma quam materia. Et ideo Aristoteles vocavit libros Prioreos, in quibus tractavit de forma syllogismi, Posteriorum, ubi de materia. Ergo tractare debemus in praesenti de termino aut simplici dictione, ut pertinet ad partem prioristicam et ut respicit fabricam et constructionem enuntiationis et syllogismi; ergo de termino sub respectu ad ea, quae construit vel in quae constructum resolvitur; ergo de termino prius ut respicit enuntiationem quam syllogismum, quia enuntiatio syllogismum praecedit, cum sit pars eius. Licet enim absoluta consideratio alicuius rei praecedere soleat respectivam, in ordine tamen ad aliquem specialem tractatum vel finem potest respectiva consideratio absolutam praecedere. Ergo convenienter incipimus a termino secundum officium seu respectum conficiendi enuntiationem, acturi deinceps de illo sub respectu extremi syllogistici.
SOLVUNTUR OBIECTIONES
Adversus primam conclusionem oppones: Simplex apprehensio non est capax artificii logicalis nec modi sciendi; ergo Logica nullum ius nec directionem habet in eam.
Antecedens probatur: Simplex apprehensio ideo vocatur simplex, quia nihil habet de artificio et tam naturaliter fertur in obiectum sibi propositum sicut sensus externus. Sicut enim visus v. g. proposito sibi colore illum videt absque artificio aut directione aliqua, neque errare potest in eo videndo, sic prima operatio proposito sibi homine v. g. aut quolibet alio obiecto simplici, illum concipit absque indigentia artis et sine periculo erroris. Ergo nullo modo pertinet ad dialecticum illam dirigere.
RESPONDETUR: Distinguitur antecedens: Non est capax artificii logicalis per modum compositionis et divisionis, conceditur antecedens; per modum distinctionis et coordinationis, negatur antecedens.
Est enim duplex artificium, duplex modus sciendi et duplex error, vel compositivus aut divisivus, qui consistit in attribuendo unum alteri vel dividendo unum ab altero; huius non est capax prima operatio, cum sit simplex apprehensio omnem compositionem excludens. Vel est artificium aut modus sciendi distinctivus et coordinativus, sicut distinguimus inter gradus superiores et inferiores, inter intentionem generis et speciei, inter commune et particulare, concretum et abstractum; et hoc artificio indiget prima operatio. Cum enim in ea multa soleant involute et confuse apprehendi, illa evolvere, coordinare et distinguere secundum diversas intentiones, artificium est ad modum sciendi requisitum, scilicet ad definitionem et divisionem, quae penes intentionem generis et differentiae solent fieri etc. Emendare autem errores simplicis apprehensionis ex parte naturae seu rei apprehensae pertinebit ad metaphysicum, ex parte vero formae et secundae intentionis, v. g. ex parte generis et differentiae, ex parte concreti et abstracti et simili, pertinebit ad logicum.
Secundo arguitur contra secundam et tertiam conclusionem: Terminus ut a nobis traditur nec est simplicior aut imperfectior nec notior quoad nos; ergo ab illo non est incipiendum.
Probatur minor quoad primam partem: Terminus est adhuc resolubilis in alia simpliciora et imperfectiora, ex quibus constat, scilicet in significationem et vocem et syllabas; ergo prius agendum esset de signo, de syllabis et voce quam de termino. Quoad secundam partem probatur: Oratio et propositio est notior termino; ergo terminus non est notior quoad nos. Antecedens probatur: Propositio est totum respectu termini, qui est pars ipsius; ergo propositio est notior termino notitia confusa saltem, quia haec notitia totum est notius parte, ut dicitur in 1. Phys.4 Item: Terminus definitur per propositionem, est enim terminus pars propositionis; ergo etiam notitia distincta propositio est notior termino. Consequens patet, quia definiens notificet et manifestat definitum, ergo debet esse manifestior et notior illo. Si enim prius non cognoscamus propositionem, quomodo per illam definimus terminum? Quod confirmat Aristoteles in 1. Priorum cap. 1.,5 prius definiens propositionem, deinde terminum. Ergo a propositione prius incipi debet, quam a termino.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad probationem primae partis, distinguitur antecedens: Terminus est resolubilis in alia, de quibus agere pertinet ad logicum, negatur antecedens; quae praesupponit tractata ab aliis artibus vel scientiis, conceditur antecedens. Ergo non est simplicior simplicitate absoluta, conceditur; simplicitate logicali seu pertinente ad Logicam, negatur.
Vox enim, significatio et syllabae, quae sunt elementa compositiva termini, ad dialecticum non spectant. De voce enim agit physicus, de syllabis grammaticus, de signis ad placitum quoad institutionem Respublica, quoad communicationem hominum Politica. Si quid vero agit logicus de signo, aut est mutuatim ab aliis scientiis vel agit de illa, ut est fundamentum secundae intentionis, termini, orationis etc. Itaque resolutio logicalis proprie sistit in termino ut constructivo propositionis et syllogismi; ulterior vero resolutio termini, scilicet in vocem et significationem et similia non est perscrutationis logicae. Sicut statuarius sistit in ligno, ex quo facit statuam, licet lignum et aes resolvantur in materiam et formam, non ab arte, sed a natura.
Ad probationem secundae partis distinguitur antecedens: Propositio est notior termino notitia confusa, conceditur antecedens; notitia distincta et scientifica, negatur antecedens; ergo incipiendum est a propositione, et non a termino, negatur consequens, quia non incipimus ordine scientifico et notitia distincta, quae supponit cognitionem confusam totius.
Ex quo patet responsio ad secundam probationem. Ut enim definiamus partem per habitudinem ad totum tamquam ad terminum extrinsecum seu terminum per habitudinem ad propositionem, sufficit cognoscere ipsum totum seu propositionem confuse, non vero scientifice et distincte.
Et cum urgetur, quod definiens debet esse notius definito, distinguitur eodem modo: notius notitia simplici et confusa, conceditur; distincta et scientifica, negatur. Quando enim color definitur per ordinem ad visum, non oportet prius definite et scientifice cognoscere visum, sed sufficit, quod confuse cognoscatur. Quae doctrina praecipue est vera in rebus, quae definiuntur per ordinem ad aliquid extrinsecum, quae appellantur in 7. Metaph. definitiones per additamentum.6 Ordo enim ad illud est intrinsecus rei, quae definitur, non illud extrinsecum, ad quod est talis ordo; et sic non requiritur perfecta et distincta cognitio talis extrinseci. Uno itaque verbo dico, quod quando aliquid definitur, sufficit, quod sua definientia sint notiora quoad an est, non quoad quid est.
Ad confirmationem ex Aristotele respondetur retorquendo eam contra argumentum. Si enim Philosophus acturus de syllogismo prius attigit materiam eius proximam et remotam, quae sunt propositiones et termini, in quem tamquam in ultimum resolvitur syllogismus; ergo quando via compositionis procedimus et ordine scientifico et distincto, a termino debemus incipere, licet supponatur notitia syllogismi et propositionis quoad an est sive confusa.
Ultimo arguitur: Omnis scientia incipit ab universalibus, ergo Logica non a termino, sed ab illo, in quo convenit terminus et propositio in genere logico, scilicet ab intentione secunda in communi deberet incipere. Et hoc etiam convenit modo, quo incipit Philosophus in Physicis; incipit enim ab ente mobili in communi, deinde singulas partes explicat in libris de Caelo, de Generatione et Anima etc. Ergo similiter Logica deberet incipere ab ente logico, id est a secunda intentione, deinde ad partes eius descendere.
Confirmatur, quia ipse modus sciendi secundum se est facilior ad cognoscendum quam terminus, quia ipse modus sciendi facilitat et parat viam ad sciendum, cum sit instrumentum sciendi. Ergo prius debebat agi de modo sciendi tamquam de faciliori seu facilitante scientiam, deinde de obiectis scibilibus in particulari, scilicet termino, oratione etc.
RESPONDETUR distinguendo antecedens: Omnis scientia incipit ab universalibus sive in praedicando sive in componendo aut causando, conceditur antecedens; ab universalibus in praedicando solum, negatur antecedens. Terminus autem est universalissimum quid in componendo; componit enim omnia instrumenta logicalia, orationem, propositionem, syllogismum, ipsum etiam modum sciendi etc. Non semper autem est necesse incipere ab universaliori in praedicando, ut quando specialem difficultatem non habet, prout concipitur in communi, sed ut explicatur per suas partes, sicut modus sciendi in communi non habet aliam difficultatem, quam quae explicatur per suas partes. Et ad illud de ordine servato a Philosopho in Physicis dicimus idem observari in Logica, quia sicut physicus agit prius de ente mobili tamquam de obiecto in communi et incipit scientifice a principiis et elementis, quibus constituitur ens mobile, scilicet a materia et forma, ita Logica agit de modo sciendi vel forma logicali, quae est secunda intentio in communi, tamquam de obiecto, sed tamen incipit scientifice a primo elemento et simpliciori eius constitutivo, quod est terminus.
Ad confirmationem respondetur, quod modus sciendi ut scientificus et distincte cognoscendus et definiendus, tamquam res cognoscenda ut quod, non est facilior cognitu quam terminus; siquidem terminus est pars illius, et a cognitione partium incipit distincta et scientifica cognitio compositi. Modus autem sciendi ut conditio seu ut instrumentum cognoscendi in exercitio et ut quo, est facilior termino et parat viam ad illum sicut et ad omnia obiecta, quae scientifice cognosci debent. Sed ad hoc non est necesse prius cognosci ipsum modum sciendi quidditative et scientifice, sed notitia quadam imperfecta et confusa, ut totum respectu partium. In summa: Doctrina, quae incipit a termino scientifice, incipit etiam cognoscere scientifice ipsum modum sciendi et propositionem et syllogismum, quia scientifica istorum cognitio incipit a cognitione distincta partium, et prima pars illorum terminus est.
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
In controversiis… etc. Vide supra p. 89 b 32.
DICO PRIMO: De essentiali ratione termini logicalis seu artificialis est, quod sit significativus significatione ad placitum, si sit vocalis vel scriptus, non si sit conceptus.
Conclusio est communis dialecticorum, qui sequuntur Aristotelem universa instrumenta logica, syllogismum, orationem, nomen, verbum etc. definientem per voces significativas. Sequitur S. Thomas 1. Periherm. lect. 1.1 agens de definitione nominis et lect. 6. in fine2 agens de definitione orationis; et excludit voces naturaliter significantes, licet oppositum senserit Plato in Cratilo,3 eo quod oratio et partes eius non sunt res naturales, sed quidam artificiales effectus, unde debent significare artificialiter seu ad placitum, sicut omnia artificialia causantur ex humana voluntate et ratione; voces autem significationis expertes solum naturaliter repraesentant, non ad placitum, unde per se non pertinent ad construendam orationem.
Ex quo sumitur RATIO pro conclusione, quia vox non significativa, ut „blitiri”, nihil potest menti repraesentare, quod indigeat directione artis et ad ratiocinandum conferat; ergo per se non pertinet ad logicale instrumentum.
Patet consequens, quia omne instrumentum logicale ad aliquam rationis directionem et artificium deservire debet, siquidem formalis ratio Logicae ut dictum est, est respicere directionem rationis ad hoc, ut sine errore procedat intellectus. An vero per accidens possit vox non significativa assumi a Logica ad componendam orationem, dicemus in argumentis.
Quod vero terminus debeat significare ad placitum et non naturaliter, probatur primo, quia in praesenti definitur terminus in communi, ut comprehendit omnem partem orationis, etiam copulam seu verbum; hoc enim intelligimus nomine termini. Sed nulla vox naturaliter repraesentat copulam aliarum (si negas, assigna eam); ergo saltem ex parte copulae indiget terminus significatione ad placitum. Tum ultra: Copula significat ad placitum; ergo non potest per se unire extrema repraesentantia naturaliter. Quomodo enim verbum „est” uniet duos visus vel duos gemitus? Ergo ut detur artificium logicale, necessario requiritur significatio ad placitum, tam in verbo quam in extremis verbo unitis, et consequenter in termino, qui est quid commune ad omnia illa. Si enim scriptura non significativa, v. g. linea calamo tracta, logice non componit, ergo neque vox non significativa componet.
DICO SECUNDO: Ultima formalitas termini enuntiativi est, quod sit pars enuntiationis, ex quo simplex conficitur propositio, non solum ut praedicatum et subiectum, sed secundum rationem magis communem, comprehendentem verbum et alias partes, ut pronomina, adverbia, praepositiones et similia.
Haec conclusio est communis inter thomistas, Petri Hispani, Soto, Báñez et aliorum. Probatur primo auctoritate Aristotelis et D. Thomae 1. Periherm. cap. de Enuntiatione,4 ubi docens Philosophus, quomodo nomen et verbum excludantur ab oratione, inquit: «Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere sic aliquid significantem voce enuntiare». Quae verba exponens S. Thomas ibi lect. 8. § Excludit ab unitate5 inquit: «Nomen ergo et verbum dictio sit sola, ita dictio, quod non enuntiatio, et videtur ex modo loquendi, quod ipse imposuerit hoc nomen dictio ad significandum partes enuntiationis». Ergo nomini et verbo commune nomen imposuit Philosophus, scilicet quod sint „dictio”, sola; et hoc nomen imposuit, ait S. Thomas, «ad significandum partes enuntiationis». Ergo dictio seu terminus secundum Aristotelem et D. Thomam significat rationem partis enuntiationis, in qua conveniunt nomen et verbum, illisque communem, et secundum quam pertinent ad praesens institutum, ut expresse asserit S. Doctor 1. Periherm. lect. 1.6 dicens, quod considerantur «simplices dictiones prout sunt partes enuntiationis, et sic determinatur de eis in hoc libro etc.». Ergo optime definitur terminus seu dictio per hoc, quod sit pars enuntiationis, seu «id, ex quo simplex conficitur propositio», quia si logicus considerat terminum ut est pars, eum definire debet in communi per hoc, quod sit pars. Et aequi est formalitas constitutiva illius, quia omni alia formalitate seclusa intelligitur manere terminum seu dictionem; si maneat, concipiatur in ratione partis enuntiationis.
Et si inquiras, utrum ista consideratio partis includat omnes partes enuntiationis, an solum principales, respondetur, quod terminus seu dictio potest sumi dupliciter, aut generali, ampla et communi acceptione aut restricta vel magis determinata. Primo modo comprehendit terminus omne genus partium eo modo, quo partes sunt, etiam adverbia, pronomina, et alia syncategoremata, quae magis sunt colligationes partium orationis quam orationis partes, sicut clavi et alia huiusmodi non sunt partes navis, sed partium navis coniunctiones, absolute tamen seu communiter partes navis appellantur, quocumque eam componunt, quomodocumque componant. Si vero terminus secundo modo et stricta significatione sumatur, solum comprehendit principales orationis partes, quae sunt nomen et verbum, ad quas aliae reducuntur. Sub nominibus enim comprehenduntur pronomina, sub verbo participium. Adverte tamen, quod, licet verbum copulet extrema propositionis quasi unio et ligamentum, syncategoremata autem dicantur colligationes partium, aliter tamen et aliter. Nam verbum colligat significando aliquid per modum actionis et motus potestque habere rationem praedicati in propositione, ut cum dico: «Petrus currit», «Petrus est». Syncategoremata autem sunt colligationes significando aliqualiter et non aliquid, unde nequeunt habere rationem praedicati et subiecti per se loquendo sicuti verbum et nomen, quae partes principales orationis appellantur. Et ideo solas illas Aristoteles pertractavit, ut ait S. Thomas loco cit., cuius tota est haec doctrina, quia de simplici oratione determinare intendebat, quae de necessitate nomen et verbum exposcit.
SOLVUNTUR ARGUMENTA
Primo arguitur contra primam conclusionem: Blitiri est terminus, et non est vox significativa; ergo male definitur terminus per hoc.
Probatur antecedens: Competit ei ultima et essentialis differentia termini, scilicet esse partem simplicis propositionis; est enim pars istius: «Blitiri non est scindapsus», «Blitiri est trisyllabum». Supponit etiam in propositione suppositione materiali. Ergo est terminus.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad probationem distinguitur antecedens: est pars vel componit propositionem materialiter, conceditur antecedens; formaliter et significativae, negatur antecedens.
Terminus enim et reliqua instrumenta logicalia dupliciter accipi possunt, vel obiective pro ipsis rebus significatis, et hoc est materialiter, vel formaliter pro ipsis signis, quibus utimur, eo quod res ad scholas adducere non possumus, et hoc est significative. Quando ergo propositio vel oratio fit ex vocibus non significativis, vox illa stat materialiter pro se, sicut in suppositione materiali: ut cum dico: «Homo est nomen», «homo est vox». Tunc enim illae voces stant pro se, quia repraesentant seipsas sensui; unde non indigent significatione, sed repraesentatione sui (tunc enim rem adduximus in scholas), quae supplet vicem significationis; significatio enim non est sui, sed alterius, est namque signum, quod aliquid aliud a se repraesentat, non se. Quare per se loquendo ad artificiosam compositionem Logicae requiritur significatio; per accidens autem potest uti repraesentatione, quando non format orationem de rebus significatis, sed de ipsis vocibus, ut in argumento, et tunc voces materialiter componunt, non formaliter.
CONTRA: Oratio composita ex blitiri est formaliter oratio; ergo blitiri formaliter componit eam.
Patet consequens, quia totum, quod est formaliter totum, petit partes, quae sint formaliter partes. Antecedens probatur: Illa est formaliter oratio, quae sensum orationis generat in mente audientis; talis est haec: «Blitiri non est scindapsus». Ergo. Quinimo Aristoteles suas demonstrationes ex solis litteris A, B, C efformavit, quae nihil significant tamquam dictio seu terminus. Et ad orationem non omnes partes significativas postulavit, sed aliquam dicens orationem esse, «cuius partium aliquid significat separatim». Ergo voces non significativae formaliter componunt orationem et syllogismum, et ista non omnes partes significativas exposcunt.
RESPONDETUR ad primam probationem: Primo consequenter ad dicta, quod formalitas orationis, cum sit totum, consistit compositione; et ita, ut sit formalis oratio, sufficit, quod formaliter detur compositio, licet non per significationem extremorum facta, sed per repraesentationem suppleta. Datur autem per verbum „est”, ratione cuius ipsa compositio orationis formaliter significatur; et sic est oratio formaliter formalitate compositionis, quae desumitur a verbo, non formalitate extremorum, quia ista solum materialiter et repraesentative componunt. Si vero omnes partes essent voces non significativae, nec formaliter esset oratio neque esset oratio.
Respondetur secundo, quod voces non significativae non componunt per seipsas orationem formaliter et artificiose, sed ratione vocis significativae ibi subintellectae; ut cum dico: «Blitiri non est scindapsus», subintelligitur: «Vox „blitiri” non est vox „scindapsus”»; ubi ly vox est terminus formaliter componens, blitiri autem stat solum obiective et materialiter. Et haec simpliciter est vera et certa solutio.
Ex quo patet responsio ad reliquas probationes. Ad primam de litteris A, B, C dicitur vel tenere se ibi materialiter, vel quod ibi subintelligitur vox A, vox B, vel quod A et B significant prima illa elementa et primas litteras naturaliter, ut patet in praepositione „a” vel „ab”. Ad definitionem orationis S. Thomas respondet 1. Periherm. lect. 6.7 non intendere Philosophum, quod voces non significativae formaliter cum verbo orationem componant, sed quod aliqua saltem pars orationis debet significare aliquid, id est ut categorema, etiamsi reliquae solum significent aliqualiter tamquam syncategoremata.
Secundo arguitur contra secundam conclusionem: Diversa est formalitas partis et extremi. Sed terminus est extremum propositionis, ut dicitur ex Aristotele 1. Priorum cap. 1. dicente terminum esse, «in quem resolvitur propositio».8 Ergo male dicitur ultimam termini formalitatem in ratione partis consistere.
Maior probatur: Ratio partis universalior est quam ratio extremi; pars enim salvatur in eo, quod componat totum, extremum autem, quod contineat et claudat totum; ita quod extra illud non sit et se habeat quasi principalis pars. Ergo vera maior.
RESPONDETUR explicando minorem, quod scilicet Aristoteles ibi locutus fuit de termino syllogistico, non de enuntiativo, de quo nos loquimur in praesenti. Ille enim consistit in ratione extremi, iste vero in ratione partis et comprehendit omnes partes orationis, etiam minus principales. Cuius ratio est, quia terminus enuntiativus solum ordinatur ad construendam veritatem in enuntiatione, syllogismus autem seu terminus syllogisticus ad inferendam. Veritas autem componitur non solum ex extremis, sed etiam ex verbo copulante, adverbis vel negationibus, a quibus saepe dependet veritas propositionis. Cum ergo tractemus in praesenti de termino in ordine ad componendam enuntiationem, hinc est, quod illum sumimus generaliter, ut omnem partem enuntiationis comprehendit. At vero syllogistica illatio quia non consideratur ut vera, sed ut inferens, solum requirit tres terminos: duos, qui sint extremitates in conclusione inferenda, tertius, qui se habeat ut medium probans et inferens et inferendo coniungens, quod solum subiecto et praedicato competere potest. Unde solum extrema propositionis sunt termini syllogistici, et de istis locutus fuit Philosophus verbis citatis, non vero nos, sed in latiori acceptione.
Ultimo arguitur: Esse partem propositionis convenit aliis a termino; ergo non bene definitur per rationem partis.
Patet consequentia, quia definitio non potest competere aliis a definito. Antecedens probatur: Convenit propositioni et orationi, siquidem propositio componit syllogismum et aliam propositionem hypotheticam, quae essentialiter constat ex categoricis.
Si dicas, quod terminus componit propositionem simplicem, categorica autem componens hypotheticam componit propositionem compositam, qualis est hypothetica. Contra: Etiam propositio categorica componit aliam simplicem. Probatur: Haec propositio: «Homo est animal et verum» est simplex quidam propositio categorica et componitur ex hac: «Homo est animal», ergo etiam categorica est pars componens simplicem propositionem.
Si dicas, quod propositio componit aliam non ut pars per se primo et essentialiter, sicut terminus, sed accidentaliter secundario. Contra: Syllogismus et hypothetica per se componuntur ex propositionibus; ergo propositiones sunt per se partes componentes et constitutiva illorum.
RESPONDETUR ad omnia dicta hac distinctione: Propositio potest componere aliam propositionem sive simplicem sive compositam, distinguitur: per se, negatur; per accidens, conceditur. Ergo esse partem, quae est ratio termini, convenit propositioni, negatur consequens, quia terminus per se est compositivus simplicis propositionis, non per accidens.
Explicatur: Aliqua sunt per se partes et per se ordinantur ad compositionem totius; alia autem per se habent rationem totius, et si aliquando ordinantur ad componendum aliud totum, non est per se, sed per accidens. V. g. ossa et caro hominis per se sunt partes illius et per se ordinantur ad componendum illum, ipse autem homo, quia per se habet rationem totius, si aliquando ad aliud totum, ut ad exercitum componendum ordinatur, non habet hoc per se, sed per accidens. Idem est de domo, quae per se est totum, et si civitatem componit, est per accidens. Eodem modo in artificialibus logicis termini sunt per se partes et per se ordinantur ad componendam simplicem propositionem, quia non habent aliam essentiam prius constitutam (sic enim intelligitur: «Ex quo simplex conficitur propositio», quae est differentia termini). Propositio autem quia est totum per se, si aliquando aliam propositionem componit, non per se ad id ordinatur, sed per accidens, quia non per hoc constituitur in sua essentia.
Ad ultimam replicam respondetur hypotheticam et syllogismum habere iuxta Aristotelem, cap. de Enuntiatione,9 unitatem coniunctionis seu ordinis, non unitatem simpliciter, sicut categorica. Illa autem composita seu tota, quae tantum coniunctione et ordine componuntur, possunt componi ex partibus, quae per se et primo non sunt partes, sed per accidens et materialiter, sicut exercitus, qui ex multis hominibus, et civitas, quae ex multis domibus componitur.
INQUIRES: Terminus, ut supra dictum est ex D. Thoma, tripliciter considerari potest: ut pertinet ad praedicamenta, ut est pars propositionis, et ut est pars syllogismi. Quare ergo non definitur secundum rationem communem ad omnes has formalitates et considerationes?
Respondetur terminum, ut pertinet ad praedicamenta, sumi pro rebus ipsis significatis, ut coordinantur in praedicamento secundum gradus superiores et inferiores; ut pertinet ad propositionem et syllogismum, sumitur pro signo aut voce significativa, et sic non potest unica definitione definiri, cum signum et res unum non sint. Vel dato, quod sic posset definiri, non pertinet ad praesens, ubi solum tractamus de termino, ut praecise pertinet ad formam logicalem et prioristicam resolutionem.
INQUIRES TANDEM: Quare magis et solum definitur terminus per hoc, quod sit pars propositionis quam syllogismi, siquidem etiam formalissime componit syllogismum; sine verbo enim saltem non inferetur conclusio nec dabitur syllogismus?
Respondetur verbum componere et requiri ad syllogismum praesuppositive, ratione enuntiationis, non ratione illationis, quia non requiritur ad coniungendum extremitates per modum illationis et probationis, sed per modum enuntiationis. Et quia enuntiatio praerequiritur ad syllogismum, etiam verbum, sed non formaliter, sed praesuppositive.
Articulus III: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Ad pag. 106 b 32.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad probationem conceditur antecedens, quia non omnia adaequate ibi numerantur. Et distinguitur consequens: Ergo vox non significat rem mediante conceptu tamquam ratione formali aut tamquam primario et immediato significato, conceditur consequens; ratio enim formalis significandi in voce est impositio, et in conceptu est similitudo. Mediante conceptu ut principali significante, cuius vox est substitutum et quasi instrumentum, negatur consequens. Vox enim significat conceptum, quia vice eius subrogatur, ut suppleat id, ad quod non potest pertingere conceptus, ut scilicet tam sibi quam aliis manifestet exterius. Et ita vox se habet quasi substitutum, quod repraesentat tam suum principale, cui deservit (quod est verbum mentis, a quo, ut ait S. Thomas q. 4. de Veritate art. 1. ad 7.1 participat esse et significationem), quam id, ad quod ordinatur, quod est res significata. Et sic voces significant conceptum ut principale significativum, res autem ut significatum directe. Quas quidem repraesentant voces ut conceptas specificative et exercite, seu ly ut dicente conditionem, repraesentantur enim res conceptae; non tamen ly ut reduplicative sumpto pro statu, in quo sunt cognitae. Licet etiam aliquando voces significent res, ut subsumt intentioni et statui, quem habent in mente. Et tunc ipsa intentio est quasi res repraesentata, sicut in intentionibus logicis species, genus etc.
Ad secundam probationem… etc., p. 107 a 28.
Circa secundum punctum, scilicet quid voces principaliter significent, res an conceptus, respondetur principaliter significare res, nisi forte ipsa res significata sit conceptus vel eius intentio.
RATIO EST, quia ipse conceptus ordinatur ultimate et principaliter ad repraesentandam ipsam rem, cuius est similitudo intentionalis. Ergo vox, quae solum est instrumentum ipsius conceptus in repraesentando et reddit sensibilem ipsum conceptum, ad easdem res repraesentandas principaliter ordinabitur, quia ad hoc ipsum deservit conceptui.
DICES PRIMO: Instrumentum principalis respicit suum principale, a quo movetur, quam effectum, quem facit. Ergo ex eo, quod vox sit instrumentum conceptus, potius infertur, quod principaliter illum significet et minus principaliter rem, quam intelligibilem seu cognoscibilem facit.
Respondetur distinguendo antecedens: Instrumentum consideratum in ratione operandi et agendi, conceditur; in ratione repraesentandi, negatur; quia instrumentum repraesentativum, quale est vox, habet pro principali principio suae repraesentationis conceptum, qui etiam est repraesentativus rei, ad quam repraesentationem manifestandam aliis substituit sibi vocem; et sic praecipuum utriusque significatum est res ipsa. Unde dicit S. Thomas q. 9. de Potentia art. 4.,2 quod «id formaliter significatur per nomen, ad quod principaliter est impositum, sicut nomen homo ad significandum compositum ex corpore et anima rationali».
CONTRA SECUNDO: Verbum divinum principalius repraesentat Patrem, qui est principium exprimens Verbum, quam creaturas, quae sunt res expressae et repraesentatae per ipsum. Ergo etiam verbum exterius seu vox principalius repraesentabit suum principium exprimens, scilicet conceptum, quam rem significatam et expressam.
Respondetur primo: Transeat antecedens et negatur consequens, quia vox non est naturalis expressio sui principii sicut verbum aut conceptus, sed imposita et principaliter ordinata ad significandum id, quod conceptus naturaliter repraesentat, scilicet res; et sic non bene arguitur ex uno ad aliud.
Secundo respondetur, quod conceptus seu verbum principaliter repraesentat suum principale et formale obiectum, quia est expressio sui principii formalis, quod est species impressa representans obiectum, cuius formaliter est species; hoc autem in Divinis est Essentia et Personae. Creaturae autem sunt obiectum secundarium et materiale, et ideo non principaliter repraesentantur a Verbo Divino. Hinc autem non sequitur, quod verbum exterius seu vox principalius representet conceptum, quia non est formale obiectum repraesentatum, sed principale significativum rei.
Articulus IV: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Qui asserunt essentiam termini solum consistere in ratione terminandi resolutionem syllogisticam, duas divisiones assignant termino: aliam per se, qua dividitur in terminum prioristicum et posterioristicum, eo quod solum datur ista duplex resolutio; aliam accidentalem, accidentis videlicet in subiecta, qua dividitur terminus in maius extremum et minus extremum.
Qui autem quidditativam et formalem rationem termini in ratione partis constituunt, illum essentialiter dividunt penes diversam specificam rationem partis componentis orationem vel propositionem. Quaenam vero sit ista divisio, deinceps disquirendum est.
DICO ERGO PRIMO: Terminus syllogisticus in quantum talis non dividitur divisione essentiali per terminationem resolutionis prioristicae vel posterioristicae.
FUNDAMENTUM EST: Duplex et opposita essentia non potest uni et eidem rei convenire. Sed uni et eidem termino simplici convenit terminare resolutionem prioristicam et posterioristicam. Ergo istae duae terminationes non sunt differentiae essentiales essentialiter dividentes terminum.
Minor probatur: Idem terminus, v. g. homo, quatenus fundat connexionem necessariam respectu propriarum passionum aut praedicatorum essentialium, fundat resolutionem posterioristicam demonstrativam; respectu praedicatorum contingentium fundat topicam. Quatenus vero respicit universalitatem aut particularitatem, affirmationem vel negationem, fundat resolutionem prioristicam, quae tota fundatur in „Dici de omni” et „dici de nullo”, unde terminantur diversi modi et figurae formae syllogisticae. Ergo omnes isti respectus possunt eidem termino convenire et sic non essentialiter illum dividunt, sed sunt diversi respectus et formalitates in eodem inventae.
DICO SECUNDO: Terminus enuntiativus essentialiter dividitur in nomen et verbum, in categorematicum et syncategorematicum. Reliquae vero divisiones licet dividant terminum secundum diversam rationem signi, ex parte rei significatae, non tamen dividunt ipsam essentialem rationem termini, ut est pars propositionis.
PRIMA PARS huius conclusionis probatur: Terminus enuntiativus formalis consistit in ratione partis componentis et resolventis propositionem, ut supra dictum est; ergo illud per se et essentialiter dividit terminum, quod per se et essentialiter dividit rationem partis. Tunc ultra: Sed in ratione partis differunt essentialiter categorematicus et syncategorematicus, et nomen et verbum; ergo divisio termini in ista membra est divisio essentialis et per se.
Probatur minor: Illa differunt essentialiter in ratione partis, quae differunt in modo componendi totum; essentia enim partis est esse compositivam totius. Sed categorematicus et syncategorematicus, nomen et verbum differunt essentialiter in modo componendi enuntiationem. Ergo differunt essentialiter in ratione partis et termini. Probatur minor: Categorematicus ex propria sua essentia habet esse partem principalem, quae significat aliquid per se, syncategorematicus habet esse partem per modum modificantis et significantis aliqualiter, unde dixit S. Thomas 1. Periherm. lect. 1.,1 «quod ista syncategoremata magis sunt colligationes partium quam partes». Ergo vera est minor quoad istam partem. Quoad secundam constat, quia nomen componit ut extremum, verbum ut copula et unio; sed componere ut extremum et ut copula ex natura sua, est diverso modo habere rationem partis, ergo et termini. Distinctio enim specifica partium in ratione partis sumitur secundum diversas habitudines et secundum diversum modum componendi totum, ad quod ordinantur, ut patet in pede, oculo, aure, quae differunt specie in ratione partis, quidquid sit, an etiam specie differant in ratione substantiae. Ergo diversus modus componendi enuntiationem, qui reperitur in nomine et verbo, facit ea essentialiter differre in ratione partis et termini.
SECUNDA PARS propositae conclusionis, quod reliquae termini divisiones non sint essentiales, sed accidentales, neque dividant terminum in ratione partis, sed in ratione signi, constat discurrendo per eas. Nam divisio termini in mentalem, vocalem et scriptum est penes diversa subiecta et penes diversum modum significandi. Mentalis enim significat naturaliter, vocalis et scriptus ad placitum, quod materialiter se habet ad ipsam essentiam termini, quae consistit in secunda intentione et relatione partis. Divisio in univocum et aequivocum, commune et singulare, connotativum et absolutum, primae intentionis vel secundae, est etiam accidentalis, quia omnes istae divisiones fiunt ex parte diversae rei significatae vel diversi modi significandi, non secundum diversam ordinabilitatem unius signi ad aliud vel totum compositum in ratione partis. Imo potius sunt divisiones non signi logici, id est signi, ut ordinatur ad fabricam et compositionem discursus et iudicii, et ut est fabricativum operum logicalium, sed signi grammatici aut politici, id est signi, ut diversas res significat. Ergo tota diversitas ex parte significatis aut significationis se tenet. Ergo non diversificant istae divisiones signum logicum aut terminum essentialiter, quia omnes isti termini ex parte diversi significati praecise differunt, quod materialiter se habet ad diversum modum componendi propositionem vel syllogismum. Sicut in corpore humano caro, ossa et nervi differunt in ratione partis, quia diverso modo componunt; quod vero haec pars, nasus vel auris, sit huius figurae vel coloris, non variat essentialiter rationem partis. Sic totum logicale, quod est propositio, tamquam principales partes sui respicit nomina seu extrema, ex quibus conflatur et quibus tamquam ossibus innititur, verbum ut unionem seu nervum, syncategoremata ut colligationes et modos. Quod vero univoce, aequivoce, communiter aut singulariter significent, materiale est ad rationem partis propositionis.
DICO ULTIMO: Divisio termini in praedicatum et subiectum, et in maius et minus extremum non est essentialis, sed accidentalis.
PROBATUR: Esse praedicatum et subiectum, maius aut minus extremum potest eidemmet termino convenire; ergo non sunt differentiae aut membra dividentia essentialiter rationem termini.
Antecedens constat: Quilibet terminus (praeter syncategoremata et verbum, ut exercet munus copulae), qui potest esse subiectum, potest esse praedicatum; essentia enim termini extra propositionem invenitur, et ibi habet terminus esse subicibile et praedicabile. De facto autem assumi intra propositionem in praedicatum et subiectum, maius aut minus extremum est quid accidentale et ad exercitium actuale termini ut componentis spectans eidemque pro arbitrio intellectus potens competere. Ergo membra ista non diversificant terminum essentialiter.
Obicies primo contra secundam conclusionem: Signum est genus termini; ergo termini, qui differunt essentialiter in ratione signi, a fortiori differunt essentialiter in ratione termini.
Antecedens constat ex supradictis: vox enim „significativa ad placitum” constituitur in definitione termini loco generis.
Consequens probatur: Membra, quae dividunt essentialiter aliquod genus, non possunt solum accidentaliter dividere aut diversificare speciem ex tali genere compositam. Sed mentale et vocale, commune, singulare etc. dividunt essentialiter signum, quod est genus termini. Ergo non possunt solum accidentaliter dividere aut diversificare terminum. Minor et consequens constant. Maior patet exemplo: Si enim animal, quod est genus hominis, divideretur aut diversificaretur essentialiter per aliqua membra, necesse esset, quod eadem membra diversificarent essentialiter hominem et equum. Ergo etc.
RESPONDETUR distinguendo antecedens: Signum est genus termini, si consideretur absolute signum et universalissime, negatur antecedens; si consideretur signum, ut subest intentioni logicae, id est ordinabile ad opera rationis, conceditur antecedens. Et similiter distinguitur consequens: Ergo termini, qui differunt essentialiter in ratione signi secundum eam rationem, qua signum est genus termini, different in ratione termini, conceditur consequens; secundum rationem absolutam signi, negatur consequens.
Pro cuius explicatione pulchram observa doctrinam. In artificialibus, sive realibus sive rationis, materia dicitur esse genus seu loco generis apponi. Potest autem materia dupliciter considerari, aut secundum se et absolute aut ingrediens ordinem et lineam artificialem, v. g. lapis, lignum, aurum et argentum sunt materia artificialis physici, nempe statuae et consequenter genus illius. Sed non sunt materia neque genus absolute et secundum sua praedicata essentialia praecise considerata, quia sic divisio statuae in ligneam, lapideam, auream (vel secundum diversitatem lapidum aut lignorum) esset divisio essentialis, quod nullus dicet; materialiter enim se habent ista ad rationem et diversitatem statuae. Sunt ergo lapis et lignum etc. materia et genus statuae, ut subiciuntur formae artificiali et lineam artificialem ingrediuntur. Naturalia enim et artificialia non pertinent ad idem genus, et sic species rerum artificialium non habent pro genere materiam secundum se et absolute consideratam, et ut aliquid naturale est, sed ut ingreditur talem ordinem; unde materia, nec divisio aut diversitas materiae, secundum se considerata non variat essentialiter artefactum.
Sic similiter terminus est artefactum quoddam logicale: signum est materia illius et ideo loco generis collocatur; sed non est materia secundum communem rationem signi et absolute consideratum, sed ut subicitur formae artificiali logicali. Unde mentale, vocale, commune, singulare etc. non variant essentialiter terminum nec signum, ut est genus termini, sed materialiter, sicuti aurum, lapis, lignum non variant essentialiter statuam nec genus statuae, sed materialiter et accidentaliter solum. Et ideo praedicati termini accidentaliter distinguuntur, sicut etiam statua aurea, lignea, aut lapidea.
Secundo arguitur: Propositiones distinguuntur specie penes diversum significatum aut diversam veritatem, quam significant, ergo et termini.
Consequens probatur, quia terminus per se ordinatur ad propositionem; ergo terminus, qui per se ordinatur ad propositionem specie distinctam, erit terminus specie distinctus. Ergo tandem ex significatione diversificantur essentialiter termini.
Confirmatur: Diversae sunt definitiones terminorum; diversae intentiones logicae inveniuntur in illis; nec unus terminus communis nequit fieri singularis. Ergo essentialiter distinguuntur; haec enim sunt signa essentialia distinctionis.
RESPONDETUR: Distinguitur antecedens: Propositiones distinguuntur specie penes diversum significatum etc. in ratione formali propositionis et artificii logici, negatur antecedens; in ratione repraesentationis et signi, conceditur antecedens. Et eodem modo distinguendum est consequens: Penes significationem enim distinguuntur propositiones et termini materialiter, non formaliter seu in forma artificiali. Et sic terminus non ordinatur per se, totaliter et adaequate ad unam tantum propositionem determinatam, sed ad quamcumque, quae ex tali termino confici potest, sicut materia prima ordinatur ad quamcumque formam corruptibilem.
Ad primam partem confirmationis respondetur distinguendo: Diversae sunt definitiones terminorum diversitate accidentali, conceditur antecedens; diversitate essentiali, negatur antecedens. Sunt enim praefatae definitiones descriptivae, quae solum explicant id, quod est accidentale termino ut sic, licet hoc sit essentiale termino ut tali. V. g. definitur homo in quantum albus, quod est disgregans visum. Haec definitio accidentalis est homini secundum se, essentialis autem homini ut albo. Sic definitio connotativi, communis, singularis etc. sunt accidentales termino secundum se et in communi, essentiales vero termino ut connotativo et singulari etc. Isti enim termini includunt rationem termini tamquam subiectum, sicut album includit corpus et simum includit nasum, non tamquam genus. — Eodem modo respondetur ad secundam partem confirmationis, quod intentiones terminorum sunt accidentales termino, essentiales tali termino. — Ad tertiam partem: Conceditur antecedens et negatur consequens; unus enim homo nequit fieri alius, et tamen non sequitur, quod distinguantur specie.