Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Conversio est «mutatio extremorum propositionis de subiecto in praedicatum et de praedicato in subiectum servata qualitate et veritate», id est quod maneat copula affirmativa aut negativa utrobique, et utraque sit vera.1 Ubi semper oportet diligenter attendere, quid sit vere subiectum et vere praedicatum in propositionibus, ut illa transmutentur, et non alia; ut si dicas: «Caput habet homo», ly caput non est subiectum, sed ly homo, quia reddit suppositum verbo, unde debet converti sic: «Ergo habens caput est homo». Et si dicas: «Ad equitandum requiritur equus» convertitur in hanc: «Requisitum ad equitandum est equus», quia ly requiritur est praedicatum.
Triplex est conversio, scilicet simplex seu mutua, per accidens seu non mutua, per contrapositionem, quae etiam mutua est, sed penes extrema finita et infinita. Conversio simplex dicitur illa, in qua transmutatur praedicatum in subiectum manente eadem quantitate, ut «Nullus homo est lapis», «ergo nullus lapis est homo»; «quidam homo est albus», «ergo quoddam album est homo». Conversio per accidens seu in partem est, quando transmutatur praedicatum in subiectum non manente eadem quantitate, ut «Omnis homo est animal», non potest converti: «Ergo omne animal est homo», sed in hanc: «Ergo aliquod animal est homo». Et nota, quod propositiones, quae convertuntur simpliciter, si sint universales, a fortiori possunt converti per accidens, quia particularis continetur sub universali. Conversio per contrapositionem est mutatio praedicati in subiectum variatis terminis penes finitum et infinitum, ut si dicas: «Omnis homo est animal», sequitur bene: «Ergo omne non-animal est non-homo»; «quidam homo non est albus», «ergo non-album non est non-homo». Quae conversio inventa est, ut suppleret conversionem mutuam in his, quae mutuo converti non possunt secundum se. Et proprie non est conversio terminorum, quia non manent iidem termini seu extrema, sed est conversio secundum sensum, mutatis terminis de finitis in infinitos.
Regulae conversionum sunt: Prima: Propositio universalis negativa convertitur simpliciter. Secunda: Propositio particularis affirmativa convertitur simpliciter. Tertia: Propositio universalis affirmativa convertitur per accidens. Potest etiam converti per accidens universalis negativa. Quarta: Universalis affirmativa et particularis negativa convertuntur per contrapositionem. Fundamento et probationes istarum conversionum tractabimus q. 7. art. 3.
Ad retinendum has regulas memoriter quatuor vocales, scilicet A E I O designatae sunt ad significandum istas quatuor propositiones. A significat universalem affirmativam, E significat universalem negativam, I significat particularem affirmativam, O significat particularem negativam. Et fit versus comprehendens omnes conversiones:
FECI simpliciter convertitur, EVA per acci,ASTO per contra, sic fit conversio tota.
Ubi ly Feci designat, quod universalis negativa et particularis affirmativa simpliciter convertuntur. Eva significat, quod universalis negativa potest converti etiam per accidens, universalis autem affirmativa semper per accidens. Asto significat, quod universalis affirmativa et particularis negativa per contrapositionem converti possunt. Unde pro litteris est versus:
Asserit A, negat E; sunt universaliter ambae.Asserit I, negat O; sunt particulariter ambae.