Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
SENSUS DIFFICULTATIS non procedit de verbo, quando tenetur in vi nominis; sic enim manifestum est, quod potest infinitari etiam intra propositionem sicut alia nomina, ut cum dico: «Currere est non quiescere». Sed procedit de ipso verbo, quando exercet rationem copulae. Et adhuc non est difficultas de ipsa negatione, quando ita affigitur verbo, quod fertur non solum in ens significatum, sed etiam in ipsam rationem copulae. Tunc enim manifestum est, quod negatio tenetur neganter et non infinitanter; reddit enim propositionem negativam hoc ipso, quod fertur in copulationem, siquidem impossibile est negare copulam, quin extrema maneant remota et disiuncta. Quomodo enim negata copulatione possunt manere extrema copulata? Hoc autem ipso quod negatio transit ad extrema disiungenda et removenda, propositio redditur negativa et negatio non se habet infinitanter. Nam negatio infinitans consumit totam suam vim intra terminum, cui affigitur, ita quod ad alium terminum non transit, ut patet in propositionibus de subiecto infinitato, ut cum dico: «Non-homo est non-rationale», ubi prima negatio non transit ultra suum terminum, alioquin negaret verbum et non esset propositio affirmativa.
Quare tota difficultas consistit in hoc puncto, utrum negatio possit ita subtiliter affigi verbo intra propositionem, ut infinitet significationem eius, et non afficiat nec neget copulam.
IN HAC DIFFICULTATE aliqui recentiorum tenent partem affirmativam. Sed evidenter tenet oppositam S. Thomas 2. Periherm. lect. 1.,1 ubi inquit: «Negatio afficiens verbum intra propositionem removet verbum ab aliquo et sic facit enuntiationem negativam, quod non accidit ex parte nominis; non enim enuntiatio redditur negative nisi per hoc, quod negatur compositio, quae importatur in verbo, et ideo verbum infinitum positum in enuntiatione fit verbum negativum».
Et potest HAEC RATIO sic amplius explicari: Quia negatio hoc ipso, quod apponitur verbo exercenti copulam intra propositionem, non potest non afficere ipsam unionem, et transit in extrema copulata; hoc autem est non infinitanter, sed neganter teneri. Ergo.
Maior constat, quia si negatio affixa verbo infinitat ipsum quoad significatum, et non tangit quoad copulam, vel est, quia infinitat significatum et copulam negat, vel ita infinitat verbum in significato, quod non negat copulam, sed illam relinquit affirmatam. Primum esse non potest, quia unica negatio non potest simul neganter teneri quoad copulam et infinitanter quoad significatum, quia ut infinitet, facit unum conceptum incomplexum cum termino infinitato; ut neget, debet habere conceptum distinctum et complexum cum re negata, ut quaest. praec.2 ostensum est. Non potest autem unica negatio simul pertinere ad conceptum complexum et incomplexum respectu eiusdem rei. Secundum etiam non potest esse, quia posita infinitatione in significato verbi unio consecuta non potest esse positiva et affirmativa, quia verbum infinitum non importat modum actionis affirmatum, sed negatum et sublatum. Ipsa enim negatione infinitante mutatur actio verbi significata in suum oppositum negatum; ergo ex vitalis actionis negatae non potest sequi copula affirmata. Licet enim negatio significari possit et uniri positive, ut in verbis significantibus negationem, tamen negatio infinitans hoc non permittit, quia non significat negationem ratione sui et ut formam applicabilem alteri, sed ut removet et indeterminat formam positivam. Quare si applicatur alicui, significat ut removens ab illo, non ut applicans negationem, quia ipsam removendo significat. Unde tenet ratio S. Thomae, quod quia in propositione negatio verbi removet unum ab alio, non potest infinitari verbum. Extra propositionem autem, cum non teneatur in vi copulantis, infinitari potest. Quod etiam docet D. Thomas 1. Periherm. lect. 5. § Excludit quaedam.3
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Obicies primo: Verba infinitata significant cum tempore etiam intra propositionem, ergo significant uniendo.
Consequens patet, quia unio verbi fundatur in ipso modo significandi cum tempore. Antecedens autem asseritur a Philosopho cap. de Verbo4 et probatur, quia verba infinita declinantur per praeteritum et futurum; sicut enim infinitantur „non currit” de praesenti, ita „non valuit” aut „non valebit” de praeterito et futuro.
Confirmatur: Nam ista consequentia bene valet: «Petrus habet non currere (infinitanter sumpto), ergo Petrus non currit». Sed si in consequentia stat neganter et non infinitanter, illa consequentia est mala, argumentamur enim a non distributo ad distributum et instatur casu, quo Petrus currat et disputet; tunc enim antecedens est verum, scilicet «habet non currere», id est disputare, consequens autem «ergo non currit», est falsum sumpto ly non neganter, quia contradictoria eius est vera, scilicet «Petrus currit». Ergo debet sumi infinitanter in consequenti, et sic verbum in propositione infinitatur.
RESPONDETUR distinguendo antecedens principalis argumenti: significat cum tempore removendo et tollendo formam, quam reddit negatam et indeterminatam, concedo; ponendo aliquam formam determinatam, nego. Et sic dicitur ad consequentiam, quod non unit positive, sed remotive, quod est efficere propositionem negativam; ad affirmativam enim requiritur, quod determinate uniat seu aliquid applicet, non autem removendo tollat significatum verbi, quia sic etiam removebit a subiecto, si ei applicetur, quod est negare, non infinitari. Quando autem Philosophus dixit cap. de Verbo, quod verbum infinitum consignificat tempus et semper de aliquo est, id est, ut explicat S. Thomas ibi,5 est nota eorum, quae praedicantur, non est sensus, quod significet tempus vel si nota eorum, quae praedicantur positive et determinate, applicando et uniendo, sed indeterminando et removendo, et hoc per omnes declinationes fieri potest extra propositionem, intra autem solum negando.
Ad confirmationem respondetur illam consequentiam esse nullam, ut argumentum ostendit, et sic nihil contra nos. Quodsi in antecedente ly „non currere” sumatur neganter, consequentia est bona, sed nihil probat, quia non infinitatur verbum.
Secundo obicies: Philosophus in 1. Poster.6 lect. 23. apud D. Thomam7 facit hanc consequentiam: «Stellae non scintillantes sunt prope nos; sed planetae non scintillant; ergo sunt prope nos». Sed in hoc syllogismo minor non potest esse de verbo negato, ergo est de verbo infinitato.
Minor constat, quia si teneretur neganter, esset praemissa negativa et consequenter inferret conclusionem negativam, non affirmativam.
RESPONDETUR Philosophum non formare sic illum syllogismum, sed sicut explicat ibi D. Thomas, dum dicit: «Formetur ergo syllogismus sic: Omne non scintillans est prope, planetae sunt non scintillantes, ergo sunt prope», ubi in utraque praemissa „non scintillare” sumitur infinitanter, atque adeo quando in argumento dicitur: «Planetae non scintillant», intelligitur aequivalenter, id est, sunt stellae, quae non scintillant, vel sunt non scintillantes.
Ultimo arguitur: Verbum obliquum etiam in vi verbi, et nomen infinitatum reperiuntur intra propositionem, ergo etiam verbum infinitum in vi verbi.
Consequentia probatur tum a paritate rationis, tum quia verbum infinitum componit propositionem; est enim vere terminus, et non per modum nominis, quia significat cum tempore, ergo per modum verbi.
RESPONDETUR esse magnum discrimen inter verbum obliquum et infinitum, ut dicit S. Thomas 2. Periherm. lect. 1.,8 quia verbum obliquum solum cadit a verbo quantum ad significationem temporis praesentis, quod simpliciter est tempus, non tamen quoad indeterminationem actionis sicut infinitum. Et ideo illud potest copulare saltem de praeterito et futuro, non vero hoc, quia licet directe feratur infinitatio in significatum verbi, tamen ex consequenti impeditur copulatio positiva et determinata, quae fundatur in significatione actionis determinatae, ut dictum est. Nomen vero infinitum ingreditur propositionem tamquam praedicatum et subiectum, qua ratione etiam verbum infinitum ingredi potest et componere propositionem in vi nominis, sed non copulando positive et non neganter. Intelligitur autem esse in vi nominis, non quia mutat significationem non significando cum tempore, sed quia mutat acceptionem, quia accipitur ut praedicatum vel subiectum, quod etiam habet locum in verbo non infinitato, ut cum dicimus: «currere est moveri».