Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Circa relativa notandum est, quod loquimur de relativo grammaticali, ut „qui”, „alius” etc., non de relativo logicali, quod pertinet ad praedicamentum relationis. Et definitur tale relativum, quod est «rei antelatae recordativum».
Dividitur autem in relativum substantiae et accidentis. Relativum substantiae est, quod refert suum antecedens per modum substantiae, ut ly qui, ly ille etc. Relativum accidentis, quod refert antecedens per modum denominativi, ut ly quale, ly tale etc. Et unumquodque istorum vel est relativum identitatis, scilicet quod refert et accipitur directe pro eo, pro quo suum antecedens, ut «Petrus est doctus, et ille disputat», «nix est alba, et talis est cygnus»; vel est relativum diversitatis, quod scilicet accipitur pro alio quam suum antecedens, refert tamen suum antecedens in obliquo, ut «Petrus disputat, et alius loquitur», id est alius a Petro, ubi ly „a Petro” refertur in obliquo; «nix est alba, et alter est corvus», ubi ly alter refert aliud accidens a suo antecedente.
Denique aliud est relativum reciprocum, scilicet quod regressionem quamdam significat super suum antecedens, ut «Homo diligit se», «Petrus est ipsemet»; et non reciprocum, quod scilicet talem regressionem non significat, ut «Petrus est albus, et ille loquitur», «Petrus, qui loquitur, est albus». Et regressio stat in hoc, quod relativum reciprocum non solum refert suum antecedens ut subiectum, sed etiam ut praedicatum; unit enim idem sibi ipsi. At vero non reciprocum refert suum antecedens ut subiectum, cui aliquid aliud unit vel ab eo dividit.
Igitur pro relativis sunt quatuor regulae:
Prima quantum ad resolutionem seu expositionem relativi: Relativum „qui”, positum in una propositione, resolvitur seu exponitur per unam propositionem copulativam significantem per hunc terminum „et ille”, ut si dicas: «Petrus, qui est doctus, disputat», resolvitur sic: «Petrus est doctus, et ille disputat»; «homo est animal, qui est rationalis», resolvitur sic: «Homo est animal, et ille est rationalis».
Sed in resolvendo relativo adverte duo: Primum, quod aliquando relativum est pars extremi, et cum copula implicationis; ut si dicas: «Petrus, qui est doctus, disputat», ly „qui est doctus” tenet se ex parte subiecti et facit unum extremum cum illo, et ita implicatur illa copula cum extremo vocaturque copula implicationis. Tunc ergo relativum non semper resolvitur immediate, sed dependet a resolutione sui complexi, quod contingit, quoties copulativa, per quam est resolvendum, habet aliquam partem falsam, si immediate resolvatur; ut si dicas: «Omne animal, quod est rationale, est risibile», non potest ly quod immediate resolvi, fieret enim hic sensus: «Omne animal est rationale, et illud est risibile», ubi prima pars copulativae est falsa; sed oportet prius descendere sub distributione illa, et tunc resolvetur relativum. Secundum est, quod quando una affirmativa habens copulam implicationis de ly qui, resolvitur immediate per copulativam, cuius contradictoria debet resolvi per disiunctivam; ut haec: «Aliquod animal, quod est rationale, est risibile», habet hanc contradictoriam: «Nullum animal, quod est rationale, est risibile», haec non potest resolvi per copulativam, sicut sua affirmativa, sed per disiunctivam, quia copulativae non opponitur contradictorie altera copulativa, quia habet eandem universalitatem ratione ly et, sed disiunctiva. Unde melius est ad evitandas istas difficultates non resolvere relativum „qui” per copulativam, nisi facto prius descensu et resolutione totius complexi in singulares.
Secunda regula est pro restrictione relativorum. In resolutione relativi facta per copulativam, relativum unius propositionis refert suum antecedens positum in altera restricte; ut: «Animal est rationale, et illud est risibile», ly illud refert restricte animal, scilicet illud animal, quod est rationale. Et nihil aliud est referre restricte, quam referre antecedens pro eo supposito, pro quo verificatur. Non autem est sensus, quod referat omnes terminos inventos in categorica sui antecedentis; ut si dicas: «Omnis homo est animal, et ille est risibilis», non intelligitur „ille” omnis homo; non enim designari potest aliquid, quod sit omnis homo; sed ille homo, qui est animal, et pro quo verificatur, quod est animal.
Tertia regula pro suppositione relativi reciproci: Relativum reciprocum supponit suppositione sui antecedentis, ita quod descendendo aut ascendendo sub antecedente fit descensus sub relativo reciproco, et hoc vocant aliqui suppositionem sigillatam, id est sub suppositione alterius conclusam, quia non indiget alia suppositione quam sui antecedentis; ut «Homo diligit se», ly se supponit determinate sicut ly homo; «mater diligit filium suum», ly suum, quod est reciprocum derivativae speciei, quantum ad connotationem, quam includit, supponit sicut suum antecedens; connotat enim matrem in obliquo ly suum, id est filium matris, et prout sic connotatum in obliquo supponit sicut ipsum antecedens.
Quarta regula pro suppositione relativi non reciproci: Relativum hoc non supponit suppositione sui antecedentis, sed iuxta naturam signorum, quibus afficitur, sicut alii termini; ut: «Omnis homo disputat, et ille docte loquitur», ly ille non stat distributive, sed determinate; «aliquod animal est rationale, et omnis homo est illud», ly illud stat confuse tantum.