Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Suppositio definitur, quod est «acceptio termini pro aliquo, de quo verificatur». Multi ex recentioribus hanc definitionem non admittunt existimantes, quod suppositio solum est acceptio nominis pro re, quam significat, nec distinguunt suppositionem a significatione seu exercitio significationis, qua vox substituitur in significando loco rei. Unde illud antiquum et acceptatum principium, quod aliquae propositiones sunt de subiecto non supponente, et ideo, si sint affirmativae, falsae sunt, ab ipsis reicitur, quia omne nomen, sive intra sive extra propositionem, supponit, hoc ipso quod substituitur pro aliquo apud intellectum. Nam et Aristoteles dixit in 1. Elenchorum1, quod quia res nobiscum ferre non possumus, utimur nominibus pro rebus.
Ceterum evidenter distinguit S. Thomas inter significationem nominis et suppositionem in q. 9. de Potentia art. 4. c. et ad 6.2 et idem colligitur ex 1. p. q. 39. art. 5. ad 5., ubi admittit illam regulam sophistarum, quod «nomina substantiva supponunt, adiectiva vero non supponunt, sed copulant». Ergo apud S. Thomam non est idem significatio quod suppositio.
Denique rationem huius assignavit S. Thomas in 3. dist. 6. q. 1. art. 3.3, ubi ita inquit, «quod in quolibet nomine est duo considerare, scilicet id, a quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis, et id, cui imponitur, quod dicitur substantia nominis; et nomen proprie loquendo dicitur significare formam sive qualitatem, dicitur vero supponere pro eo, cui imponitur». Et inde infert in solutione ad 1., «quod diversitas suppositionis non facit aequivocationem, sed diversitas significationis». Distinguit ergo manifeste S. Thomas suppositionem a significatione. Et nos ex eius verbis dicimus, quod cum significatio nominis sit quaedam substitutio pro re significata, dupliciter potest intelligi substitutio: Uno modo substitutio repraesentativa, qua ipsae voces nobis ingerunt res significatas; et haec non est suppositio, sed significatio. Alio modo est substitutio quasi applicativa, qua postquam intellectus accepit repraesentationem et significationem vocis, applicat diversimode in propositionibus ipsum nomen, ut stet pro eo, cui vult aliquid applicare; sicut cum dico: «Homo est albus», ly homo non solum mihi repraesentat naturam humanam, sed etiam substituo illud pro eo, cui applicanda est albedo per illam copulam „est”. Unde considerat intellectus, an respectu talis copulae detur vere et proprie subiectum, quod sit homo, et si datur, vere substituit tale subiectum in propositione; si autem non invenitur, substitutio est nulla, sicut si dicerem: «Antichristus fuit bonus», «Adam est albus», non substituo, nec supponunt illa subiecta, quia respectu illius copulae „fuit” non datur nec applicatur „Antichristus”, et respectu illius copulae „est” non datur „Adam”, et sic vacantur propositiones de subiecto non supponente.
Sic ergo explicatur definitio: Suppositio est „acceptio termini”, id est acceptio substitutiva ab intellectu facta in ordine ad aliquam copulam in propositione. Et sumitur pro acceptione passiva ex parte termini accepti, non pro activa ex parte intellectus accipientis. Additur in definitione: „pro aliquo, de quo verificatur”. Intellige: pro quo verificatur illa acceptio termini seu substitutio, non de quo verificatur propositio. Non enim requiritur ad suppositionem veritas seu verificatio propositionis, siquidem etiam in propositione falsa datur suppositio, ut cum dico: «Homo est lapis», ly homo supponit, quia vere invenitur id, cui convenit esse homo respectu illius copulae „est” et secundum exigentiam eius. Sed requiritur ad suppositionem verificatio acceptionis termini et substitutionis eius, id est quod id, cui convenit illud nomen, et pro quo substituo illud in ordine ad copulam propositionis, vere inveniatur et detur iuxta illius copulae exigentiam.
Quare ad comprobandam et ostendendam suppositionem termini utimur propositione demonstrante illam in ordine ad copulam, ut si dico: «Homo est albus», ostendo, quod homo supponit, quia in ordine ad illam copulam „est” demonstrato homine verum est dicere: «Hoc est homo». Et in ista propositione: «Adam fuit» ly Adam supponit, quia hoc individuum demonstrato „Adam” aliquando fuit. Et si dico: «Homo est nomen», verificatur suppositio subiecti dicendo: „Homo”, demonstrata voce, est ly homo seu «est vox homo», et sic de ceteris. Haec autem demonstratio, quando dico: «Hoc est» etc., non requiritur, quod fiat ad sensum, sed sufficit, quod ad intellectum demonstretur, quia praeterita et futura non demonstrantur ad sensum, et similiter occulta, ut si dicam: «Aurum est non demonstratum», scilicet aurum, quod est in terra, ly aurum supponit, quia verificatur dicendo: «Hoc (demonstrato auro per intellectum) est aurum», non autem demonstrato per sensum; sic enim falsificaretur propositio, sicut etiam falsificatur, si ly „non demonstratum” etiam ad intellectum non demonstretur. Quare propositio demonstrans suppositionem non dat illi verificationem, sed designat et ostendit illam. Et sic cum dicitur, quod suppositio est acceptio pro aliquo, de quo verificatur, intelligitur sic: de quo verificatur in propositione, in qua ponitur quasi in exercitio, non vero in ea, in qua demonstratur quasi in actu signato ut in manifestante seu probante suppositionem.
Ex dictis colligitur, quod suppositio termini non datur extra propositionem. Licet enim terminus et quaelibet vox significativa extra propositionem significet ut terminus, non tamen applico et substituo illum pro aliquo verificando illum secundum exigentiam alicuius copulae, nisi in propositione, in qua solum invenitur copula et invenitur applicatio unius ad alterum per modum praedicati et subiecti. Et sic substitutio applicativa pro aliquo verificata secundum exigentiam copulae, quod est suppositio, extra propositionem non datur, substitutio vero significativa et ordinata ad componendam propositionem datur.
Colligitur secundo, quod suppositio, ut explicatur in definitione, ita generaliter est definita, quod etiam adiectivis, quando adiective tenentur, potest applicari; ut si dicam: «Petrus est albus», ly albus etiam accipitur pro aliquo, de quo verificatur et cui convenit ratio albi iuxta exigentiam copulae. Si tamen suppositio accipiatur strictius pro eo, quod est non solum accipi pro aliquo, sed etiam reddere suppositum verbo, quod est strictiori modo supponere, sic adiectiva non supponunt, sed copulant suum significatum formale alteri supposito, ut dicebant antiqui.