Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Quia ergo tam terminus quam oratio et propositio et reliqua instrumenta logicalia per significationem definiuntur, eo quod intellectus cognoscit per conceptus significativos et loquitur per voces significativas, et in universum omnia instrumenta, quibus ad cognoscendum et loquendum utimur, signa sunt, ideo ut logicus exacte cognoscat instrumenta sua, scilicet terminos et orationes, oportet, quod etiam cognoscat, quid sit signum. Signum ergo definitur in communi: «Id, quod potentiae cognoscitivae aliquid aliud a se repraesentat»1.
Quae definitio ut melius innotescat, oportet considerare, quod est quadruplex causa cognitionis, scilicet efficiens, obiectiva, formalis et instrumentalis. Efficiens est ipsa potentia, quae elicit cognitionem, sicut oculus, auditus, intellectus. Obiectum est res, quae movet vel ad quam tendit cognitio, ut cum video lapidem vel hominem. Formalis est ipsa notitia, qua redditur potentia cognoscens, ut visio ipsa lapidis vel hominis. Instrumentalis est medium, per quod obiectum repraesentatur potentiae, sicut imago exterior Caesaris repraesentat Caesarem. Obiectum est triplex, scilicet motivum tantum, terminativum tantum, motivum et terminativum simul. Motivum tantum est, quod movet potentiam ad formandam notitiam non sui, sed alterius, sicut imperatoris imago, quae movet ad cognoscendum imperatorem. Terminativum tantum est res cognita per notitiam ab alio obiecto productam, sicut imperator cognitus per imaginem. Terminativum et motivum simul, quod movet potentiam ad formandam cognitionem sui, sicut quando paries in se videtur.
Igitur facere cognoscere latius patet quam repraesentare, et repraesentare quam significare. Nam facere cognoscere dicitur de omni concurrente ad cognitionem; et sic dicitur quadrupliciter, scilicet effective, obiective, formaliter et instrumentaliter. Effective, ut de ipsa potentia efficiente cognitionem et de causis ad eam concurrentibus, ut de Deo movente, intellectu agente seu producente species, habitu adiuvante etc. Obiective, ut de ipsa re, quae cognoscitur. V. g. si cognosco hominem, homo ut obiectum facit cognoscere seipsum praesentando se potentiae. Formaliter, ut de ipsa notitia, quae tamquam forma reddit cognoscentem. Instrumentaliter, ut de ipso medio deferente obiectum ad potentiam, ut imago imperatoris defert imperatorem ad intellectum quasi medium, et hoc medium vocamus instrumentum. Repraesentare dicitur de omni eo, quod aliquid fit praesens potentiae, et sic dicitur tripliciter, scilicet obiective, formaliter et instrumentaliter. Obiectum enim repraesentat se obiective, ut paries, notitia repraesentat formaliter, vestigium2 instrumentaliter. Significare dicitur de eo, quo fit praesens aliquid distinctum a se, et sic solum dicitur dupliciter, scilicet formaliter et instrumentaliter.
Hinc nascitur duplex divisio signi. Nam qua parte signum ordinatur ad potentiam, dividitur in signum formale et instrumentale; quatenus vero ordinatur ad signatum, dividitur penes causam ordinantem illud in naturale et ad placitum et ex consuetudine. Signum formale est formalis notitia, quae seipsa, non mediante alio, repraesentat. Signum instrumentale est, quod ex praeexistente cognitione sui aliquid aliud a se repraesentat, sicut vestigium bovis repraesentat bovem. Et haec definitio solet tradi communiter de signo3. Signum naturale est, quod ex natura rei repraesentat quavis impositione et consuetudine remota; et sic repraesentat idem apud omnes, ut fumus ignem. Signum ad placitum, quod repraesentat aliquid ex impositione voluntatis per publicam auctoritatem, ut vox homo. Signum ex consuetudine, quod ex solo usu repraesentat sine publica impositione, sicut mappae supra mensam significant prandium. De his omnibus, quae ad naturam et divisionem signorum spectant, late agimus in Logica q. 21. et 22.