Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Punctum huius difficultatis nascitur ex ipsa definitione suppositionis impropriae seu metaphoricae, quae est «acceptio pro eo, quod terminus improprie et per translationem significat». Quod in terminis vocalibus videmus fieri, quia unus terminus transfertur ad supponendum pro alia re quam sit illa, quam directe significat, eo quod habet aliquam convenientiam vel similitudinem aut comparationem cum ipsa; omnis enim metaphora in aliqua comparatione vel similitudine fundatur.
Inquirimus ergo, an in ipso conceptu mentis ultimato, qui est naturalis similitudo alicuius rei, inveniatur fundamentum, ut applicari possit pro eo, quod non significat naturaliter et proprie, sed pro eo, cum quo potest habere aliquam similitudinem vel comparationem metaphoricam. V. g. in illa vulgari propositione: «Vicit leo de tribu Iuda», ut sit impropria suppositio in mente, requiritur, quod conceptus veri leonis et qui est naturalis et expressa similitudo leonis, supponat et applicetur pro Christo, quem non significat proprie et directe. Nam si supponeret pro vero leone, propositio esset falsa. Ut autem supponat pro Christo improprie, non debet repraesentare illum aeque directe cum repraesentatione veri leonis, alias ille conceptus esset aequivocus, et suppositio pro Christo non esset impropria, sed propria utriusque, scilicet Christi et leonis, quia utrumque proprie et naturaliter repraesentaret, sicut nomen aequivocum proprie supponit pro quolibet significato.
EST ERGO DIFFICULTAS, an sufficiat ad suppositionem impropriam ille conceptus veri leonis, ut potest saltem in obliquo connotare Christum ut similem leoni; an vero requiratur alius distinctus conceptus ad supponendum, qui directe repraesentet Christum cum connotatione leonis in obliquo, non repraesentando Christum absolute, sed comparatum leoni.
In hoc ergo puncto divisi sunt AUCTORES. Nam quidam simpliciter et absolute fatentur dari suppositionem impropriam, quia existimant in praedicta metaphora illum conceptum veri leonis repraesentare Christum connotative sub analogia et similitudine quadam ad leonem illo primo modo. Alii vero existimant conceptum illum veri leonis nec repraesentare Christum nec supponere pro illo, sed formari alium conceptum repraesentantem Christum cum aliqua comparatione et connotatione ad verum leonem illo secundo modo, et ita supponere proprie ratione rei significatae pro Christo cum connotatione ad leonem.
NIHILMINUS RESOLUTORIE DICO, quod simpliciter haec secunda sententia in sensu D. Thomae probabilior videtur, et hoc sequuntur plures ex thomistis; non tamen caret probabilitate prima sententia.
PRIMA PARS deducitur ex Divo Thoma 1. q. 13. art. 10., ubi inquit, quod «cum nominamus Deum secundum participationem, intelligimus nomine Dei aliquid habens similitudinem veri Dei». Deus autem secundum participationem est Deus metaphorice, sicut Christus est leo metaphorice. Ergo audito nomine Dei metaphorice, intelligimus id, quod habet similitudinem veri Dei, et nomine leonis metaphorice intelligimus id, quod habet similitudinem veri leonis. Non ergo est conceptus veri leonis, sed distinctus conceptus, scilicet eius, quod habet similitudinem veri leonis; iste autem est conceptus Christi cum quadam connotatione ad leonem.
Et fundamentum sumitur ex dictis. Nam illa suppositio metaphorica non potest verificari pro eo, quod est leo verus, sed pro eo, quod est tamquam leo. Nam leo verus de tribu Iuda non invenitur nec supponit magis, quam si diceretur angelus corporeus vel homo rugibilis; solum ergo supponit et verificatur pro eo, quod est tamquam leo. Sed conceptus veri leonis non potest esse conceptus eius, quod est tamquam leo, quia, ut dictum est, alium conceptum formamus de vero leone, alium de eo, quod comparative se habet tamquam verus leo. Ergo si pro hoc secundo verificatur illa suppositio, et non pro primo, iste secundus conceptus supponet, et non primus. Ut autem esset suppositio impropria, deberet conceptus veri leonis supponere pro eo, quod non est leo, sed tamquam leo, non significando illud proprie, sicut vox „leo” trahitur ad supponendum pro eo, quod non est leo, sed sicut leo.
Et confirmatur, quia conceptus veri leonis solum significat naturali repraesentatione leonem verum, sub qua non continetur Christus, et proprietatem fortitudinis, cui assimilatur Christus, quia illi potest comparari, et ratione huius comparationis nominatur nomine eius, cui comparatur. Haec autem comparatio supponit alium conceptum repraesentantem Christum ut comparatum leoni, et non absolute; eiusdem enim ad seipsum non est comparatio. Unde analoga metaphorica vocantur duorum conceptuum, ut dicemus in Logica 2. p. q. 13. art. 5., et Deus connotative aut comparative cognitus ad creaturas dicit alium conceptum a creaturis. Ergo cum suppositio accipiat et substituat terminum pro re aliqua, quae praedicatur vel subicitur, non pro eo, quod in obliquo connotat, licet ab eo possit nominari in voce, sequitur, quod in mente conceptus leonis veri non supponat pro Christo, licet connotetur a Christo, sed conceptus Christi ut comparatus leoni, et iste non improprie supponit.
Ex quo infertur, quod ille conceptus veri leonis, quando aliquis concipit illam propositionem: «Vicit leo», non est necesse, quod corrumpatur addita illa particula „ex tribu Iuda”, sed format intellectus alium conceptum Christi, secundum quod habet connotationem et comparationem ad conceptum veri leonis. Et sic primus conceptus veri leonis non se habet ut res supponens, sed ut terminans comparationem et connotationem Christi ad se.
SECUNDA PARS CONCLUSIONIS, quam tenent etiam aliqui thomistae sequentes Mag. Soto lib. 2. Summul. cap. 10. not. 3., fundatur in hoc, quod ad supponendum non requiritur significatio alicuius rei, sed ordinatio et applicatio intellectus etiam pro eo, quod non significat, sed pro eo, cui assimilatur significatum. Sufficit enim, quod significet aliquid saltem secundario, ut dicatur habere capacitatem, ut ab intellectu substituatur et supponat pro illo, et non solum pro eo, quod directe et formaliter significat; sicut terminus communis significat individua secundario et materialiter, et tamen supponit pro illis, et terminus connotativus pro substrato, quod solum connotat, et unum analogum pro suis analogatis, etiamsi sit attributionis metaphoricae, quod in argumentis amplius explicabitur.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Primo arguitur, quia stat bene, quod aliquis conceptus significet aliquid improprie; ergo stat bene, quod supponat improprie.
Consequens constat, cum tota ratio negandi suppositionem impropriam sit negatio significationis impropriae in conceptu.
Antecedens probatur in omnibus conceptibus repraesentantibus res non ut est in se, sed ad instar alterius, et non per species proprias, sed per alienas; sicut cognoscimus Deum et angelos per sensibilia et ens rationis per ens reale et per conceptum unius analogati alterum analogatum. Ergo non repugnat dari conceptum significantem improprie.
Et confirmatur in connotativis et terminis communibus, qui supponunt pro individuis, quae important in connotato et in obliquo; ergo etiam conceptus veri leonis poterit supponere pro Christo significato in connotato et in obliquo. Et idem est in alienatione, quae reperitur in conceptu mentis, cum sit proprietas quaedam logicalis, quae est secunda intentio, et tamen definitur, quod sit distractio a propria ad impropriam suppositionem, atque adeo supponitur dari vere suppositionem impropriam in mente.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad probationem dicitur, quod conceptus, qui repraesentant res non ut sunt in se, sed per species alienas, sunt conceptus improprii ex parte modi repraesentandi, non tamen ex parte rei repraesentatae, licet ad instar alterius cognitae. Sicut conceptus, quem formamus de Deo vel de angelis, ex parte rei cognitae dicitur esse conceptus proprius Dei, quia ipsi soli attribuitur et appropriatur, ex parte tamen modi cognoscendi non cognoscitur proprio modo, ut est in se. Et idem est de aliis conceptibus in argumento relatis. Ad suppositionem autem impropriam requiritur, quod ex parte rei, pro qua supponit, non significet illam proprie, quia suppositio non est pro modo significandi, sed pro re significata. Analogum autem si sit attributionis metaphoricae, non est analogum unius conceptus, sed duorum, et ideo unus conceptus non supponit improprie pro alio, sed quilibet pro suo significato.1
Ad confirmationem respondetur, quod in termino connotativo vel communi fit suppositio pro eo, quod connotatur, et non solum pro formali significato, quia illud, quod connotatur, importatur tamquam res seu subiectum vel suppositum; unde potest supponere pro illo suppositione propria, quia non metaphorice, sed proprie significatur, licet tamquam materiale. At vero in metaphoris et aliis figuris rhetoricis, id quod connotatur, importatur tamquam terminus comparationis, quia omnis metaphora per quamdam comparationem formalem vel virtualem fit, unde pertinet quasi ad connotationem ex parte modi significandi, non ex parte rei significatae, et sic non supponit pro illo, sed formatur alius conceptus, qui rem proprie significat cum connotatione ad id, per quod metaphora designatur. Quod autem dicitur de alienatione, negamus illam reperiri in conceptu ultimato, quia hic alienari non potest nisi corrumpatur; illa secunda intentio voci vel conceptui non ultimato, ratione cuius distractio seu alienatio significationis verificatur.
Secundo arguitur: Istae duae propositiones: «Vicit leo de tribu Iuda», «vicit Christus» non sunt synonimae, sed diverso modo significant. Sed in ista propositione: «Christus vicit» significatur Christus proprie. Ergo in alia non potest idem proprie significari; sic enim ex omni parte propositiones eaedem manerent.
Si dicatur, quod in una significatur Christus proprie absolute et sine ullo respectu, in alia autem proprie cum aliquo respectu et connotatione: Contra est, quia si non est significatio propria absolute in illa propositione: «Vicit leo etc.», ergo neque est suppositio propria absolute, quia suppositio propria fundatur in significatione propria; ergo ut sit propria absolute, debet fundari in significatione propria absolute.
Et confirmatur, quia quando primum audio illos duos terminos: «Vicit leo», repraesentatur mihi conceptus veri leonis. Adveniente vero illa particula „de tribu Iuda” non corrumpitur ille prior conceptus leonis veri intra propositionem; ergo manet intra illam sicut ante, ergo supponit non pro se, quia esset propositio falsa, ergo pro Christo, quem non significat proprie, ergo supponit improprie. Quod conceptus veri leonis non corrumpatur, patet, quia si corrumpitur, ergo non concipitur Christus in ordine ad leonem, sed in se absolute sine respectu, siquidem non manet conceptus leonis, in ordine ad quem ista connotatio desumatur; unde esset eadem propositio: «Christus vicit» et «Vicit leo de tribu Iuda».
RESPONDETUR solutione data, quae sumitur ex verbis D. Thomae supra relatis,2 quod «quando nomine Deum per participationem, intelligitur id, quod habet similitudinem veri Dei». Unde similiter quando Christum nomine leonem, intelligitur id, quod habet similitudinem veri leonis, et hoc ex parte rei significatae est conceptus proprius Christi.
Ad replicam dicitur, quod conceptus Christi connotative cogniti, et non omnino absolute, est proprius Christi ex parte rei significatae, licet non ex parte modi significandi, quia cum quadam connotatione et respectu ad alterum significatur. Suppositio autem propria vel impropria non attenditur ex parte modi significandi proprie vel improprie, sed ex parte rei proprie vel improprie significatae; pro illa enim substituitur et supponit tamquam pro supposito, et eadem ratione significatur Christus immediate ut res significata, licet sub modo respectivo et connotativo ad alterum tamquam ad terminum comparationis.
Ad confirmationem respondetur, quod non est necesse corrumpi illum conceptum veri leonis, sed tamen adveniente illa particula „de tribu Iuda” aliter applicatur, eo quod formatur conceptus de Christo, ut comparatur ad verum leonem quoad eius fortitudinem vel proprietates. Unde manet conceptus veri leonis ut terminus talis comparationis et connotationis, non ut praebens suppositionem termini ex parte rei significatae improprie.
Ultimo arguitur: Nam si prius formatur conceptus veri leonis, cum incipio audire illam propositionem, et postea formo conceptum Christi non absolute, sed relate et connotative ad verum leonem; ergo per discursum formatur illa propositio, quatenus ex collatione et comparatione unius ad aliud colligimus tali metaphora velle nos significare Christum. Si autem per discursum formatur ex propositionibus tamquam ex praemissis, ergo prius formabuntur istae propositiones: «Leo vicit de tribu Iuda» et «ille non est verus leo, sed habens similitudinem veri leonis», «ergo Christus ut habens talem similitudinem vicit». Sed tunc in praemissis illa prima propositio: «Vicit leo etc.» antequam inferat conclusionem, non supponit pro leone vero, sic enim esset falsa; ergo tunc conceptus veri leonis supponit pro Christo improprie, quod est intentum.
RESPONDETUR, quod cum in istis metaphoris intellectus utatur quodam circuitu et comparatione ad significandum res, potest etiam uti discursu in colligendo significationem talis metaphorae, praesertim quando statim a principio non plene comprehendit metaphoram, sed indiget discursu, ut illam intelligat. Dato ergo, quod ibi interveniat discursus, ad instantiam respondetur, quod in illo discursu propositio illa prima propositio, quae assumitur pro praemissa: «Leo vicit de tribu Iuda», non concurrit ibi quasi formaliter, sed quasi materialiter et alia propositione in conceptu ultimato posita, scilicet: «Haec propositio vocalis proponitur: „Vicit leo de tribu Iuda”», et haec non verificatur secundum significationem veri leonis, ergo secundum significationem eius, quod habet similitudinem veri leonis, hoc est Christus, ergo etc. Hic est discursus, qui pro istis metaphoris formatur; assumitur enim propositio metaphorice repraesentata quasi pro maiori, et cum in sensu proprio non verificetur, fit discursus ad videndum, in quo sensu verificari possit. Unde quando assumitur propositio metaphorica in maiori, antequam plene intelligatur metaphora per discursum, illa propositio non est in conceptu ultimato, sed in conceptu non ultimato, quae repraesentat propositionem vocalem, et deinde discurrit circa eius sensum, et cum inveniat metaphorice verificari, format in mente ultimatum conceptum illius, qui habet similitudinem veri leonis, qui est Christus, et hic supponit in conclusione, estque suppositio propria.3